Statua
Statua est sculptura quae creaturas depingit, sicut hominem atque animal. Statuae saepe foris stant. Saepe in publico stant ad hominem glorificandum, ad res gestas celebrandas.
Argumenta et historiaRecensere
Statua omnis ab artifice molibus rudibus indigestisque quibusdam egignitur, quae aliquid in se plenum repraesentet, praesertim autem homines.
Statuae in antiquitate et usque Renatorum tempora ad res sublineandas coloribus ornari solebant. Talis traditio colorabilis e saeculo XIX renovata est.
Constat veteres iam discrimen fecisse inter statuas ideales (i.e. imaginatione emanatas de dis, heroibus etc.) et statuas iconicas veri similitudine. Quae fortasse in Olympia natae sunt, ubi olympionicas authentice visos figurari fas erat. Neque tunc sculptores semper imagines secundum puram naturam creaverunt, ut patet.
Postea advenit mos imaginum momentorum conficiendarum, quibus personae et vitae quotidianae actiones statuis sive unius sive turbae exprimerentur. In Imperio Romano, apprime inde a imperatoris Augusti tempore, statuae cum faciarum effigiatu florebant.
Nostro autem tempore artifices statuam definiunt quamcumque figuram sculptam, sensu strictiore simulacrum erectum.
PinacothecaRecensere
Davidis statua, a Michaele Angelo Bonarotio inter anno 1501 et 1504 creata.
Moai in latere collis in Rano Raraku cratere vulcanico Insulae Paschali.
Nexus interni
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad statuas spectant. |
Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes! |