Aperire sectionem principem
Nereus cum Doride (ad sinistram partem imaginis). Sculptura ex Altare Pergameno.

Nereus[1] (Graece Νηρεύς) in mythologia Graeca fuit filius Ponti (Oceani) et Terrae, aut Oceani et Tethyos, qui e Doride Nereides genuit. Senex colendus describitur, mortalibus plerumque benignus, qui nitidum maris Aegaei specum habitat.[2]

Nereus etiam per metonymiam mare significare potest.

NotaeRecensere

  1. Publius Ovidius Naso, Metamorphoses 13.742.
  2. Haec sententia verba incorporat ex Harry Thurston Peck, Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898), s.v. "Nereus".

Nexus interni