Aperire sectionem principem
Musici, circa 1600.

Musica Renascentiae est musica in Europa per Renascentiam composita et acta. Consensus historicorum musicae, nonnullis eruditis insigniter dissentientibus, est tempus incipere circa annum 1400, aevo mediaevali exeunte, et finire circa annum 1600, aevo Baroco ineunte, ergo Renascentiam musicam circa centum annos post Renascentiam inceptam in aliis disciplinis intellectam. Sicut in aliis artibus, musica huius temporis a progressibus qui tempus modernum primum definiunt magnopere mota est, inter quos fuerunt ortus cogitationis humanisticae; recuperatio hereditatis litterariae et artificis Graeciae antiquae et Romae; novitas et inventio auctae; incrementum alacris et prompti animi commercialis; ortus classis bourgeois; et Reformatio Protestans. Ex hac societate mutante existitit communis lingua musica solidans, praesertim modus polyphonicus scholae Franco-Flandricae.

Ockeghem, Kyrie "Au travail suis," pars.

Inventio preli Gutenbergiani divulgationi musicae et rationis musicae favit. Ortus classis bourgeois cupiditatem musicae ut oblectatio et agitatio idiotarum educatorum auxit. Disseminatio chansons, motetorum, et missarum per Europam cum usus polyphonicus solidaretur cum stilo liquido congruit qui secundo dimidio saeculi sexti decimi in operibus compositorum sicut Praenestinus, Lassus, Victoria, et Byrd ad summum venierunt. Stabilitas et prosperitas civilis in Civitatibus Humilibus, cum florente eruditionis musicae ratione in templis et cathedralibus regionis, educationem et exercitationem multorum cantorum et compositorum siverunt, musicorum qui vehementer per Europam petebantur, praecipue in Italia, ubi templa et curiae aristocraticae eos compositores et docentes et conducerunt. Ante saeculum sextum decimum exiens, Italia gratias septentrionales absorbuerat, Venetiis, Romae, et aliis urbibus locis industriae musicae. Opera eo tempore Florentiae oriebatur, conatus deliberatus ad musicam Graeciae antiquae redintegrandam.[2]

Iosquinus Pratensis. Caelatura lignea (1611) ex pictura oleis facta, Iosquino vivo, nunc amissa.

Musica, magis atque magis a medievali spatii, rhythmi, harmoniae, formae, et notationis vi liberata, vehiculum expressionis personalis faciebatur. Compositores faciebant ut musica significationes verborum poetarum imprimeret. Musica saecularis technicas rationes ex musica sacra absorbebat, et vice versa. Formae saeculares populo gratae sicut chanson et madrigalis per Europam extendebantur. Curiae actores musicos virtuosi dictos conducebant, ambos cantores et instrumentalistas. Musica per se sufficientior facta est ob impressionem ortam, pro se exsistens. Multa instrumenta hodierna nota (inter quae violina, cithara, testudo, et instrumenta clavilia) per Renascentiam novas evolvebant formas, evolutioni notionum musicarum respondentes, additas praebentes facultates quas compositores et alii musici explore poterant. Instrumenta hodierna lignei et aeris, sicut fagottus et trombonum proprie, oriebantur, spatium coloris et potestatis sonicae extendentia. Saeculo quinto decimo, sonus triadum plenorum communis faciebatur, et ad finem saeculi sexti decimi systema modorum ecclesiasticorum omnino dissolvi coepit, tonalitati functionali cedens, quae proxima tres saecula musicae artis Occidentali dominabatur.

Ex aevo Renascentiae, multa musica saecularis et sacra superest, vocalis et instrumentalis. Lata stilorum et generum musicorum diversitas per Renascentiam floruit, et audiri potest in commercialibus impressionibus per discophona saeculo vigicensimo uno, inter quos missae, moteti, madrigales, chansons, carmina adiuncta, et saltationes instrumentales. Multi greges musicae priscae qui in musica Renascentiae imprimunt itinera symphoniaca et impressiones per discophona faciunt, magna varietate modorum interpretativorum utentes.

Index

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Haec imago Ockeghem agnoscitur a Reinhardo Strohm in "Portrait of a Musician" in Johannes Ockeghem: Actes du XLe Colloque international des d'études humanistes, ed. Philippe Vendrix (Lutetiae: Klinckseick, 1998), 167–172.
  2. OED 2005.

BibliographiaRecensere

 
Ecclesia Sancti Marci vespere visa. Pars interior, magna et resona, musicam Scholae Musicae Venetiarum magnopere movit.
  • Atlas, Allan W. 1998. Renaissance Music. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 0393971694.
  • Baines, Anthony, ed. 1975. Musical Instruments Through the Ages. Novi Eboraci: Walker and Company.
  • Bent, Margaret. 1998. The Grammar of Early Music: Preconditions for Analysis. In Tonal Structures of Early Music, ed. Cristle Collins Judd. ISBN 0815336381.
  • Bessaraboff, Nicholas. 1941. Ancient European Musical Instruments. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Besseler, Heinrich. 1950. Die Entstehung der Posaune. Acta Musicologica 22(1–2):8–35.
  • Bowles, Edmund A. 1954. Haut and Bas: The Grouping of Musical Instruments in the Middle Ages. Musica Disciplina 8:115–40.
  • Brown, Howard M. 1976. Music in the Renaissance. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0136084974.
  • Burkholder, J. Peter. 2011. Borrowing. Grove Music Online. Oxford Music Online.
  • Fenlon, Iain, ed. 1989. The Renaissance: from the 1470s to the End of the 16th Century. Man and Music, 2. Englewood Cliffs Novae Caesareae" Prentice Hall. ISBN 9780137734177.
  • Fuller, Richard. 2010. Renaissance Music (1450–1600). GCSE Music Notes. rpfuller.com.
  • Gleason, Harold, et Warren Becker. 1986. Music in the Middle Ages and Renaissance. Music Literature Outlines Series, 1. Bloomington Indianae: Frangipani Press. ISBN 089917034X.
  • Judd, Cristle Collins, ed. 1998. Tonal Structures of Early Music. Novi Eboraci: Garland Publishing. ISBN 0815323883.
  • Lockwood, Lewis, Noel O'Regan, et Jessie Ann Owens. Palestrina, Giovanni Pierluigi da. Grove Music Online. Oxford Music Online.
  • Montagu, Jeremy. Renaissance instruments. The Oxford Companion to Music, ed. Alison Latham Oxford Music Online.
  • Reese, Gustav. 1954. Music in the Renaissance. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 0393095304.
  • Munrow, David. 1976. Instruments of the Middle Ages and Renaissance. Londinii: Oxford University Press.
  • Ongaro, Giulio. 2003. Music of the Renaissance. Westport Connecticutae: Greenwood Press.
  • Orpheon Foundation. N.d. Orpheon Foundation. Vindobonae.
  • Strunk, Oliver. 1950. Source Readings in Music History. Novi Eboraci: W. W. Norton.

Nexus externiRecensere

Perfunctio hodierna