Constantinus V (Graece: Κωνσταντῖνος), natus anno 718, mortuus 14 Septembris 775, fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 741 ad usque mortem. Fuit Leonis III filius et huic post eius mortem anno 741 successit. Cum Constantinus exercitum Romanum in Asia contra Arabes duceret, camerarius patris Artabasdus imperatorem aggressus Constantinum mortuum esse dixit et Constantinopoli imperator se ipsum fecit. Is venerator imaginum sanctorum (icones) erat, cum imperator ut pater suus imagines acriter repudiavit. Sed Constantinus V se Isauria abdiderat et anno 743 Artabasdum militibus fidelibus vicit et caecari iussit. Exercitu reformato anno 746 urbes quosdam ab Arabibus occupatas liberavit ut Germaniciam Caesaream et Theodosiopolim. Ab anno 756 ad usque mortem novem expeditionibus Bulgaros aggrediebatur et eos saepe vicit ut 763 et 774, sede initio (757) etiam victus est. Constantinus veneratores imaginum persequebatur atque singulos etiam necavisse dicitur. Concilio Hieraeae veneratio iconum prohibebatur. Constantino regnante papae ab imperio Romano Orientali ad regnum Francorum se verterunt, quod illud papam a Langobardos defendere non iam potuit. Anno 751 Ravenna ab Langobardibus expugnata est. Itaque Zacharias papa Pippinum III, maiorem domus regis Francorum adiuvit, cum is ipse regis honorem appeteret et ultimum regem Merovingorum desponere vellet. Constantinus maiora vectigalia imposuit, ut aedificiorum, quae multa struxit, impensa solveret. Imperatore anno 775 in bello contra Bulgaros mortuo filius Leo IV ei successit.

Wikidata Constantinus V
Res apud Vicidata repertae:
Constantinus V: imago
Constantinus V: imago
Nativitas: 718; Constantinopolis mediaevalis
Obitus: 14 Septembris 775;
Patria: Imperium Byzantinum

Familia

Genitores: Leo III Isaurianus; Maria, wife of Leo III
Coniunx: Tzitzak, Maria, wife of Constantine V, Eudokia, wife of Constantine V
Proles: Leo IV, Anthusa of Constantinople, Nikephoros, Christophoros
Familia: domus Isaurica


Imperatores Constantinopolitani

379–395 Theodosius I • 395–408 Arcadius • 408–450 Theodosius II • 450–457 Marcianus • 457–474 Leo I • 474 Leo II • 474–491 Zeno • 475-476 Flavius Basiliscus • 491–518 Anastasius I • 518–527 Iustinus I  • 527–565 Iustinianus I • 565–578 Iustinus II • 578–582 Flavius Tiberius Constantinus • 582–602 Mauricius • 602–610 Phocas • 610–641 Heraclius • 641 Constantinus III • 641 Heraclius II Heraclonas • 641–668 Constans II • 668–685 Constantinus IV • 685–695 Iustinianus II • 695–698 Leontius • 698–705 Tiberius III • 705–711 Iustinianus II • 711–713 Philippicus • 713–715 Anastasius II • 715–717 Theodosius III • 717–741 Leo III Isaurianus • 741–775 Constantinus V • 775–780 Leo IV • 780–797 Constantinus VI • 797–802 Irene • 802–811 Nicephorus I • 811 Stauracius • 811–813 Michael I Rhangabus • 813–820 Leo V Armenius • 820–829 Michael II • 829–842 Theophilus • 842–867 Michael III • 866–886 Basilius I Macedonius • 886–912 Leo VI Sapiens • 912–913 Alexander • 913–959 Constantinus VII Porphyrogenitus • 919–944 Romanus I Lacapenus • 959–963 Romanus II • 963–969 Nicephorus II Phocas • 969–976 Ioannes I Tzimisces • 976–1025 Basilius II Bulgaroctonus • 1025-28 Constantinus VIII • 1028-34 Romanus III Argyrus • 1034-41 Michael IV Paphlagon • 1041-42 Michael V • 1042 Zoë • 1042 Theodora • 1042-55 Constantinus IX Monomachus • 1055-56 Theodora • 1056–57 Michael VI Stratioticus • 1057–59 Isaacius I Comnenus • 1059–67 Constantinus X Ducas • 1067–78 Michael VII Ducas • 1068–71 Romanus IV Diogenes • 1078–81 Nicephorus III Botaniates • 1081–1118 Alexius I Comnenus • 1118–43 Ioannes II Comnenus • 1143–80 Manuel I Comnenus • 1180–83 Alexius II Comnenus • 1182–85 Andronicus I Comnenus • 1185–95 Isaacius II Angelus • 1195–1203 Alexius III Angelus • 1203–04 • Alexius IV Angelus • 1204 Alexius V Ducas • 1204–1222 Theodorus I Lascares • 1222–1254 Ioannes III Ducas Batatzes • 1254–1258 Theodorus II Ducas Lascares • 1258–1261 Ioannes IV Ducas Lascares • 1261–1282 Michael VIII Palaeologus • 1282–1328 Andronicus II Palaeologus • 1328–1341 Andronicus III Palaeologus • 1341–1347 Ioannes V Palaeologus • 1347–1354 Ioannes VI Cantacuzenus • 1355–1376 Ioannes V Palaeologus • 1376–1379 Andronicus IV Palaeologus • 1379–1391 Ioannes V Palaeologus • 1390 Ioannes VII Palaeologus • 1391–1425 Manuel II Palaeologus • 1425–1448 Ioannes VIII Palaeologus • 1448–1453 Constantinus XI Palaeologus