Wikidata-logo.svg Corinthus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°56′0″N 22°56′0″E
Numerus incolarum: 30 176
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Κόρινθος

Gestio

Procuratio superior: Corinth Municipality, Peloponnesus, Corinthia

Geographia

Superficies: 102.2 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Lugoj, Jagodina, Volcetium, Syracusae, Abilene

Corinthus[1] (-i, f.) (Graece Κόρινθος) est urbs Graeciae, quae ad Isthmum inter Paeninsulam Peloponnesum et mediam Graeciam iacet.

HistoriaRecensere

Locus fuit habitationis humanae aevo neolithico (ab anno c. 6 500 a.C.n.). Aevo classico Corinthus fuit urbs florens et praeclara materque coloniarum notissimarum, ut ad mare Ionium Leucadis, Corcyrae, Epidamni, Ambraciae, Apolloniae, Anactorii... necnon Potidaeae in Chalcidica[2]. Septimo et sexto saeculo a.C.n., tempore Cypselidarum tyrannorum e quibus illustrissimus est Periander, unus e septem sapientibus Graeciae[3], maxime floruit. Sexto saeculo ineunte Foedus Peloponnesiacum et Lacedaemoniorum societatem adiere[4]. Dissensiones cum Corcyraeis frequentissimae fuerunt[5] ita ut anno 433 a.C.n. cum Athenienses naves quasdam Corcyraeis auxilio misissent, Spartani indutias triginta annorum rumpere decreverunt unde bellum Peloponnesiacum ortum est. Anno 146 a.C.n., Corinthus a Romanis, Lucio Mummio duce, deleta est, sed colonia Romana ibidem anno 44 a.C.n. Gai Iulii Caesaris iussu condita est[6]. Tunc plerique incolae liberti Romani fuere.

 
Templum Apollinis Corinthi situm.

FabulaeRecensere

De eccledia CatholicaRecensere

 
Via Rebellationis Nationalis Corinthi in urbe

Corinthus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

FontesRecensere

NotaeRecensere

  1. A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749)
  2. Thucydides I.56.
  3. Herodotus, Clio 23-24 et Thalia 48-53 et Terpsichore 92 et 95.
  4. Herodotus, Terpsichore 76 et 92. Thucydides I.40 et 43.
  5. Thucydides libro primo de Bello Peloponnesiaco 24-55. Herodotus, Thalia 48-53
  6. Pausanias II.1.2

BibliographiaRecensere

  • Harold North Fowler, Richard Stillwell et al., edd., Corinth. Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens, 1929-
  • Charles K. Williams II, Nancy Bookidis, edd., Corinth: the centenary, 1896-1996. Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens, 2003. (Corinth, vol. 20) JSTOR

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 37°56′0″N 22°56′0″E • GeoNames  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Corinthum spectant.
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!