Publius Terentius Afer
Publius Terentius Afer (Karthagine natus circa 185 a.C.n.; mortuus circa 159 a.C.n.) unus e maximis auctoribus fuit Latinis, praesertim antiquioribus.
De vita
recensereDe vita perpauca habemus certa e Suetonio. Traditum est Terentium aequalem fuisse Publio Scipioni Aemiliano. Cognomen indicit Afrum. Puer servierat senatori cuidam Terentio Lucano, qui iuvenem ob formam ingeniumque manumissit. Suetonius refert eum multis et praeclaris amicis defensoribusque usum esse, praecipue Lucio Aemilio Paullo, Scipione Aemiliano et Gaio Laelio, qui tum Romae litteris Graecis favebant. Terentius post annum 160 a.C.n. in Graeciam profectus numquam revertit. Suetonius rationem habuit vel pestis vel naufragii vel desperationis amissarum comoediarum, quas peregre scripsisset. Utique, si Suetonio credendum est, Terentius vixerat per viginti quinque annos. E quo colligitur eum circa annum 185 a.C.n. natum esse.
Opera
recensereTerentius comoedias scripsit sex, quae inter annos 166 et 160 primo datae sunt:
Quae comoediae usque ad Ciceronis tempora ludis Megalensibus dari solebant.
In quibus scribendis Terentius Menandrum ita secutus est, ut a Caesare "dimidiatus Menander" appellaretur. In prologis reprehensionibus ipse quibusdam obtrectatorum respondebat.
Plerumque extrema exempla filiorum educandorum ridebat, et patrum indulgentiorum mitiorumque (in Heautontimorumeno et in Adelphois) et nimis durorum.
Stilus siccus et moderatus, sed lepidissimus. A turpibus vulgaribusque verbis cavebat, verum medio quodam sermone utebatur. Itaque longe urbanior et aptior habitus est, ut ab adolescentibus legeretur, quam Plautus.
Citationes
recensere- Homo sum: humani nihil a me alienum puto. (Heautontimorumenos)
- Amantium irae amoris integratio est. (Andria)
- Quot homines, tot sententiae. (Phormio)
- Obsequium amicos, veritas odium parit. (Andria)
- Nil tam difficile est, quin quaerendo investigari possiet. (Heautontimorumenos)
- Nullast tam facilis res, quin difficilis siet, quam invitus facias. (Heautontimorumenos)
Bibliographia
recensere- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 27-42
Plura legere si cupis
recensere- William S. Anderson, "Resistance to Recognition and "Privileged Recognition" in Terence", The Classical Journal, 2002: 1-8
- Gualtiero Calboli, "Térence et Ménandre selon Aelius Donatus. Le grammairien Donat au premier niveau d’une critique littéraire", Ars scribendi, 2012
- Barthélémy-Antonin Taladoire, Un théâtre de la jeunesse, Les Belles Lettres, 1972
Nexus externi
recensereVide Publius Terentius Afer apud Vicifontem. |
- Terentius
- [1] Opera Terentii, Latine.
- Opera Omnia Anglice, hic sunt comoediae Terentii Latino sermone.
- [2] Hic Afri comoediae. Opera etiam conversa in Anglico sermone.