Ibancus, qui saeculo XII exeunte floruit, fuit dux Blachorum. Anno 1196 Isaacium Comnenum cepit et in carcere Trinovi misit, qui mox ibi mortuus est. Ibancus etiam ducem suum Ioannem Asenum interfecit. Post paucos menses filiam Isaacii, nomine Theodoram, in matrimonium duxit. Statim nomen Byzantinum Alexium adsumpsit et pro imperatore Alexio Angelo militare coepit, sed anno 1198 Manuelem Camytzam cepit, qui ab alio duce Dobromiro Chryso redemptus est. Ibancus anno 1200 a Theodoro Lascari et Alexio Palaeologo captus est; post quem annum nihil de eo scitur.

Bibliographia

recensere
  • I. Božilov, Фамилията на Асеневци (1186–1460). Serdicae: Издателство на БАН, 1985
  • Paul Stephenson, Byzantium's Balkan Frontier (Cantabrigiae, 2000) pp. 305-308 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Robert Lee Wolff, "The 'Second Bulgarian Empire': its origin and history to 1204" in Speculum vol. 24 (1949) pp. 167–206