Collection des Universités de France

Collection des Universités de France (Francice; Latine autem 'Bibliotheca Universitatum Franciae') est series textuum Graecorum et Latinorum sub patronatu Societatis Gulielmi Budaei confecta, a societate editoria Les Belles Lettres divulgata, anno 1920 coepta. Titulum in extenso habet Collection des Universités de France publiée sous le patronage de l'Association Guillaume Budé, vulgo Collection Budé'[1] ("Bibliotheca Budaei") appellatum. Quae editiones textum vel Graecum vel Latinum praebent, una cum versione Francogallica, apparatu critico Latine confecto, necnon praefatione et commentario Francogallice elaboratis.

Volumina aliqua seriei Budé.
Editio anni 1925.

Natura seriei

recensere

Volumen primum fuit Hippias minor Platonis, a Mauritio Croiset conversus, in tegmine noctuam Atheniensem praeferens. Paulo postea prolatus est primus seriei Latinae liber, De rerum natura Lucretii, ab Alfredo Ernout conversus, in tegmine lupa Romana ornatus.

Exemplum librorum Budé non immutatur ex anno 1920. In pagina dextra est textus Graecus aut Latinus. Editiones semper integre statuuntur, secundum manu exaratos libros habitos utilissimos: pelliculae librorum manu scriptorum praecipuorum efficiuntur ad textum restituendum antiquissimum e codicibus ad nos traditis (recensor idcirco constituit stemma codicum). Apparatus criticus textu subiungitur, variis lectionibus indicatis. In sinistra pagina est versio Francogallica. Titulo verso hae verba apparent: "Secundum decreta Societatis Guillaume Budé, hic liber submissus est approbationi consilii ad artem pertinentis, quod commisit X correctori ut eum emendet et exploret eius exemplaria conjuncte cum Y editore et interprete."

Hodie plus octingentorum librorum editi sunt (paulo plus Graecorum quam Latinorum). Series etiamnunc pertinet ad omnia publicanda quae scripta sunt Graece et Latine usque ad medium saeculum sextum, usque ad Iustinianum principem.

  1. In honorem Gulielmi Budaei nominatus est

Nexus externi

recensere