Vis (-is f.) sensu latissimo res efficiendi potestas sive inclinatio vel virtus vel coercitio est. Quare habemus enuntiata sicut vis comica (ut dixit Caesar de Terentio), id quod significat genius comicus; similiter, vis poetica dicitur, quae genius poeticus dicitur.[1] In physica autem Newtoniana, vis est axiomatica et magni momenti.

Res A movetur usque ad punctum B. Vis gravitatis hanc motionem resistat (vide sagittam F); vis motionis (vide sagittam u) ergo maior esse debet quam vis gravitatis quae in re A agit.

De huius nominis natura defectiva recensere

Classica cum in lingua Latina nomen substantivum vis est defectivum quia caret duobus casibus, genitivo dativoque singulari, eis pro casibus tamen pluribus formis uti nos oportet, vel alii verbi formis eisdem casibus pro significatione similari. Hodie, autem, multi libri grammatici Latine, mediaevales mores secundum, vis formam esse genitivo singulari docent, dativo vi.

De vi physica recensere

Isaaci Newtoni aetate et postea in physica, nomen vis posset esse: celeritas aut energia (vis viva), et massa (vis insita vel vis inertiae), acceleratio (vis acceleratrix) et, quam Newtonus ipse suo die nominavit, vis motrix. Quae hodie in physica principaliter notionem vis significat.

In theoria Newtoniana, vis (motrix in corpus impressa) corporum accelerationem deformationemque efficit. Acceleratio   quam vis   producit in massa   datur secunda lege Newtoniana:

 .

In Systemate Unitatium Internationali, virium unitas est Newtonium (symbolum N), sed more hodie saepe vis exprimitur in unitatibus chiliogrammatis. At vis est magnitudo vectoria quae non tantum contentionem habet Newtoniis expressam sed etiam originem (punctum in quod incumbit) et directionem et partem in quam versa tendit symboloque sagittae indicatam.

Etiam hodie nonnulli scientiae periti homines interdum verbo vis utuntur latissimo energiae seu potentiae sensu in locutionibus qualis vis electrica, vis nuclearis, vis thermica. Sed, physicae scientiae in contextu, hic usus est vitandus, ne vis Newtoniana cum vi energiae confundantur.

In mechanica, duabus viribus in eandem rem agentibus parallelogrammum virium fieri dicitur ex actione composita.

De vi vitae recensere

Usque ad saeculum XIX, biologi vim vitae specialem esse putabant quae vis vitam biologicam efficit.[2] Post autem synthesis ureae anno 1828, evolutionis biologicae 1859 anno, et ADN 1953 anno inventionem, biologi physicaeque plurimae dubitaverunt virium vitae existentiam. Esse vim vitae tam facile dicere possumus ADN et evolutionem.

Vires exemplares recensere

Nexus interni

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Corbell, H. C., et Philip Stehle. 1994. Classical Mechanics. Novi Eboraci: Dover Publications. ISBN 0486680630.
  • Cutnell, John D., et Kenneth W. Johnson. 2004. Physics. Ed. 6a. Hoboken Novae Caesareae: John Wiley & Sons Inc. ISBN 0471448958.
  • Feynman, R. P., R. B. Leighton, et M. Sands. 1963. Lectures on Physics. Vol 1. Addison-Wesley. ISBN 0201021161.
  • Halliday, David, Robert Resnick, et Kenneth S. Krane. 2001. Physics. Vol. 1. Novi Eboraci: John Wiley & Sons. ISBN 0471320579.
  • Parker, Sybil, ed. 1993. Encyclopedia of Physics. ?Ohio: McGraw-Hill. ISBN 0070514003.
  • Sears F., M. Zemansky, et H. Young. 1982. University Physics. Reading, Massachusettae: Addison-Wesley. ISBN 0201071991.
  • Serway, Raymond A. 2003. Physics for Scientists and Engineers. Philadelphiae: Saunders College Publishing. ISBN 0534408427.
  • Tipler, Paul. 2004. Physics for Scientists and Engineers: Mechanics, Oscillations and Waves, Thermodynamics. Ed. 5a. W. H. Freeman. ISBN 0716708094.
  • Verma, H. C. 2004. Concepts of Physics. Vol. 1 (editio reimpressa. Bharti Bhavan. ISBN 8177091875.

Nexus externi recensere

  Vide vis in Victionario.
 

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!