Sponsalia
Sponsalia,[1] etiam desponsatio,[2] sunt sollemne binorum hominum matrimonii future contrahendi promissum. Femina sponsa, vir sponsus appellatur.
Ita, exempli gratia, Codex Iuris Canonici Ecclesiae Catholicae Romanae de sponsaliis dicit:
- Can. 1062 - § 1. Matrimonii promissio sive unilateralis sive bilateralis, quam sponsalia vocant, regitur iure particulari, quod ab Episcoporum conferentia, habita ratione consuetudinum et legum civilium, si quae sint, statutum fuit.
- § 2. Ex matrimonii promissione non datur actio ad petendam matrimonii celebrationem; datur tamen ad reparationem damnorum, si qua debeatur.
Multae variaeque sunt traditiones sponsaliciae. Traditio frequentissima est anulus sponsalicius, sed consuetudines valde variant. Ita hodierna anuli traditio, cum adamante solum feminae in praeconio mercatorio societatis De Beer(en) annorum decennii 1930 orta est.[3] Mos autem in Germania potius erat ut et sponsa et sponsus anulum sponsalicium in digito anulario sinistro gererent (postea anulum nuptialem in digito anulario dextro), sed hodie minus.
Bibliographia
recensere- Ariès, Philippe, et Paul Veyne. 1992. A History of Private Life: From pagan Rome to Byzantium. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
- Epstein, David W., et Sheila G. Epstein. 1996. The art of engagement: how to build a strong foundation of communication for marriage. Ed. retractata. Angelopoli Californiae: Isaac Nathan Publishing. ISBN 0914615165.
- Gallo, Nancy R. 2004. Left at the Altar: Introduction to Family Law. Cengage Learning. ISBN 1401814530.
- Matlins, Antoinette Leonard, et Antonio C. Bonanno. 1999. Engagement & wedding rings: the definitive buying guide for people in love. Ed. secunda. Woodstock Montis Viridis: GemStone Press. ISBN 0943763207.
- Piso Soacius, Thadaeus. 1598. De sponsalibus et matrimonio: in interpretationem tit. decimi libri primi Institutionum singularis & elegans tractatus: in quo omnia quae ad matrimonialem materiam pertinent & hactenus ab alijs diffusè explicata fuerunt admirabi [sic] ordine breuitate & facilitate explicantur: auctore Thadeo Pisone Soaccio I.V.D., olim in Pisano, nunc in Patauino Gymnasio sacrorum canonum professore ordinario. Venetiis: Apud Robertum Meiettum.
- Prichard, Robert W. 2009. Cohabiting Couples and Cold Feet: A Practical Marriage-Preparation Guide for Clergy. Church Publishing, Inc. ISBN 9780898696035.
Notae
recensereNexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad sponsalia spectant. |