Aperire sectionem principem
Ecclesia paroecialis Sullurii in Sardinia Nostrae Dominae Gratiarum dicata

Paroecia vel parochia in variis ecclesiis Christianis est parvus districtus qui ecclesiam parochialem habet et a parocho (sive sacerdote, presbytero, ministro) administratur.

Hoc vocabulum a Graeca παροικία, 'vicinia' deducitur, sed deinde cum parocho 'provisor' coniunctum est. Primum in ecclesia mediaevali parochia ditionem episcopi, sive dioecesim, significabat.[1]

In Ecclesia CatholicaRecensere

Paroecia et parochus sic in Codice Iuris Canonici anni 1983 definiuntur:

Can. 515 — § 1. Paroecia est certa communitas christifidelium in Ecclesia particulari stabiliter constituta, cuius cura pastoralis, sub auctoritate Episcopi dioecesani, committitur parocho, qua proprio eiusdem pastori.

§ 2. Paroecias erigere, supprimere aut eas innovare unius est Episcopi dioecesani, qui paroecias ne erigat aut supprimat, neve eas notabiliter innovet, nisi audito consilio presbyterali.

§ 3. Paroecia legitime erecta personalitate iuridica ipso iure gaudet.

In aliis ecclesiisRecensere

Etiam communio anglicana, Ecclesia orthodoxa et quaedam ecclesiae protestantes, e.g. ecclesia Sueciae, in paroeciis ordinatae sunt.

NotaeRecensere