Alexius III Angelus
Obitus: 1211; Nicaea
Patria: Imperium Romanum Orientale
Officium
Munus: monarcha
Consociatio
Familia
Coniunx: Euphrosyne Ducaena Camaterina
Proles: Anna Angelina, Irene Angelina (Alexii III filia), Eudocia Angelina
Familia: Angelos
Alexius III Angelus (Graece Ἀλέξιος Ἄγγελος; natus circa 1153; mortuus 1211) fuit imperator Constantinopolitanus. Alexius fuit filius Andronici Angeli fraterque maior natu praedecessoris sui Isaacii Angeli. Anno 1195 fratrem deiecit ab imperio excaecavitque, ipse autem ab hominibus quartae expeditionis sacrae anno 1203 deiectus est. Iuxta Alexium Angelum Constantinus Mesopotamites a caniculo meruit et eodem tempore archiepiscopus Thessalonicensis.
Nicetas Choniates imperatorem Alexium Angelum anno 1200 ait auro oblato Assassinum quendam suasisse ut Rucratinum, sultanum Iconiensem trucidaret; Assassinum autem antequam id perfecisset captum esse.[1]
FamiliaRecensere
In matrimonium duxit Euphrosynam Ducaenam Camaterinam et genuit filias tres:
- Irene Angelina, uxor primum Andronici Contostephani, secundo Alexii Palaeologi; per filiam Theodoram Palaeologinam fuit avia imperatoris Michaelis VIII Palaeologi
- Anna Angelina, uxor primum Isaacii Comneni sebastocratoris, secundo imperatoris Theodori I Lascaris
- Eudocia Angelina, uxor primum Stephani I regis Serbiae, secundo imperatoris Alexii V Ducae, tertio Leonis Sguri tyrannus Corinthi
Fontes rerum gestarum Alexii III AngeliRecensere
NotaeRecensere
- ↑ Nicetas Choniates, Historia p. 529 van Dieten
BibliographiaRecensere
- Charles M. Brand, Byzantium Confronts the West, 1180-1204. Cambridge Mass.: Harvard University Press, 1968
- Dimitri Korobeinikov, "A sultan in Constantinople: the feasts of Ghiyath al-Din Kay-Khusraw I" in Leslie Brubaker, Kalliroe Linardou, edd., Eat drink and be merry (Luke 12:19): food and wine in Byzantium (Aldershot: Ashgate, 2007) pp. 93-108
- James M. Powell, Innocent III and Alexius III: a Crusade plan that failed in Marcus Bull, Norman Houseley, edd., The Experience of Crusading vol. 1 (Cantabrigiae, 2003) pp. 96-102
- K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 180
Nexus externiRecensere
- "Alexios Komnenos Angelos" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)