Epithalamion
Epithalamion seu epithalamium (a verbo Graeco ἐπιθαλάμιον, Latine fere "apud lectum nuptialem") est carmen nuptiale quod concinebatur iuxta novorum cubiculum coniugum.
In Graecia archaica constabat epithalamion unice e sacrorum iterationibus verborum in honorem Hymenaei divi nuptiarum; haec verba servatae etiam in religione et carminibus Latinis sunt (Hymen, o Hymenaee).
Antiquitus matrimonium partitionem filiae a matre exprimebat: quam ob rem inveniri in epithalamiis possunt argumenta paene tristia et gravia, sic ut absentia parentium ac defloratio.
Epithalamia clara
recensere- Pervenit nobis epithalamion a Sappho fictum saeculo septimo a.C.n. ad nuptias fabulosas Andromachae et Hectoris celebrandas[1], et fragmenta aliorum epithalamiorum nonnulla;[2]
- Epithalamium Helenae (Graece: Ελένης ἐπιθαλάμιον), a Theocrito pactum saeculo tertio a.C.n.;[3]
- C. Valerii Catulli carmen 62 atque carmen 64 de nuptiis Pelei Thetidisque; est autem carmen 61 precatio docta ipsius Hymenaei.
- Alaeni Divutii, Epithalamium in nuptias Philippi et Mathildis heredum coronae Belgicae, cum matrimonium contraxerunt Bruxellis die 4 mensis decembris anno 1999[4].