Chemamull (Araucane chemamüll "homo ligneus") sunt statuae funebres ex ligno factae populi Araucani (Mapuche in eorum lingua).

Chemamull in Iacobopoli sita.

EtymologiaRecensere

Nomen statuarum a verbis Araucanis che ('homo') et mamüll ('lignum') ductum est.

DescriptioRecensere

Chemamull magnae sculpturae sunt, altae magis quam duae metra, et formam aut masculinam aut femineam habent. Araucani ligno lauri chilensis et lophozoniae obliquae usati sunt pro aedificatione sculpturarum. Chemamull Araucanos in caerimonis funebribus pro recordatione patrum adiuvant. In caerimonis Chemamull in rehue, magnis suggestibus ex ligno factis, ponuntur. Multae statuae hodie in situ aut in museis Chiliae sunt.

BibliographiaRecensere

  • Marrero-Fente, Raúl, Bodies, Texts, and Ghosts: Writing on Literature and Law in Colonial Latin America, University Press of America, 2010.
  • Muñoz, Fulvio Fernández, Escultura Mapuche Rehue, Crucez y Chemamull, Universidad de Concepción, 1993.
  • Zuñiga, Fernando, Mapudungun. El habla mapuche. Santiago de Chile: Centro de Estudios Públicos, 2006. 154908.

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad chemamull spectant.