Isaacius Comnenus (gener Alexii III)

Isaacius Comnenus, parentibus incertis, e familia Comnenorum oriundus, in matrimonium duxit Annam Angelinam, filiam Alexii III Angeli (imperatoris futuri) et Euphrosynae Ducaenae Camaterinae. Isaacius ab hoc imperatore, titulo sebastocratoris dignatus, contra Blachos Bulgarosque anno 1196 dux militum missus est, una cum generis Alexio Palaeologo et Manuele Camytza, malo successu. Isaacius Comnenus a duce horum populorum Ibanco captus in carcere Trinovi missus est. Ibi eodem fere anno mortuus est.

Ex Anna uxore filiam genuerat Theodoram quae iussu Alexii avi eodem Ibanco anno insequenti desponsata est.

FontesRecensere

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.