Wikidata-logo.svg Scopinum
Res apud Vicidata repertae:
Scopinum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 53°49′0″N 39°33′0″E
Numerus incolarum: 9 511
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Regio Resaniensis, Q4422162

Geographia

Superficies: 30.9 chiliometrum quadratum

Scopinum[1] (Russice Скопин) est urbs in regione Resaniensi Russiae, sedes administrativa districtus Scopinensis. In ripis Vërdae fluminis (Ranovae accolae, quae in Proniam accolam Occae influit), situm est. Incolas 25 748 habet anno 2020. Scopa est nomen Russicum Pandionis haliaeti, avis quae in insigni urbis picta est, sed etymologia nominis urbis incerta est.

Scopini medii de campanario monasterii Patrocinii despectus (chartula cursualis saeculi XX ineuntis)

HistoriaRecensere

Saeculo XVI arx lignea et sloboda Scopini erant; Domus Romanoviae feudum erat. Anno 1601 monasteruium Ascensionis aedificari incipit. Lignum et carbonem e fodinis Scopinenses vendebant. Anno 1870 statio ferriviaria aperta est. Tempore Belli orbis terrarum secundi Scopinum 25 Novembris anni 1941 a Germanis occupatum erat, sed postero die, 16 Novembris, iam liberatum est.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Scopinum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 53°49′0″N 39°33′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия