Thetis
Thetis (Graece Θέτις) in mythologia Graeca est dea minor, Nereis Nereo et Doride nata.[1] Peleus eam in matrimonium duxit, a quo filium Achillem peperit. Pars immortalium maxima nuptias Pelei Thetisque celebrabant[2], cum dea Discordia malum aureum 'pulcherrimae' inscriptum inicit. Hoc malum postquam in monte Ida pastor Paris pretium formositatis Veneri dedit causa Belli Troiani fuit.
Ut Achillis mater Thetis persona maior Iliadis erat. Quia fato decretum erat filium eius patre multo maiorem fore, dii immortales sibi prophetiam veriti Thetidem mortali nubere invitam coegerunt. Ita fortissimum quidem omnium heroum Belli Troiani peperit, sed mortalem filium[3]. Ex fatis Achillem sive longam et ingloriam sive brevem et gloriosam vitam agere oportebat. Frustra filium in Stygem immersit Thetis[4], immunis a vulneribus ut fieret. Talo enim adhuc vulnerari poterat quia hac parte corporis mater eum retinuit nec aqua Stygia submersa erat. Atque postremo sagitta Paridis in talum infixa periit. Carmine primo Iliadis postquam Agamemnon captiva Briseide tollenda iniuriam Achilli intulit Thetis querelas filii audit et eum solatur. Mox Iovem adit atque ab eo invita Hera impetrat ut Troes Achaeos pellant et vincant donec supplices Achillem rogarent ut proelium redintegraret. Quamvis uxoris iram metueret Zeus precibus Thetidis adnuit quia olim magno beneficio eum obstrinxerat tum cum dei catenis eum onerare voluerunt [5]. Ex hac prece exaudita totum argumentum Iliadis deducitur. Carmine octavo decimo filium Patrocli mortem gementem ex imo mari audivit atque solandi causa ad eum venit. Mox nova arma ab Hephaisto filio facienda curavit quia Hector arma Achillis occiso Patroclo rapuerat[6]. Facile ab artificum deo quae petebat impetravit quia olim Hephaistum foverat, tum cum e caelo praecipitatus est[7]. Ultimo carmine a Iove missa est quae filio Achilli immortalium voluntatem perferretː corpus Hectoris pretio redemptum Priamo patri reddendum esse.
Epitheton Homericus Thetidis erat "argenteis pedibus" (ἀργυρόπεζα)[8].
Notae
recensereFontes
recensere- Aeschylus apud Platonem, Politia 383b.
- Apollonii Rhodii Argonautica 4.757-881
- Catullus, Carmen 64.
- Euripides, Iphigenia Aulidensis 700-710 et 1056 sqq. et Andromache
- Homeri Ilias 1.348-430, 1.493-533, 18.35-19.39, 24.74-140
- Homeri Odyssea 24.15-97
- Ovidii Metamorphoses 11.217-265, 11.400-401
- Pindari Carmina Isthmiaca 8.26-47
- Valerius Flaccus libro primo Argonauticorum 130-139.
Plura legere si cupis
recensere- Pierre Demargne, "Thétis et Pélée : un mythe grec au Monument des Néréides de Xanthos", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1987ː 190-205
- François Jouan, "Thétis, Hestia et Athéna", Revue des Études Grecques, 1956ː 290-302
- Laura M. Slatkin, The power of Thetis : allusion and interpretation in the "Iliad", University of California Press, 1991 Pars prima, capitulum primum Pars prima, capitulum secundum Pars prima, capitulum tertium etc.Recensio critica