Heautontimorumenos
Heautontimorumenos (ex Graeco Ἑαυτοντιμωρούμενος, 'qui sibi ipse poenas dat') est comoedia palliata a Publio Terentio Afro ludis Megalensibus 163 a.C.n. in lucem data. In qua fabula poeta Latinus comoediam Graecam Menandri imitatus est. Quia non multa in scaena videntur, sed lepidissimo diverbio tantum aguntur, ita ut comoedia "pura oratio"[1] dici possit, Heautontimorumenos inter comoedias statarias[2] recensetur.
Argumentum
recensereDe amoribus agitur duorum adulescentium patribus displicentibus: Clinia, Menedemi filius, Antiphilam puellam magnae virtutis, sed pauperem et orbam, amat; Clitipho, Chremetis filius, clam patre Bacchidem amat meretricem avidam et superbam, cui promissum argentum dare cupit nec scit, unde capiat. Menedemus iratus filio adeo graviter et acerbe usum Antiphilae exprobravit, ut is in Asiam abiret militatum. In prima tamen scaena Menedemus Chremeti vicino confitetur ita nunc desiderio filii sese excruciari, ut eo absente neque beatus esse neque fortunis frui, sed laborare tantum et parcere instituerit. Menedemus ergo ille heautontimorumenos est. Profecto paratus est ad omnia faciendum, ut filium sibi reconcilietur. Mox Clinia necopinatus ex Asia redux patris saevitiam metuens ad amicum Clitiphonem devertitur. Syrus, servus callidus, utriusque amicam adducit, hanc sycophantiam prae se agens: Bacchidi adsimulandum esse se non Clitiphonis (quod pater non ferret), sed Cliniae amicam fore; Antiphilam autem ancillae partes Bacchidis acturam. Menedemum vero sperat pecuniam Bacchidi promissam soluturum, ut filii benevolentiam recuperet.
Mox tamen Antiphila ex anulo tam a Sostrata, Chremetis uxore, quam a nutrice agnoscitur Chremetis filia, quae olim patris ex iussu infans exposita erat. Itaque dolus peragi non potest. Post multos et varios casus Clinia gaudio exultans et Antiphilam uxorem ducit et cum patre in gratiam redit. Chremes contra certior factus de consuetudine filii et Bacchidis eum abdicare vult atque res suas in dotem filiae nuper repertae collocare. Tandem filio ignoscit, ea lege tamen, ut quam mox uxorem ducturum et ipse polliceatur. Etiam Syro ignoscitur, qui senem dominum deceperat ei persuadens filiam Antiphilam Bacchidi decem minas debere, verum pecuniam acceptam, ut meretricem solutam faceret, filio dederat. Ita Chremes, dum monet Menedemum, ut dolos servi sui caveat, ipse credulior ludificatus erat.
Hoc genus argumenti commune erat in comoediis huius aetatis. Quo magis intricatum erat, eo magis placebat.
Tabula personarum
recensere- Chremes senex, pater Clitiphonis
- Menedemus senex, pater Cliniae
- Clitipho adulescens, amator Bacchidis
- Clinia adulescens, amator Antiphilae
- Syrus, servus Chremetis
- Dromo servus
- Bacchis meretrix, amica Clitiphonis
- Antiphila, amica Cliniae
- Sostrata matrona, uxor Chremetis
- Canthara, nutrix Antiphilae
- Phrygia ancilla
Fabula multos habet archetypos, quos et comoedia Graeca: servum callidum, qui eriles filios amantes adiuvat et senes patres ludificatur (Syrum); adulescentes amatores pecuniae egentes (Cliniam, Clitiphonem), virginem post multos annos a parentibus signo quodam adgnitam (Antiphilam), meretricem malam et avidam (Bacchidem), patres severos et avaros ... Proprium huius fabulae est duos patres vicissim duros et indulgentes introduci. Menedemus olim acerbius in filium saeviit, nunc nimia fortasse indulgentia peccat, si Chremetem audias. Qui vero erga filium alterius indulgentiam et moderationem laudat, verum in suum saevissimum statim sese ostendit. Unde fit, ut postremo plurimum derideatur, quamquam principio sapienter loqui visus sit.
Sententiae et adagia
recensereNotissimus versus 77. Chremes Menedemum de humanitate adloquitur:
- homo sum: humani nil a me alienum puto.
Neque versus 796 vi quadam caret (Syrus Chremeti):
- ... ius summum saepe summa est malitia.
Quod apud Ciceronem etiam brevius dicitur: "Summum ius summa iniuria."[3]
Conclusio
recensereHaec fabula praecipue de patribus et filiis rixantibus est. Duo educationis genera conferuntur, praesertim durioris, quod argumentum Terentius in Adelphis latius explicat. Versus quosdam huius comoediae pluribus in locis citat Cicero, necnon Horatius,[4] Seneca,[5] Varro[6]. Ita vigebant, ut etiam in parietibus Pompeianis legerentur. Apud recentiores Carolus Baudelaire poeta Francogallicus poema composuit eiusdem tituli.[7]
Notae
recensere- ↑ Prologus 46.
- ↑ Prologus 36.
- ↑ Cicero, De officiis I.33.
- ↑ Sermones I,2,20. Ars Poetica 93.
- ↑ Ad Lucilium XCV,53.
- ↑ De Re rustica II,11.
- ↑ Les Fleurs du mal, 1857
Editiones
recensere- Johannes Marouzeau (1927), Parisiis, Les Belles Lettres. (Collection des Universités de France) [Textus cum apparatu critico et versione Francogallica]
- Loeb Classical Library, Harvard University press, 1964. [Cum versione anglica]