Herodotus

rerum gestarum scriptor Graecus

Hērodotus (Graece Ἡρόδοτος) (Halicarnassi fere 485 a.C.n. natus; mortuus circa 420 a.C.n.) fuit rerum gestarum scriptor Graecus.

Herodoti protome.
 
Statua Herodoti Halicarnassi temporibus recentioribus erecta.

Praeter pauca quae de se in Historiis ipse tradidit paene omnia quae de illo scriptore scimus ex encyclopaedia Byzantina Suda inscripta hauritur. Herodotus Halicarnassi in Asia Minore haud ignoto loco natus est. Pater ei Lyxes fuit, patruus autem Panyassis, poeta epicus non obscurus, quae nomina originem Cariam redolent. Hac in urbe ex iuventute res publicas curavit atque Lygdamidem tyrannum expellere conatus ipse exul Samum in insulam confugit. Pacto autem cum tyranno composito, iterum eversioni tyranni operam dabat donec eum depellere valuit. Nihilominus ob dissensiones cum civibus Herodotus paulo post e patria Thurios in Italiam emigravit, quibus conditis anno 444 a.C.n. adfuit colonumque eius factum esse traditur. Anno 447 a.C.n., Athenas versabatur, ibidemque consuetudine Sophoclis ac Periclis utebatur. Hac in urbe etiam opera sua recitavit.[1] Postremo autem Thurios[2] reversus est.

Herodotus itinera omnes in partes fecisse dicitur, inter quas praesertim Aegyptus, Pontus, et Thraciae, necnon Macedonia et Scythia eminent. Praeterea in orientalibus partibus itemque Babylonia versatum esse traditur; sunt autem, qui hodie eum talia suscepisse negent eumque mendacem appellent.[3] Paulo ante opera edita vita discedit.

Quamquam plura opera historica[4] hodie deperdita ante eum in lucem prodierunt, ipsum verbum historiam Herodotus ad operam suam designandam finxit quod Graece idem valebat atque "inquisitio" vel "investigatio", et primus historicus vulgo habetur, qua re Cicero eum patrem historiae (De Legibus, 1.5) nominavit, sed quod nonnumquam fabellas potius quam facta refert, sunt qui eum dicant esse potius patrem mendaciorum.[5]

Historiae

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Historiae Herodoti.

Conspectus

recensere
 
Orbis terrarum secundum Herodotum (tabula a S. Hall delineata, circa 1860)

Omnium scriptorum antiquitatis eum studiosissime exterarum gentium mores atque consuetudines indagavisse hodie consentiunt. Putatur opus ab auctore varias in partes divisum esse (lógoi). Quo tempore editae sunt historiae eius adhuc ambiguitur. Constat eum eventorum anni 430 a.C.n. et praeterea etiam anni 427 a.C.n. mentionem fecisse. Imprimis descriptioni bellorum Graeco-Persicorum operam dedit.

Maximi momenti in ratione politica adhuc est illa notissima deliberatio de constitutione seligenda in libro III 80–84 facta.

Multos annos ex mercatoribus, militibus necnon vagantibus quaerebat de factis qua in opere suo descripserit, ut exempli gratia invasiones Xerxis I in Graeciam necnon Salaminiam pugnam quam accuratissime redderet. Eodem more ac Hecataeus multas gentes in operibus descripturus ipse visitavit.

Historiarum exstant multae versiones Latinae, exempli gratia a Laurentio Valla facta.[6]

Nexus interni

  1. Eusebius Caesariensis, Chronica Armenia 83.
  2. In prologo Historiarum se ipsum Thurium praedicat non Halicarnassensem.
  3. W. K. Pritchett, The Liar School of Herodotus, 1993.
  4. A Milesio Hecataeo et Pherecyde.
  5. In primis saturarum scriptor Lucianus ː Vera Historia II.31. Philopseudes II. Quomodo historia conscribenda sit 39.
  6. Herodoti Halicarnassei historiographi libri novem, Musarum nominibus inscripti, interprete Laurentio Valla... 1537.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Herodotum spectant.
  Lege Ἡρόδοτος ("Herodotus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam