Carolus II (rex Angliae)

Wikidata Carolus II (rex Angliae)
Res apud Vicidata repertae:
Carolus II (rex Angliae): imago
Carolus II (rex Angliae): subscriptio
Nativitas: 29 Maii 1630; Londinium
Obitus: 6 Februarii 1685; Londinium
Patria: Anglia

Officium

Officium: monarch of England, monarch of Scotland, monarch of Ireland
Munus: politicus, slave trader, monarcha

Consociatio

Familia

Genitores: Carolus I; Henrietta Maria
Coniunx: Catharina de Braganza
Proles: Charles Lennox, 1st Duke of Richmond, George FitzRoy, 1st Duke of Northumberland, James Scott, 1st Duke of Monmouth, Charles FitzRoy, 2nd Duke of Cleveland, Henry FitzRoy, 1st Duke of Grafton, Charlotte Lee, Countess of Lichfield, Carolus Beauclerk, Charles FitzCharles, 1st Earl of Plymouth, Lady Mary Tudor, Lady Barbara FitzRoy, Charlotte Jemima FitzRoy, Catherine FitzCharles, James de la Cloche, Mary Crofts, Anne Lennard, Countess of Sussex, Cecelia FitzRoy, unnamed son Stuart, second stillborn child Stuart, third stillborn child Stuart, James Beauclerk, Lord Beauclerk
Familia: House of Stuart

Memoria

Laurae: Societatis Regalis Londiniensis socius, Ordo Periscelidis
Sepultura: Abbatia Westmonasteriensis

Carolus II (Anglice Charles II; 29 Maii 1630; 6 Februarii 1685; natus mortuusque Londinii) fuit rex Angliae, Scotiae, et Hiberniae a die 30 Ianuarii 1649 usque ad mortem.

De vitaRecensere

Pueritia et exsiliumRecensere

Carolus erat filius natu maximus Caroli I regis Angliae et Henriettae Mariae reginae. Quamquam se nominabat Principem Cambriae, numquam attributum ei est nomen illud, quod bellum civile (anno 1642 motum) fuit in pueritia sua. Tempore hoc pater 30 Ianuarii 1649 carnificatus est. Sic Carolo II iam 1646 fugiendum fuit Franciam.

Carolus annos perpaucos vivebat Hagae in oppido Nederlandico cum aliis familiaribus. Paulo post patrem necatum, die 5 Februarii 1649, Edimburgi nominatus rex Scoticus, potestas data ei thronum Scotiae ascendere, si libertatem religionis Scoticis Presbyteriani daret. Die 23 Iunii 1650 statim post adventum in Scotia fecit hoc, sed die 3 Septembris 1650 Oliver Cromwell Dominus Protector Rei Publicae Angliae apud Dunbar oppidum exercitum Scotorum duce Carolo II et Scotiae vicit. Tamen die 1 Ianuarii 1651 apud Sconam diadema regium ei impositum est. Scotia tam adiutus est, ut posset offendere Angliae Dominum Protectorem Olivarium Cromwellem.

Proelio apud Vigorniam acto, Carolus II 1651 victus; tantum occultatus quercu cavo postea potuit in continentem fugere.

 
Carolus II in vestimentis Ordinis Persicelidis, a Ioanne Michaële Wright vel discipulis eius inter annos 1660 et 1665 pictus.

Manebat terra aliena vitam agens effrenatam et, si credes rumoribus, gignens 350 infantes nothos, inter quos etiam erat serior Comes Iacobus Monemutae (natus 1649), quem genuit cum Valense nobili Lucia Waltere, quam clam nupsisse traditur.

Carolus rexRecensere

Carolus tantum 1660 Olivario Cromwelle mortuo rediit Angliam. Parlamentum declaravit iam die 8 Maii 1660 eum esse regem, quamquam Angliam tantum die 23 Maii intravit et Londinium pervenit die 29 Maii. Angliae thronum eodem die ascendit. 23 Aprilis 1661 coronatus est. Monarchia renovata, quamvis Londinium primo peste (1665), deinde magno incendio (1666) vexatum sit, regno aetas summae gloriae erat. Carolus II ultimus fuit regum Angliae qui modo absolutistico regnabat.

Primis annis Carolo regente consulator eius erat Eduardus Hydus, quem 1661 reddidit Ducem Clarendonis. Clarendon eodem tempore erat vitricus fratris natu minoris Caroli II, Comitis Eboraci. 1667 Clarendon post clades passas in pugna contra rem publicam Batavam in exilium missus est.

Controversia inter Catholicos et Protestantes, qui contrareformationem timebant, eo pertinuit, ut Carolus II parlamentum anno 1679 bis (24 Ianuarii et mense Decembris eiusdem anni) et iterum anno 1681 dissolveret. Tum sine parlamento rexit; parlamentum nempe successorem Catholicum prohibere studebat, cum Carolus II potentiam suam absolutam defenderet.

Ex illis, qui Catholicos lege exclusionis (Exclusion Bill) dicta a muneribus publicis successioneque regia excludere studebant ("Petitioners" nominati), postea "Whig" factio orta est, ex adversariis ("Adhorrers" dictis) factio nomine Tory.

Moriens conversus ad Catholicismum, illius religionis primus erat qui Angliam regerat ex tempore Mariae I mortuae, nempe 1558.

Caroli familia et amataeRecensere

Carolus amplius habuit amatas, clarissima quarum fuit mima Nella Gwyn. Die 31 Maii 1662 nupsit Catharinae de Braganza, principi muliebri Portugalliae, sed matrimonium manebat sine infantibus, ut clarum non esset, qui Caroli successor esse deberet. Problema auxit, cum mortuus esset. Successor eius tum factus est frater natu minor Iacobus II Angliae et Iacobus VII Scotiae. Paene omnes infantes nothos affecti sunt positionibus summis.

De arte et scientiaRecensere

Carolo II regnante Henricus Purcell, quem multi optimum Angliae compositorem habent, opera sua perfecit. Artium patronus, minus restringens, agnominatus est Rex Hilaris (Merry Monarch). Etiam Regalis Societas Londini condita est, inter cuius primos sodales Robertus Hookius, Robertus Boyle, et Isaacus Newtonus numerantur. Praeterea Christophorum Wren architectum adiuvit, qui Londinium flammis devastatum (1666) denuo aedificavit.

TriviaRecensere

Provinciam Carolinam Meridionalem in mundo novo anno 1663 ortam, cuius appellatione Carolum I patrem suum honoraverat, octo nobilibus Anglicis tradidit, quo pro adiumento in monarchia restituenda praemio afficerentur. Urbs Carolopolis eiusdem provinciae pro eo ipso nominata est.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum II spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Reges Angliae 1066–1707

Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702

Principes Walliae

Eduardus (II) 1301–1307 • Eduardus de Woodstock 1343–1376 • Ricardus (II) 1376–1377 • Henricus (V) 1399–1413 • Eduardus de Westmonasterio 1454–1471 • Eduardus (V) 1471–1483 • Eduardus de Middleham 1483–1484 • Arthurus 1489–1502 • Henricus (VIII) 1504–1509 • Edwardus (VI) 1537–1547 • Henricus Fridericus 1610–1612 • Carolus (I) 1616–1625 • Carolus II 1641—1649 • Iacobus Stuart 1688 • Georgius (II) 1714–1727 • Fridericus 1729–1751 • Georgius (III) 1751–1760 • Georgius (IV) 1762–1820 • Eduardus (VII) 1841–1901 • Georgius (V) 1901–1910 • Eduardus (VIII) 1910–1936 • Carolus (III) 1958–2022 • Gulielmus 2022—