Harpers' Latin Dictionary

Harpers' Latin Dictionary, sive A (New) Latin Dictionary, saepe ob nomina auctorum Lewis et Short appellatum, est lexicon linguae Latinae definitionibus Anglicis praeditum. Anno 1879 ab Harper and Brothers Novi Eboraci et ab Oxford University Press Oxoniae divulgatum, saepe reimpressum est. Charlton Thomas Lewis et Carolus Short versionem Anglicam correctam et auctam lexici Latino-Theodisci Gulielmi Freund paraverant, qui ipse lexicis Immanuelis Scheller et Aegidii Forcellini usus est.

Nexus interni

Nexus externiRecensere