Matrimonium
Matrimonium est coniugium sociale vel conubium secundum leges viri cum femina qui ligantur pacto legitimo post iustas nuptias. At hodie, multae civitates matrimonium secundum leges etiam inter duos viros vel duas mulieres permittunt.
De vocabulis
recensereNostra lingua classica dicimus virum uxorem ducere, feminam viro nubere, atque ambos matrimonio vel nuptiis iungi. Vocabulum communis generis est coniunx, sive coniux, quod Forcellini sic definit: "lecti maritalis socius, maritus aut uxor; saepius tamen haec, quam ille, praesertim apud oratores."[1]
Matrimonium in religione
recensereIn ecclesiis Christianis
recensereEcclesia Catholica Romana
recensereIn Ecclesia Catholica Romana, matrimonium est sacramentum. Canon 1055 Codicis Iuris Canonici sic legitur: "Matrimoniale foedus, quo vir et mulier inter se totius vitae consortium constituunt, indole sua naturali ad bonum coniugum atque ad prolis generationem et educationem ordinatum, a Christo Domino ad sacramenti dignitatem inter baptizatos evectum est. Quare inter baptizatos nequit matrimonialis contractus validus consistere, quin sit eo ipso sacramentum." Praeterea matrimonium numquam solvetur, quia "non permissum esse homini separare, quod Deus coniunxerit" (Matthaeus 19:6; Marcus 10:9).
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis , s.v. "conjux".
Bibliographia
recensere- Martínez Vázquez de Castro, Luis. 2008. El concepto de matrimonio en el Código Civil. Aranzadi. ISBN 978-84-470-2929-7.
- San Román, Teresa, et Aurora González Echevarría. 1994. Las relaciones de parentesco. Barcinonae: Universitat Autònoma de Barcelona, Bellaterra.
- Salinas Araneda, Carlos. 2009. El matrimonio religioso ante el derecho chileno. Pontificia Universidad Católica de Valparaíso.
- Viladrich, Pedro-Juan. 2001. El modelo antropológico del matrimonio. Documentos del Instituto de Ciencias para la Familia, vol. 31. Ediciones Rialp. ISBN 9788432133756. Google Books.
Nexus externi
recensere- Informatio de sacramento matrimonii in Ecclesia Catholica per Catechismus Catholicae Ecclesiae.
- Papa Benedictus XVI, "Difficultatibus matrimonium corroborari potest."