Manuel Camytzes
Manuel Camytzes, Graece Μανουὴλ Καμύτζης (antus medio saeculo XII; post annum 1202 mortuus) fuit nobilis Byzantinus, filius Constantini Camytzae et Mariae Angelinae (quae neptis fuit imperatoris Alexii I). Manuel fuit germanus imperatorum Isaacii et Alexii Angelorum (fuit insuper germanus Michaelis despotae Epiri). Titulum protostratoris tenuit. Filium Alexium filiamque (cuius nomen nescitur) ex uxore ignota genuit.
Manuel Camytzes dux fuit exercitus Byzantini anno 1189 dum peregrinatores tertiae expeditionis sacrae terras Imperii Byzantini transeunt. Imperator Alexius ad foedus cum Blachis et Bulgaris conficiendum filiam Manuelis a marito separavit ut Dobromiro Chryso nuberet. Mox Manuel ipse contra Ibancum ducem militavit sed captus est. Imperatore Alexio nihil pro eo offerente Manuel apud generum Dobromirum subsidia petivit, cum quo contra imperium bellare incepit.
Fontes
recensere- Nicetas Choniates, Historia pp. 386, 402-409, 429, 471, 498, 507-513, 533-535 van Dieten
Bibliographia
recensereNexus externi
recensere- "Konstantinos Kamytzes (cum familia)" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)