Renascentia litterarum
Renascentia litterarum[1] (Francogallice renaissance; Italiane rinascimento) seu Aevum litterarum (artiumque) renatarum Aevum saepe appellatum Medium secuta est. Aevum renascentiae plerumque e saeculis XIV, XV et XVI constare dicitur.
Georgius Vasari artifex Italicus primum (quoad adhuc scimus) anno 1550 vocabulo Italico rinascita vel rinascimento usus est, quia Aevum nomine Medium, quod ruinam Imperii Romani in occidente secutum est, et flocci aestimandum esse Georgio videbatur, aevo superatum novo melioreque esse putabat.
Postea, circa decennium saeculi XIX tertium, vocabulum Italicum in sermonem Francogallicum conversum est, quod vocabulum multas in linguas traductum aevum significat inter medium et barocum positum.
Artes renascentiae Recensere
Emanaverunt circum annum 1400 ex Italia forma nova picturarum, sculpturarum, artium decorativarum, una cum incrementum philosophiae et litterarum et musicae et scientiae et technologiae, quae mox totum in orbem terrarum diffudit. Cum textus classici lecti, mathematica magistrum islamicorum intellecta, argentaria gentis Medicaeae instituta—ita modi artium per Cosimum Medicedem, humanismo universum a Deo separatum, pictura pigmentorum oleariorum emendata (e.g. Ioanne de Eyck), Florentia quaesita, denique duo tractati, De pictura et De re aedificatoria, divulgata sunt, iter artium in renascentia litterarum procrescebat.
Technica in pictura Recensere
Modi novi pingendi adhibebantur:
- Eurythmia—relationes mathematicae effectuum oculorum
- Lineae breves—illusionis opticae profundi
- Fumus—diffusio linearum, transitum inter colores faciendos
- Differentia clara inter lucem et obscuritatem
Notae Recensere
- ↑ Desiderius Erasmus Roterodamus; Whitaker's Words.
Bibliographia Recensere
- McLaughlin, Michael. 1988. "Humanist concepts of renaissance and middle ages in the tre- and quattrocento." Renaissance Studies 2: 131–42.
Nexus interni
Nexus externi Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Renascentiam litterarum spectant. |
Antecessor: Ars Gothica |
Artes Europae saec. XV-XVI |
Successor: Barocus |