Reformatio (-onis, fem.) (scilicet ecclesiae ad veterem veritatem evangelii) sensu strictiore varia conata saeculi decimi sexti ad Ecclesiam Romanam emendandam significat, ex quibus schisma Protestanticum profectum est. Reformatio anno 1517 initium cepit, cum Martinus Lutherus, monachus Germanus, 95 theses (Disputationem pro declaratione virtutis indulgentiarum) publicavit. Labores Lutheri et aliorum (sicut Helvetici Hulderici Zvinglii et Francogalli Ioannis Calvini), qui se "reformatores ecclesiae" putaverunt et contra quasdam doctrinas, ritus, structuras ecclesiasticas restiterunt ("protestati sunt") ad novas ecclesias gentilicias creandas pertinuerunt, quae "Protestantes" vocari solent et sententia Ecclesiae Catholicae Romanae in numero haeresium habentur.

Reformatio et Contrareformatio in Europa. Terrae Protestanticae caeruleae (maiores aut minores, ut creverant aut minutae sunt Contrareformationis causa), Catholicae virides.
Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum: nonaginta quinque theses Martini Lutheri

Reformationi per Europam varia praecesserunt, quae fidem populi in Ecclesiam Catholicam et papatum debilitaverant aut necessitatem, ut ecclesia emendaretur, monstraverant (inter alia pestis et Magnum schisma occidentale); etiam Humanismus sive Renascentia litterarum, novae artes inventae (sicut impressio) et casus Imperii Romani Orientalis ad Protestantismi ortum contribuerunt.[1]

Ecclesia Catholica Romana Contrareformatione a Concilio Tridentino inchoata respondit, quam imprimis Societas Iesu ante agebat. Tamen Europa septentrionalis, sola Hibernia et parvis plagis Britanniae Maioris Nederlandiaeque exceptis, Protestantica facta est. Europa meridiana Catholica permansit, cum pugnae atroces Europam mediam per multos annos devastarent.

Maximae novarum ecclesiarum fuerunt Lutherana (maxima ex parte in Germania, regione Baltica et Scandinavia) et Ecclesiae Reformatae (maxima ex parte in Germania, Helvetia, Nederlandia et Scotia). Praeterea fuerunt multae communitates minores. Ad tempus reformationis plerumque anni inter 1517 (Lutheri 95 theses) et 1648 (Pax Westphalica) numerantur.

Praecursoria et res reformationem alentes recensere

Quod reformatio in Germania orta est, celeriter processit, denique ex Germania in alias terras diffusa est, variis ex causis explanari potest:

Humanismus et impressio librorum recensere

 
Erasmus Roterodamus ab Ioanne Holpenio pictus

Humanismus, qui saeculo decimo quarto in Italia natus paulatim in omnem Europam profectus erat, Renascentiam litterarum antiquarum appetebat. Humanistae, dum ibant ad fontes, novas quaestiones posuerunt, veritates quassaverunt, mentem criticam aluerunt. Humanismus imprimis in universitatibus vigebat, ubi multos reformatores futuros afficiebat. Humanistarum lectioni assiduae diligentique Bibliorum ac Patrum Ecclesiae in ecclesiis reformationis principatus scripturae ("sola scriptura") respondit. Praeterea saeculo decimo quinto medio impressio librorum cum typis mobilibus inventa est, qua reformatores potenti ad opiniones divulgandas instrumento usi sunt.

Causae sociales oeconomicaeque recensere

Saeculo decimo sexto res sociales maxime mutatae sunt. Inter alia gravitas urbium magis magisque crevit, in quibus mercatura ordo civium ortus est, qui maximis fortunis gavasus est (ut puta familia Fugger Augustae Vindelicorum). Patricii oppidani saepe nobilitatem ruri viventem vi oeconomica superavit, quippe qui in sola agricultura operam navarent. Agricolae, qui maximam incolarum partem efficiebant, vectigalibus servitiisque pressi vix vitam trahere potuerunt. Praeterea metallis nobilibus ex America continuo affluentibus valor pecuniae et potestas acquirendi (inflatio) maxime minuta sunt. Ad hoc numerus incolarum ab anno 1470 celeriter crevit, quare et cibis caritas illata est et pro labore minore pretio solverunt. Penuria a saeculo decimo quinto exeunte crebro tumultus exorti sunt, quorum maximus fuit Bellum rusticum Germanicum anno 1525.

Constitutio Sacri imperii Romani recensere

 
Carolus V (imperator) a Titiano pictus

Sacrum Romanum Imperium multis ex territoriis constabat neque - aliter ac Anglia aut Francia - ab una sede regebatur. Imperator, qui summo imperii officio functus est, principibus electoribus ante electionem sic dictis pactis conventis se eorum iura territorialia respecturum concedere debuit. Summum concilium legibus dandis fuerunt Dietae, quae ab imperatore, plerumque cum pecunia egeret, convocatae sunt. Imperator leges dare non nisi consensu dietae potuit, in qua Statibus Imperii (principibus electoribus, nobilitati altae et liberis imperii urbibus) suffragii latio fuit.

Haec constitutio, quae etiam "dualismus" inter imperatorem et Status imperii vocatur, reformationi spargendae maxime profuit: Quod imperatori vera potestas in imperio deerat, de fortuna reformationis variis in territoriis varie decretum est. Saepe principibus usui fuit reformationem introducere, qua ab imperatore et papa liberiores fierent. In rebus religionis imperium in plurimas partes fractum est, id quod imperator, etsi prohibere voluit, tamen potentia carente non potuit. Praeterea Carolus V imperator bellis in Franciam et Imperium Ottomanicum occupatus annis, postquam Martinus Lutherus theses publicaverat, vix in imperio versatus est.

Simultas domus Habsburgensis ac Franciae necnon periculum Turcarum recensere

Europae belli pacisque consilia imprimis a simultate domus Habsburgensis ac Franciae effecta sunt. Carolus V imperator et Franciscus I rex Franciae inter annos 15211544 per breves dilatationes tria bella de Italia septentrionali et de Burgundia gesserunt, quas uterque sibi vindicavit. Imperium Habsburgense ab Europa Media ad Hispaniam (cum Italia meridiana, Sicilia et coloniis Hispanicis in mundo novo. Francia a duobus territoriis Habsburgensibus circumsaepta erat. Cum Carolus V Francia meridiana occupata imperium cum Hispania coniungere vellet, Franciscus I omnibus viribus contra egit. Etiam papa nimiarum opum potentiam Habsburgensem timens ad tempus cum rege Francico foedus fecit.

Ad hoc semper Turcae Europam a regionibus austro-orientalibus imminebant. Anno 1526 Ottomanidae pugna Mohacsensi Hungaros vicerunt, anno 1529 Vindobonam oppugnaverunt. Imperatori, ut malo occurreret, pecunia copiaeque conquirendae erant. Quod ei ad es comparandas assensione Statuum imperii opus erat, auctoritas eius amplius deminuta est.

Multis negotiis occupatus Carolus V annis 15211530 et 15321541 extra imperium versatus est, quo tempore reformatio expers maioris impedimenti se diffundere potuit.

Mystica et Devotio moderna recensere

 
Index primae sermonum Ioannis Tauleri editionis (1498).

Aliter ac philosophi scholastici, qui mundum via rationali intellegere interpretarique volunt, mystici mundo relinquendo peritiam Dei petunt. Ut Spiritus Sanctus hominem complere possit, necessarium esse vacuum fieri ac cupidines mittere. Non speculatio theologica, sed experientia practica finis. Ad Martinum Lutherum imprimis sermones Ioannis Tauleri et liber Theologia deutsch (id est Theologia theodisca) intitulatus eidem falso ascriptus maximam vim habuerunt.

Devotio moderna, quae a Gerardo Magno (13401384) e Daventria repetit, imprimis in Nederlandia et in Germania boreo-occidentali diffusa erat. Eodem tempore quo Humanismus orta Devotio moderna, quae traditiones mysticas cum pietate practica coniunxit, Christianis suadebat, ut religioni non propter res externas, sed sapienter et ex animi iudicio adhaererent. Exemplar Fratrum a Vita Communi, qui sine votis religiosis communiter vivebant, erat prima communitas Hierosolymitana. Desiderius Erasmus Roterodamus humanista hac mente eruditus est. Opus maximi momenti Devotionis modernae est "De Imitatione Christi", quam Thomas a Kempis scripsisse putatur. Doctrina aditum ipsorum fidelium ad Deum patere postea a reformatoribus maxime praedicata est.

Necessitas ecclesiae reformandae ac odium clericorum recensere

 
Postremum iudicium, a Ioanne Memling circa annum 1470 pictum.

Metus mortis ac iudicii particularis - etiam terrore pestis, quae Medio Aevo exeunte multis in regionibus maximam incolarum partem vita eripuit auctus - hominibus semper praesens erat. Quare homines instrumenta quaerebant, quibus sibi salutem aeternam praestarent, inter alia fundationes pias, missas pro defunctis, peregrinationes, processiones et litteras indulgentiales (quibus tempus in purgatorio brevius redderetur). Omnia haec instrumenta salutis ab ecclesia pecunia emi potuerunt. Ita desiderium salutis ad lucrum perverse collatum, pietas magia permixta est.

Per magnum schisma occidentale (1378-1417), quo plures papae se legitimos successores Petri esse affirmaverunt et se invicem excommunicaverunt, auctoritas papatus deminuta est. Ad vitam more principum actam exsolvendam pecunia opus erat, quam papae decimis et supradictis muneribus a sacerdotibus exigi iusserunt. Iidem sacerdotes plerumque male docti et pauperes, quamvis vectigalibus liberati, sicut laici vivebant, saepe una cum feminis liberisque. Clerus altus autem ex filiis nobilitatis suppletus est, qui officia ecclesiastica imprimis ob praebenda cum iis coniuncta appetebant. Officiis non ipsi fungi solebant, sed curam animarum aliis detulerunt, ut vitam dulcem - saepe cum concubina - agere potuerunt. Simonia et nepotismus vigebant, etsi decretis ecclesiasticis saepe damnata. Haec discrepantia inter praecepta evangelii et vitam clericorum odium populi incitavit.

Petrus Valdes, Ioannes Wycliffe et Ioannes Hus recensere

 
Ioannes Hus supplicio affectus est. Chronica Spiez anno 1485.
 
Ioannes Wycliffe.

Iam ante reformationem Protestanticam plurimi ecclesiae reformationem appetebant, qui partim intra ecclesiam Catholicam permanebant (ut puta varii ordines et Devotio moderna), partim ut haeretici ecclesia expulsi vexatique sunt, sicut Petrus Valdes, Ioannes Wycliffe et Ioannes Hus, qui ultimi Protestantismi praecursores haberi solent. Petrus Valdes (mortuus ante annum 1218) fuit mercator Lugdunensis, qui communitatem Christianam piorum laicorum condidit, quae postea ab eo nomen "Valdensium" traxit. Per saecula ut haeretici crudeliter vexati tamen ad hunc diem permanent. Hodie sunt ecclesia protestans in Italia et America Australi diffusa.

 
Valdes in monumento Luthero dedicato (1868) Wormatiae.

Parochus Ioannes Wycliffe saeculo decimo quarto in Anglia laboravit. Primo magister Oxoniae anno 1374 paroeciam Lutterworth suscepit. Tum ob vectigalia a Sancta Sede introducta in Anglia ira paparum ardere coeperat. Wycliffe in Bibliis nixus reformationem ecclesiae postulans, vitia clericorum aperte vituperavit. Venerationem imaginum piarum, sanctorum et reliquiarum, necnon caelibatum et doctrinam transsubstantiationis reiecit. Postquam a papa in eum actio constituta est, a rege, qui maiorem ecclesiae in Anglia libertatem speraverat, destitutus est, doctrinae eius ab universitate et synodis damnatae sunt. Ipse Wycliffe autem, quod tumultus populi timebatur, accusatus non est. Concilium Constantiense demum eum anno 1415 haereticum damnavit, ossa eius post mortem cremata sunt. Opiniones eius a Lollardis prolatae sunt.

Ioannes Hus plane exemplum Ioannis Wycliffe appellavit, cuius opiniones a studentibus Bohemis Oxonia Pragam delatae sunt. Hus studiis theologiae peractis professor in universitate factus est. Aperte avaritiam luxuriamque clericorum vituperavit et fundamentalem ecclesiae reformationem, quae Bibliis freta esset, poposcit. Praeterea papam summam in rebus fidei auctoritatem non agnovit. Hussii opiniones populo valde placebant. Cum anno 1408 munere missus et anno 1411 excommunicatus est, Pragae tumultus facti sunt. Hus patriam peragrans opiniones suas amplius pervulgavit doctrinamque explicavit ecclesiam communitatem sine hierarchia a solo Christo directam esse debere. Anno 1414 Hus ante Concilium Constantiense vocatus est, ut ibi sententias suas revocaret. Etsi ei fides a rege Sigismundo Luxemburgico promissa erat, tamen anno 1415 haereticus flammis crematus est. Retinuerunt Ioannis sic dicti Hussitae doctrinam, qui annis 1419-1436 in Bohemia contra regem multis proeliis conflixerunt.

Reformatores multa ab Ioanne Wycliffe et Ioanne Hussio dicta acceperunt et ad effectum adduxerunt.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Reformatio Bohemica.

Lutheranismus in Germania recensere

Lutheri "iustitia passiva" et de indulgentia disputatio (1517–1519) recensere

 
Martinus Lutherus.

Martinus Lutherus anno 1505 monachus in Ordinem Eremitarum Sancti Augustini ingressus est. Ab anno 1512 munere professoris Universitatis Leucoreae Wittenbergae functus scholas habuit de libris biblicis. Interpretatio Epistulae ad Romanos et studium theologiae Sancti Pauli animum eius maxime commoverunt. Lutherus, qui antehac "iustitiam Dei" ut "distributivam" ("suum cuique") timens scientia peccati metuque iudicii imminentis passus erat, apud Paulum iustitiam passivam invenit: Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet (Ro 1,17). Iustitia Dei peccatorem fide iustificat, operibus pari non potest! Haec "inventio reformatoria" momento temporis, dum Lutherus in turri meditatur, accidisse traditur ("Turmerlebnis", eventus in turri passus); num magis longiore tempore (1514–1518) gradatimque ad hanc opinionem pervenerit disputatur.

 
Albertus Brandenburgensis

Occasionem ipsam reformationis dedit Albertus Brandenburgensis episcopus Magdeburgensis, qui etiam sedem Moguntinam appetivit, ut Princeps Elector Imperii fieret. Cum indulgentiam praedicari iussit, qua pecunia ad dispensationem a papa emendam pareretur, Lutherus disputationem pro declaratione virtutis indulgentiarum (suas 95 theses notissimas) publicavit. Traditio vult Lutherum theses die 31 Octobris, qui ex tunc in Germania quotannis "dies reformationis" celebratur, anno 1517 in porta ecclesiae palatii Wittenbergensis affixisse. Lutherus indulgentiam reiecit, quod falsam salutis securitatem pareret. Paenitentia sufficere, ut peccator a peccatis solveretur, nullo sacramento intercedente. Theses celeriter diffusae sunt, quas Lutherus inter alia in sic dicta Disputatione Heidelbergensi mense Aprili anno 1518 habita explicavit. Multi reformatores futuri (sicut Philippus Melanchthon et Martinus Bucerus) adfuerunt, qui opiniones Lutheri libentissime receperunt.

Albertus Brandenburgensis actionem ecclesiasticam instituit, sententiam de universitate Moguntina rogavit et antequam arbitrium datum est res ad Sanctam Sedem detulit. Mense Octobri anno 1518 Lutherus in dieta Augustana Vindelicorum a Thoma Caietano cardinale interrogatus est, sed theses non revocavit. Mense Iunio anno 1519 Lipsiae disputatum est. Cum Ioannes Eckius, qui partem ecclesiae Romanae egit, eo rem perduxit, ut Lutherus infallibilitatem pontificalem conciliorumque negaret diceretque aliquos Hussiticos articulos in Constanciensi concilio damnatos esse christianissimos et euangelicos[2], se Lutherum "novum Hussium" detexisse iactavit.

Doctrina reformatoria explicatur (1520) recensere

Principalia scripta reformatoria recensere

 
An den christlichen Adel deutscher Nation (Ad Christianam nationis Germanae nobilitatem).

Anno 1520 Lutherus tribus libris, qui ex tunc principalia scripta reformatoria habentur, doctrinam theologicam explicavit, quae fundamentum posterioris Lutheranismi futurum erat. In primo scripto An den christlichen Adel deutscher Nation von des christlichen Standes Besserung (Ad Christianam nationis Germanae nobilitatem de ordine Christiano emendando) magistratus civiles invitavit, ut ecclesiam emendarent, quae ad se ipsam emendandam inutilis esset. Formam futurae civitatis proposuit, qua scholae sive tota disciplina et cura pauperum rei publicae attribueretur, caelibatus et Dicio Pontificia aboleretur. Praeterea Commune omnium fidelium sacerdotium ita interpretatus est, ut hierarchia ecclesiastica cum clericis a laicis vere distinctis supervacanea fieret. Interpretatio Bibliorum non solum papae, sed unicuique Christiano competere. Etiam onera fiscalia ab ecclesia imposita reiecit, quod nobilitati inferiori ac equitibus imperialibus valde placuit. Scriptum celeriter late pervulgatum est.

 
De captivitate Babylonica ecclesiae.

In libro secundo De captivitate Babylonica ecclesiae, quem quod doctis destinatus erat Latine scripsit, Lutherus doctrinae Catholicae de sacramentis censuram agit. Bibliis fultus numerum sacramentorum a septem ad tria minuit (baptismus, eucharistia, paenitentia), calicem pro laicis (id est sacram Communionem sub utraque specie) poposcit, conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi transsubstantiationem missamque esse sacrificium negat.

Tertio in libro Von der Freiheit eines Christenmenschen (De libertate Christiana) intitulato de libertate evangelica explicat. Christfidelis simul "coram Deo" et "coram mundo" positus est. Coram Deo, qui peccatorem sola gratia iustificat, homo operibus liber est. Coram mundo fides bonis operibus manifestanda est. Christfidelis simul est "iustus (sc. coram Deo) et peccator (sc. coram mundo)". Omnis Christianus in duobus regiminibus vivit, alio saeculari, quod "iure gladii" regitur, alio spiritali, ubi verbum divinum valet. Hac interpretatione magistratuum vis pacem ordinemque conservandi, etsi in evangelio hominum caritas postulata est, legitima declaratur.

Fundamenta theologiae reformatoriae sive protestanticae recensere

Doctrinae reformationis maximi momenti, quae et hodie ab omnibus ecclesiis ex reformatione ortis profitentur, saepe cum quattuor "solis" describuntur:

  • "sola gratia" homo salutem adipiscitur, non viribus suis.
  • "sola fide" homo iustificatur, non bonis operibus.
  • "sola scriptura" est fundamentum fidei Christianae, non traditio ecclesiastica.
  • "solus Christus" atque vita doctrinaque eius fundamenta fidei et salutis hominum esse possunt.

Excommunicatio et Dieta Wormatiensis (1521) recensere

 
Lutherus in Dieta Wormatiensi 1521.

Carolo V novo imperatore electo actio in Lutherum continuata est. Die 15 Iunii anno 1520 Leo X papa Bulla apostolica Exsurge Domine Luthero Anathema minatus est. Intra 60 dies Lutherus sententias ab ecclesia haereticas censas revocaret. Die, quo temporis spatium praeteriit, Lutherus bullam una cum Decretalibus Wittenbergae in publico cremavit. Papa, quem Lutherus posthac contumeliose Antichristum nominabat, eum die 3 Ianuarii anno 1521 bulla Decet Romanum Pontificem excommunicavit. Secundum ius imperii excommunicatione edicta proscriptio constituta est. Obstinato animo tractando Fridericus Sapiens, dux Saxoniae et Lutheri princeps, impetravit, ut hic adversus excommunicationem in dieta Wormatiensi anno 1521 ab imperatore interrogaretur. Papa invito Carolus V Lutherum die 17 Aprilis anno 1521 Wormatiae accepit. Lutherus interrogatus, num sententias suas agnosceret et revocare vellet, die ad deliberandum intermisso sententias agnovit, se autem rectractare non posse nisi ex sacra scriptura redargutus respondit. Contra auctoritatem papae et conciliorum Lutherus solam scripturam appellavit. Notissimum est illud ei - falso tamen - ascriptum: Hier stehe ich. Gott helfe mir. Ich kann nicht anders (Hic sto. Deus me adiuvet. Aliter non possum), ex quo auctor liberi de rebus divinis iudicii habebatur. Recessu (id est decreto) diei 30 Aprilis anno 1521 Lutherus proscriptus est. Quod imperator fidem dederat, eum impune abiturum, spatium 21 dierum statutum est, quo in tutum se reciperet. In Saxoniam reversus in saltibus Thuringiae insidiis fictis a militibus Saxonicis comprehensus in arcem nomine Wartburg delatus est.

Progressus reformationis in Germania recensere

 
Wartburg prope Eisenach.

A mense Maio anni 1521 usque ad mensem Martium 1522 Lutherus nomine "Junker Jörg" (nobilis Georgius) tectus in Wartburg versatus est. Strenue laborans fundamenta ecclesiae Protestanticae posuit: Magnificat carmen interpretatus reformatam de Sanctae Mariae veneratione opinionem demonstravit; sermonibus in omnes partes dimittendis novam praedicandi culturam condidit; litteris "De votis monasticis" professionem religiosam Sacrae Scripturae contra dicere affirmavit, quod "iustitia ex operibus" anniteretur, praeterea recessum ex mundo vocationi, ut Christianus in mundo vivens munus a Deo assignatum impleret et familiam conderet, repugnare. His litteris publicatis multi, etsi initio iudicio petiti, monasteria reliquerunt.

 
Biblia a Luthero versa anni 1534.

Lutheri opus maximi momenti erat Novum Testamentum e lingua Graeca versum. Editione Graeca paulo ante ab Erasmo Roterodamo facta usus est, cum anteriores versiones verniculares in Vulgata Latina annisae sint. In vertendo Lutherus sermonem cotidianum facilemque ad intellegendum appetivit, qui per saecula exemplum vertendi factus est et insuper maximam ad progressum linguae Theodiscae altae vim habuit. Numerosa verba Theodisca a Luthero ficta usque ad hunc diem in usu sunt. Prima editio Novi Testamenti mense Septembri anno 1522 foras data est. Vetus Testamentum Lutherus ob difficultates linguisticas multasque de verborum significatione disputationibus gradatim usque ad annum 1534 perfecit.

Cum Wittenbergae Andrea Carlostadio duce missa maxime mutata vel quasi aboleta (1521) et iconoclastia facta est (1522) Lutherus a consilio urbis revocatus Wittenbergam revertit, habitu monastio praedicavit, missae restitutionem "ad infirmis parcendum" poposcit, tumultum a Deo vetitum esse dixit. Cum Carlostadius libellos aliquot edidit contra realem Christi in Eucharistia praesentiam Lutherus egit, ut Carlostadius urbe pelleretur.

 
Ecclesia quae Spirae in memoriam "protestationis" in dieta Spirensi aedificata est.

Tamen et Lutherus traditiones ecclesiasticas examinavit. Res Scripturae contrarias abolendas, traditiones non biblicas, dum utiles habitae sint, conservandas censuit. Causis didacticis contra imaginum vetitum et pro tralaticia liturgiae forma disputavit. Papatum et Sacros Ordines, quippe qui non biblici essent, reiecit; ministros Protestantes non sacerdotes ordinatos, sed laicos esse, qui ob meliorem institutionem et studium evangelicum officia pro fidelibus exercerent. Novi liturgiae ordines linguae Theodiscae a variis reformatoribus prolati (Carlostadius, Zvinglius, postea etiam Lutherus) mox missam Latinam demoverunt, liturgia verbi (lectio Bibliorum et sermo) ex tunc principalis habebatur.

In dieta anno 1526 Spirae habita recessus dietae Wormatiensis ita mutatus est, ut Status Imperii libere de eius exsecutione sive de rebus religionibus decernerent. Quamquam Carolus V imperator se opposuit in dieta Spirensi diei 19 Aprilis 1529 sex principes et quattuordecim urbes imperiales contra Lutheri librorumque eius proscriptionem intercessionem fecerunt et liberam Evangelicae fidei propagationem poposcerunt. Haec "protestatio" principum nativitas Protestantismi habetur.

A dieta Augustae Vindelicorum anno 1530, cum imperatori Confessio Augustana tradita est, duae reformationes factiones (Lutherani et pars Helvetica) ecclesias sui iuris constituere coeperunt: Liturgiae reformatae, confessiones conscriptae, regulae ecclesiarum statutae sunt. In loco iuris canonici ecclesiae Romanae regimen cuiusque principis vel territorii constitit.

Ecclesiis regionalibus crescendis potentia principum aucta, stipendia antea Romam missa minuta vel ex toto omissa sunt. Bellis inter Catholicos et Protestantes saeculo decimo sexto medio in Germania Helvetiaque commissis liberum moderantium in rebus religionibus arbitrium confirmatum est, qui status postea verbis "cuius regio, eius religio" conceptus est.

Reformatio radicalis recensere

 
Thomas Müntzer.

Factiones reformatoriae, quae ecclesiae modum formamque a Luthero aut Zvinglio constitutam abnuerunt, a saeculo vicesimo nomine collectivo Reformationis radicalis[3] vel etiam "Sinistrum reformationis cornu"[4] comprehenduntur. Notione imprimis reformatores sicut Thomas Müntzer, Andreas Carlostadius et Caspar Schwenckfeldius necnon Anabaptistae designantur.

Pars, inter quos notissimus Thomas Müntzer, reformationem ecclesiae a radicibus et eversionem rerum publicarum appetiverunt. Ex quo etiam Bellum rusticum Germanicum (15241526) ortum est.

Anabaptistae, qui impulsu reformationis Helveticae paulo post bellum rusticum exstiterunt, communitatem Christianam Novi Testamenti restituere cupiverunt. Non infantes, sed soli homines fide commoti baptizati sunt (quod adversarii "rebaptisma" vocaverunt). Ecclesiam communitatem fidelium esse crediderunt, quibus omnibus sacerdotii universalis participibus presbyteros ac diaconos suos eligere liceret. Severam inter ecclesiam et civitatem separationem et libertatem religionis poposcerunt, multi eorum iusiurandum abnuerunt. Hoc imprimis magistratibus suspecti facti varie vexationes passi sunt. Ad Anabaptistas inter alios Hutteri et Mennonitae pertinent.

Longe aliter Anabaptistae Monasterii in Westfalia spe imminentis Parusiae ac vexationibus acceptis furentes vi „regnum Monasterii“ erexerunt, quo prima communitas Hierosolymitana redintegraretur. Duces se instrumenta ac propugnatores regni Dei imminentis esse arbitrati sunt.

Quarta pars erant ii, quos animadversarii spiritualistas vocaverunt. Res externas despicientes non ecclesiam visibilem vel legibus constitutam constituere voluerunt, sed se quandam unionem mysticam viderunt. Ad eos Sebastianus Franck et Caspar Schwenckfeldius pertinuerunt.

Et magistratus Catholici et Lutherani supradictos severitate persecuti sunt – nulla finium doctrinarumque ratione habita. Multae Anabaptistae patria expulsi, fortunis privati, in carcerem missi vel etiam capitis damnati sunt.

Propagatio reformationis aliis in terris recensere

 
Ioannes Calvinus.
 
Huldericus Zvinglius (fere 1531).
 
Henricus Bullingerus.

Saeculo decimo sexto medio Ioannes Calvinus Genavae reformator prodiit, Turici in urbe autem Henricus Bullingerus, qui Hulderico Zvinglio in ecclesia moderanda successit. Uterque scriptis reformationem consolidavit, Calvinus Institutione Christianae Religionis, Bullingerus Confessione Basileensi posteriore, quae utraeque maximi ponderis ad Protestantismum toto orbe terrarum habuerunt. Ex doctrinis eorum Ecclesiae Reformatae progressae sunt.

Gulielmo Tyndale suffocato, Calvini auctoritas apud Protestantes Anglicos magis magisque accrevit. Idem cum Eduardo VI rege Angliae et cum theologis per litteras collocutus est. Coloniis Anglicis ab anno 1609 in America septentrionali conditis ibi ecclesiae Reformatae primas partes egerunt, imprimis Ecclesiae Congregationales, Baptistae, Presbyteriani, Anglicani, Quackeri et Methodistae. Lutherani et Mennonitae minores congregationes formaverunt.

Helvetia recensere

Reformatio in Helvetia aliter ac in Germania processit. Initium cepit ab anno 1519, cum Huldericus Zvinglius in ecclesia Großmünster Turici praedicare coepit, finem, cum bello Toggenburgensi (1712) nova ecclesiarum divisio in Helvetia confirmata est. Quod Helvetia antiqua ex multis civitatibus foederatis constabat, reformatio a pluribus locis sparsa est. Ecclesiae ex reformatione Helvetica natae usque ad hunc diem doctrina moribusque a Lutheranismo abhorrent. Reformatores maximi momenti erant Ioannes Calvinus, conditor Calvinismi, qui ab anno 1536 Genavam in "Romam Protestanticam" mutavit, Huldericus Zvinglius, qui Turicum ad Protestantismum duxit, et Henricus Bullingerus, qui anno 1549 Consensu Tigurino cum Calvino quaestionem de cena Domini solvit, ut ex Zvinglianis et Calvinistis Helvelticis una ecclesia Reformata fieri posset. Cum Lutheranismus imprimis in Germania et in Europa septentrionali dispersus sit, reformatio Helvetica per Nederlandiam et Britanniarum Regnum usque ad Civitates Foederatas Americas se diffudit.

Zvinglius et Calvinus traditiones, quae in Bibliis non inveniuntur, stricte renuntiaverunt. Quare aedes ecclesiarum Reformatarum ornatu carent, sententiis biblicis exceptis; structura ecclesiastica est synodalis, presbyteriana aut congregationalis, id est sine episcopatu; Zvinglius certo tempore etiam musicam instrumentorum in ecclesia abnuit. Cum Cena Domini et a Zvinglio et a Calvino memoria haberetur, non autem transubstantiatio (ut in Ecclesia Catholica), ex toto novae liturgiae institutae sunt.

Etiam Anabaptistae ex reformatione Helvetica prodierunt. Quamquam multis locis usque ad saeculum decimum septimum crudeliter vexati, tamen se extra Helvetiam diffuderunt. Ex quibus etiam Mennonitae progessi sunt.

Francia recensere

Etiam in Francia, ubi hierarchia ecclesiastica magna ex parte usui rei publicae subiecta erat, postquam regi ex Concordato Bononiensi anno 1515 pacto nominatio episcopatuum et abbatiarum competivit, novae reformationis cogitationes libenter exceptae sunt. Imprimis Parisiis humanistae sicut Erasmus Roterodamus aut Iacobus Faber Stapulensis primatum Sacrae Scripturae disputaverunt et segregationem ecclesiae a re publica poposcerunt. Etiam Margarita Navarrensis regis soror, et Ioannes Bellaius episcopus Baionensis huic circulo interfuerunt. Ipse rex Franciscus I novis cogitationibus favebat, quare initio longe lateque spargere potuerunt.

Postquam autem Lutherus anno 1521 a papa excommunicatus et deinde doctrinae eius ab Universitate Parisiensi damnati sunt, Franciscus I variis causis rationes mutavit: Primo non solum de opiniobus theologicis sed etiam de structura ecclesiae agi intellexit, in quam potestatem suam partim innixus est; deinde papatum minime sibi hostilem habere voluit, cum ab Habsburgis sive Carolo V imperatore tribus partibus (Germania, Nederlandia, Hispania) coartatus et in Italia bello irretitus esset. Inde Protestantes mox vexati sunt; die 8 Augusti 1523 monachus ordinis Sancti Augustini nomine Ioannes Vallière primus Protestantium, quod quidem sciatur, Parisiis ad palum alligatus concrematus est. Quamquam asseclae reformationis mox in clandestinitatem aut, ut puta Ioannes Calvinus, in terras externas acti sunt, tamen numerus fidelium celeriter crevit. Anno 1523 prima in Francia Meldensis communitas Protestantica condita est, qua in urbe anno 1546 inter alios Petrus Clericus flammis crematus martyr Protestanticus factus est. Anno 1559 Parisiis prima Franciae synodus Protestantica peracta et ordo ecclesiasticus Confessio Gallica appellata constituta est. Circa annum 1560 iam fere vicies centena milium hominum sive decem ex centum Protestantismo adhaerebant, quorum maxima pars autem non iam doctrinis Lutheri, sed magis Calvini, qui Genavam reformaverat, sequebantur. Post annum 1560 nomen Hugenotorum[5] in Francia paulatim illud Lutheranorum submovit.

 
Franciscus Dubois: Le massacre de la Saint-Barthélemy.

Henricus II pluribus decretis Protestantismum exstirpare studuit; ab anno 1559 haeresim necessario capitis damnatio sequenda erat. Francisco II Henrici filio regnante persecutio continuata est. Maxime notoria facta est illa atrox caedes Parisiis per noctem Sancti Bartholomaei commissa (die 23./24. Augusti 1572), qua cum multa milia hominum tum primores Protestantismi Francogallici trucidati sunt. Edictum Namnetense (1598) res ad tempus pacavit, post Rupellam occupatam (1628) autem persecutio renovata est. Vexationibus a Ludovico XIV institutis, quibus reliqui Protestantes ad Ecclesiam Catholicam reducerentur, multi ut emigrarent adducti sunt, quam ob rem anno 1669 emigratio prohibita est. Tamen circiter 200000 Protestestantium intra 50 annos patriam reliquerunt. In terris, ubi recepti sunt (ut puta Borussia, Helvetia, Anglia) multum ad progressum oeconomicum culturalemque contribuerunt.

Persecutio acerrime arsit, cum ab anno 1681 vigiles equo utentes ("Dragons" dicti) Protestantes in Francia meridiana inquisiverunt et impugnaverunt. Cum inter Bellum de successione Hispanica in Cévennes montibus bellum civile ortum est, Hugenoti ibi Camisardes dicti ab Anglis adiuti sunt, sed frustra. Inter annum 1703 usque ad 1706 a copiis regiis plus quam 400 vici funditus eversi sunt. Tamen Protestantismus non ex toto oppressus est, victimae ut martyres in memoria permanserunt.

Anglia et Scotia recensere

 
Ioannes Knox.

Ecclesia Anglica praecipue politicis causis ab Ecclesia Catholica Romana separata est. Theologi quidem scripta Martini Lutheri et aliorum reformatorum proprio instinctu legerunt et quasdam consuetudines ecclesiasticas mutare cupiverunt. Iam antea Ioannes Wycliffe Anglicam versionem Bibliorum collegerat et propagare studuerat. Tamen Gulielmus Tyndale, qui idem conatus est, Henrico VIII regnante anno 1536 capitis damnatus est. Tum demum, cum Eduardus VI rex factus est, propria et vera reformatio coepit; inter alia primus Liber Precum Publicarum introductus est. Eduardo mortuo Anglia a Maria Tudor, "Maria sanguinea" dicta, vi ad doctrinam Catholicam reducta est, cum ei autem Elizabetha I successit, Ecclesia Anglica restituta est. Carolus I, Carolus II et Iacobus II quidem Ecclesiam Catholicam Romanam rursus ecclesiam publicam facere petebant, Revolutione gloriosa (1688) autem reformatio in Anglica Scotiaque praevaluit.

In Scotia, Ioanne Knox Calvini discipulo auctore Ecclesia Scotiae (Presbyteriani) imprimis creata est. In Anglia, variae communitates ab Ecclesia Anglica secesserunt: Puritani quidem in Ecclesia Anglica permanserunt, quam autem ab omnibus elementis "catholicis" purgare voluerunt. Alii congregationes ab Ecclesia Anglica seiunctas constituerunt (Congregationalistae). Utraque factio a theologia Calvini formata episcopatum stricte renuntiavit.

Aliae terrae recensere

In Scandinavia, ecclesiae publicae institutae sunt, quae usque ad hunc diem Lutheranismum sequuntur. In Nederlandia, theologia Calvinistica praevaluit, ecclesia publica reformata autem orta non est. In terris Europae mediae, orientalis, et meridianae, ecclesiae Lutheranae et reformatae constitutae sunt magnitudine inter se valde diversae, quae, Transsilvania excepta, Contrareformatione aut auctoritate repulsae aut (in Hispania et Portugallia) ex toto oppressae sunt. In quibusdam vallibus Alpinis Italiae parvae Valdensium communitates stabiles permanserunt, quae se reformationi Helveticae coniunxerunt.

Reactio ecclesiae Catholicae Romanae recensere

Reformatio Ecclesiae Catholicae Romanae minime opinanti accidit. Novae doctrinae se celerrime diffuderunt, homines humiles, nobiles, etiam principes ad reformationem transierunt. Carolus V imperator Catholicus permansit, sed bellis Turcarum et Franciae occupatus reformationem exstinguere non potuit.

Concilium Tridentinum denique (15461563) correctiones ac emendationes ecclesiae (praecipue cleri et curiae Romanae) exsecutum est. Quamvis doctrina mutata non sit, tamen ecclesia post concilium multis modis ab illa differebat, quam Lutherus cognoverat: Structura magis uniformi, liturgia normata ac paene unica Romana, novis ordinibus religiosis fulta, inter quos imprimis Iesuitae ab Ignatio de Loyola conditi Contrareformationem ante agebant.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Contrareformatio.

Notae recensere

  1. Euan Cameron, The European Reformation (1991)
  2. Eckius ad Gervasium Vaim Memingensem (1519). Ibi plura de disputatione ex Eckii sententia.
  3. Williams, George H. (1962). The radical reformation. Philadelphia : Westminster Press. ISBN 0940474158.
  4. Fast, Heinold (1962). Der linke Flügel der Reformation. Glaubenszeugnisse der Täufer, Spiritualisten, Schwärmer und Antitrinitarier (Klassiker des Protestantismus, vol. 4), Bremae.
  5. Etymologia verbi incerta est. Hodie multi "Hugenoti" ex verbo Alemannico "Aignots" / "Eugenots" sive "Eidgenossen", id est homines iureiurando coniuncti, deducunt. Genavae "Eidgenossen" armati pagorum Helvetiae contra Ducatum Sabaudiae appellati sunt.

Bibliographia recensere

Biographica recensere

  • Aland, Kurt (1980). Die Reformatoren. Luther – Melanchthon – Zwingli – Calvin, mit einem Nachwort zur Reformationsgeschichte; Gütersloh: Gütersloher Verlagshaus. ISBN 3-579-03964-4
  • Stupperich, Robert (1984). Reformatorenlexikon; Gütersloh: Gütersloher Verlagshaus. ISBN 3-579-00123-X
  • Ullmann, Carl (1842). Die Reformatoren vor der Reformation, 2 vol.; Hamburgi 1842 / Gothae 1866
  • Melchior Adamus, Vitae Germanorum theologorum. Haidelbergae, 1620 Recensio interretialis

Litterae Anglicae recensere

Ordine chronologico:

Litterae Theodiscae recensere

Ordine alphabetico:

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Reformationem spectant.