Icon
- Haec pagina icones sacras Christianas tractat. Si sensum latiorem quaeritis, vide paginam de imagine.
Īcōn (ŏnis, f.; Graece εὶκών 'imago') est sacra imago ecclesiarum orientalium, imprimis Orthodoxarum Ritus Byzantini. Quae plerumque in ligno pictae theologiae ac pietati ecclesiarum orientalium magni momenti sunt. Finis iconum est, ut reverentiam suscitent et propiorem communionem inter spectatorem et spectatum efficiant, per spectatum autem etiam cum Deo. Icones, etsi in ecclesiis Orthodoxis neque artificia neque ornamenta habentur, tamen sunt pars illustris artis Byzantinae.
Etiam ecclesiae orthodoxae orientales, sicut Ecclesia Orthodoxa Coptorum et Ecclesia Apostolica Armena, icones venerantur; non autem Ecclesia Orientis Syrorum. In iconibus Copticis sentitur vis artis Aegyptiacae antiquae.
Nexus interni
- Iconoclastia - Deletio iconum
- Iconolatria - Veneratio iconum
- Iconographia - Interpretatio scientifica sacrarum imaginum et inconum
- Iconostasis - Paries iconibus repleta, qui in ecclesiis Orthodoxis presbyterium a spatio fidelium separat
- Icon (Computatrum) - Pictogramma computrale
- Idololatria
- Imago
- Imagines piae
- Imago thaumaturga
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad icones spectant. |
- De iconis in situ Ecclesiae Orthodoxae in America (Anglice)
- Успенский Л.А. Богословие иконы Православной Церкви (Uspenskij, L. A. Theologia iconum Ecclesiae Orthodoxae) (Russice)
- Πατήρ Σταμάτιoς Σκληρής, «Η θεολογία της εικόνος» (Pater Stamatius Scleres, Theologia iconis) (Neograece)