Andronicus I Comnenus
Andronicus I Comnenus (Graece Ἀνδρόνικος Κομνηνός; natus circa 1118; mortuus 12 Septembris 1185) fuit imperator Constantinopolitanus. Andronicus fuit filius sebastocratoris Isaaci Comneni neposque imperatoris Alexii I. Sub regno consobrini sui Manuelis Comneni in exsilio multos annos vixit. Anno 1182, Alexio II imperatore sub tutela matris Mariae Antiochiae amantisque eius Alexii Comneni protosebasti, Andronicus Constantinopolim invasit, protosebastum imperatricemque interfecit; anno 1183 se imperatorem proclamavit, Alexium ipsum necavit, Agnetem filiam Ludovici VII regis Franciae, Alexio in matrimonium promissam, uxorem duxit. Anno 1185 Thessalonica a Normannis Siciliae obsessa, Andronicus a plebe cum magna saevitia interfectus est in hippodromo Constantinopolitano. De vita et morte versus prophetici relati sunt qui sic incipiunt: "[[Vinosis impiger profectus ex locis|αἴφνης δ᾿ ἀναστὰς ἐκ τόπου πλήρους πότου]]".[1]
Obitus: 12 Septembris 1185; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Familia
Coniunx: Agnes Franciae
Proles: Alexius Comnenus, Ioannes Comnenus (Andronici filius), Irene Comnena (Andronici filia), Manuel Comnenus, Maria Komnene
Familia: Comneni
Familia
recensereAndronicus bis maritus est. E prima uxore, nomine incognito, genuit:
- Manuel Comnenus, 1145-1185. Is in matrimonium duxit Rusudan filiam Georgii III regis Georgiae et genuit imperatores fratres Alexium et Davidem Trapezuntinos
- Ioannes Comnenus, 1185 interfectus
- Maria Comnena quae Theodoro Synadeno nupsit
Ex amasia Theodora Comnena genuit:
- Irene Comnena, c. 1169 nata
- Alexius Comnenus, c. 1170 natus
E secunda uxore Agnete Franciae nullos filios genuit.
Fontes rerum gestarum Andronici Comneni
recensereNotae
recensereBibliographia
recensere- "Andronicus I" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
- Charles M. Brand, Byzantium confronts the West 1180–1204 (Cambridge, Mass. 1968) pp. 31–75
- Charles M. Brand, "The Byzantines and Saladin, 1185-1192: Opponents of the Third Crusade" in Speculum vol. 37 (1962) pp. 167-181
- Harry J. Magoulias, "Andronikos I Komnenos: A Greek Tragedy" in Byzantina Symmeikta no. 21 (2011) pp. 101–136
- Oktawiusz Jurewicz, Andronikos I. Komnenos. Amsterdam: Hakkert, 1970
- Mihai Tiuliumeanu, Andronic I Comnenul. Iași, 2000
- K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 87, vol. 1 pp. 493–638
Nexus externi
recensere- John Melville-Jones, "Lust and Violence in the Life and Death of Andronicus I Comnenus"
- "Andronikos Komnenos" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)