Heraclius II Heraclonas
Vide etiam paginam discretivam: Heraclius (discretiva).
Heraclius II vel Heraclonas fuit Imperator Romanus Orientalis a 25 Maii 641 ad Septembrem eiusdem anni.
Res apud Vicidata repertae:
Fuit filius Heraclii I ex Martina, secundae uxoris imperatoris. Pater Heraclius Heraclonam cum Constantino III imperium post mortem ipsius recturum constituit. Sed Martina, mater Heraclii II, sola cum filio suo regere voluit. Tum 25 Maii Constantinus III mortem obiit, postquam filium suum Constantem II successorem fecit. Is iussu senatus et populi Constantinopoli imperator factus est, Heraclius II Heraclonas autem naso exciso, mater sua lingua excisa, Rhodum in exilium missi sunt. Ibi paulo post mortuus esse creditur.[1]
Notae
recensere- ↑ John Julius Norwich, Byzanz, Der Aufstieg des oströmischen Reiches, Duesseldorf 1993, p. 373-376
Imperatores Constantinopolitani