Iustinianus I
Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus vel Iustinianus I Magnus (Graece: Ἰουστινιανός) fuit Imperator Romanus Orientalis. Circa annum 482 Tauresii, quod hodie Taor nominatur, apud Scupos natus et 14 Novembris 565 Byzantii mortuus est.
Obitus: 14 Novembris 565; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Nomen nativum: Petrus Sabbatius
Familia
Coniunx: Theodora
Proles: Theodoros Tziros
Familia: domus Iustiniani
Memoria
Sanctus (feriae die 14 Novembris)
De vita et regno Iustiniani
recensereFlavius Petrus Sabbatius Iustinianus erat filius agricolae. Lingua Latina fuit ei sermo patrius. Mater eius fuit Vigilantia, avunculus imperator Iustinus I. Avunculus providit, ut Iustinianus bene educatus esset. Anno 519 Iustinianus socius imperii factus est, anno 521 magister equitum et peditum praesentalis fuit, in eo anno etiam primum consul (annorum 528, 533, 534 consulatus secuti sunt) fuit. Die 1 Augusti anno 527 imperii socius a Iustino I factus est. Iustino mortuo Iustinianus imperator solus fuit.
Anno 532 factiones veneti et prasini imperatorem contrarium, Flavium Hypatium, evocaverunt. Qua re audita Belisarius cum copiis Iustiniani Hypodromum petivit et seditiosos vicit. Post ignem et terrae motum Iustinianus iussit Hagiam Sophiam reficere. Etiam Antiochia refecta est. Iustinianus concilia ecclesiastica praestitit et etiam tractationes religiosas conscripsit. Anno 529 Iustinianus Academiam Platonicam Athenis claudendam iussit.
Anno 523 Iustinianus Theodoram uxorem duxit, sed coniugium sine prole mansit. Iustiniano plures patrueles fuerunt, in numero quorum Germanus, dux exercitus, clarissimus fuit. Post mortem Iustiniani certamen inter filium Germani, Iustinum, et Iustinum II fuit, quorum Iustinus imperium obtinuit.
Ab anno 541 inguinalis plaga contrivit Imperium Iustiniani, et tertia pars incolarum mortua est.
De bellis
recensereDe bellis cum Persis
recensereIam Iustinus I cum Persis bellum gesserat. Locus belli gerendi a Caucaso ad Mesopotamiam pertinuit. Annis 530 et 531 primum victoriae (proelio apud Daram), sed etiam clades (ad Callinicum) partae sunt. Iustinianus cum rege Persarum, Chosroe I., pacem constituit. Anno 540 iterum bellum cum Persis gestum est, in quo Antiochia a Persis expugnata et perdita est. Tum Chosroes I. cum Iustiniano rursus de pace agere voluit, sed Iustinianus negavit. Bellum usque ad annum 562 gestum est; Persae Lazicam Iustiniano permiserunt, eo pacto ut Iustinianus tributum magnum Persis daret.
De bello cum Vandalis
recensereCum in Africa rex Vandalorum, Hildericus, a Gelimer nepote suo depositus erat, qui doctrinam Arii presbyteri restaurare voluit, Iustinianus ad vindicandam causam Hilderici, ut videbatur, anno 533 Belisarium ducem cum 15.000 militum exercitu in regnum Vandalorum misit. Contingit ut illo tempore maxima pars classis Vandalorum abesset ad supprimendam insurrectionem in Sardinia insula. Belisarius facillime progressit per Africae provinciam, Vandalos vicit apud Tricamarum, et 15 Septembris 534 Carthaginem cepit. Gelimer fugit, sed postea captivus Constantinopolim ductus est.
De bello primo cum Ostrogothis
recenserePost mortem regis Ostrogothorum Theodorici anno 526, filia eius Amalasuintha tutelam gesserat pro filio suo Athalarico, qui tunc modo puer olim in regnum Italiae secuturus esset. Cum ille autem mortuus sit iam anno 534, Amalasuintha sibi adsociavit Theodahadum, qui eam incarceravit et deinde necavit 535. Inter Amalasuintham et Iustinianum autem amicitia fuerat, et inde anno 535 Belisarius contra usurpatorem missus Siciliam cepit et Italiam invasit. Theodahado bellum gerendi imperito ab Ostrogothis comperto Witiges, maritus Mathesuinthae, filia Amalasuinthae, rex factus est. Cum Belisarius sub fine anni 536 Romam ceperit, Witichis exercitum collegit et frustra Urbem oppugnavit (537-538). Anno 538 Iustinianus Narsem ducem in Italiam misit, sed ob eius et Belisarii maximam discordiam eum revocavit anno 539. Initio Maii 540 Ravenna, sedes regum Ostrogothorum, a Belisario capta est, sed postea dux ille revocatus est ut contra Persas pugnaret. Witichis ad Constantinopolim vectus est, et mortuus est anno 542.
De bello secundo cum Ostrogothis
recensereTributi magni causa seditio in Italia factus est. Anno 542 Ostrogothi reliqui Totilam (verum Baduila) novum regnum evocaverunt. Proelia de tota Italia pertinuerunt. Anno 549 Belisarius a Germano absolutus est, Germano morte Narses dux militaris factus est. Iulio 552 Ravenna a Narse expugnata est. Anno 552 Narses Totilam apud Bustam Gallorum vicit, Totila in proelio interfectus est. Postremo Teia duce maximus pars Ostrogothorum reliquorum apud Vesuvium victus est.
De bello Hispanico
recensereDe codice Iustiniano
recensereAnno 529, Codex Iustinianus edita est, principale iuris Romani opus.
Fontes rerum gestarum Iustiniani
recensere- Procopius, Bella; De aedificiis; Anecdota
- Agathias, Historiae
- Menander Protector, Historiae
- Ioannes Lydus, De magistratibus
- Hierocles grammaticus, Synecdemus
Bibliographia
recensere- Charles Pazdernik, ""Our Most Pious Consort Given Us by God": Dissident Reactions to the Partnership of Justinian and Theodora, A.D. 525-548" in Classical Antiquity vol. 13 (1994) pp. 256-281
Nexus externi
recensereLege Ἰουστινιανός Α' ("Iustinianus I") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Antecessores: Flavius Rusticius et Flavius Vitalianus |
Consul 521 cum Flavio Valerio |
Successores: Flavius Symmachus et Flavius Boethius |
Antecessores: Vettius Agorius Basilius Mavortius (sine collega) |
Consul 528 sine collega |
Successores: Flavius Decius Iunior (sine collega) |
Antecessores: II post consulatum Lampadii et Orestis proximi consules: Flavius Lampadius et Flavius Rufius Gennadius Probus Orestes (anno 530 |
Consul 533 sine collega |
Successores: Imp. Caesar Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus Augustus IV et Flavius Decius Paulinus Iunior |
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus Augustus III (sine collega) |
Consul 534 cum Flavio Decio Paulino Iuniore |
Successores: Flavius Belisarius (sine collega) |