Ascensio multis in religionibus ac mythis finem supremum denotat, quo itur. In religionibus Iudaica, Christiana, et Islamica significat quendam cum animo et corpore in mundum ulteriorem (sive caelum) pervenire, mortem non passum.

Ascensio Iesu, picta a Ioanne Singleton Copley.

Religio IudaicaRecensere

Vetus Testamentum ascensionem Henoch in libro Genesi (5,24) commemorat, postquam per 365 annos in terra versatus est (5,23), et ascensionem Eliae prophetae in curru igneo (II Reg 2,11). Iudaismus etiam fabulam de ascensione Moysis et Isaiae prophetae cognoscit.

  Si plus cognoscere vis, vide Ascensio Isaiae

Religio ChristianaRecensere

Ascenio Iesu in Novo Testamento ter commemoratur: Mc 16,19; Lc 24,51; Act 1,1-11. Christus discipulis suis post resurrectionem per quadraginta dies visus et tum in caelum ascendit, ubi "ad dexteram Dei patris“ sedens caelum et terram regit.

In Ecclesia Catholica et in Ecclesiis Orthodoxis est etiam festum Assumptio Mariae in caelum. In apocryphis etiam ascensio Petri necnon Ioannis evangelistae describitur.

Paulus Tarsensis, qui una cum aliis fidelibus Christianis parusiam vivens adhuc visurum esse speravit, de adventu Iesu Christi scribens se quasi de mundo in caelum raptum iri exspectavit[1]:

(16) quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
(17) deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus.

Religio HellenisticaRecensere

Philostratus Atheniensis Apollonium Tyaneum in Elysium assumptum esse narrat. Apollonius in Creta insula in "Dictaeae matris templum" venit:

Templi igitur antistes tamquam incantatorem et sacrilegum comprehensum ligaverunt ( ... ). Ipse vero media fere nocte sese vinculis eximens ( ... ) ad templi fores accessit, quae ei ultro patuerunt. Cumque ipse templum intrasset, fores iterum ut erant antea sese clauserunt et vox quasi cantantium virginum in templo est audita. Erant vero cantantium verba huiusmodi: Veni de terra, veni in caelum, ascende nimirum, veni e terra sursum![2]

Religio IslamicaRecensere

 
Tholus Saxi Hierosolymis

In sura 4:157 legitur Isa bin Maryam (Iesum) non morte naturali obiisse, sed a Deo ad se assumptum esse.

In religione Islamica etiam traditur Mahometum prophetam miro modo Mecca Hierosolyma in locum Tholi Saxi translatum esse, unde in caelum ascendisset. Narratio in sura 17,1 innitur, ubi scriptum est: „Laus illi, qui transtulit servum suum Mahumetum noctu ab Oratorio Haram (idest a templo Meccano) ad Oratorium remotissimum ab eo (idest ad templum Jerosolymitanum) cum benediximus in circuitu eius, ut ostenderemus illi de signis nostris […]“[3].

NotaeRecensere

  1. 1 Thess 4,16–17
  2. Philostratus, Vita Apollonii 8,12. - Versio Latina ex: Lemnii opera quae exstant Philostrati iunioris ( ... ), a Fed. Morello in Latinum versa, Parisiis 1608.
  3. Versio Latina secundum Marracci (1698), Alcorani textus universus ex correctioribus Arabum exemplaribus ...

BibliographiaRecensere

  • Eliade, Mircea, ed., Encyclopedia of Religion s.v. "Ascension". Novi Eboraci: Macmillan, 1987.

Nexus interni