Metonymia[1] (Graece μετωνυμία 'transnominatio'[2]) est figura loquendi talis, qua notio quaedam non suo nomine significetur sed alio nomine notionem propinquam et finitimam significanti. Antiqui figuras loquendi non solum quasi stellas orationem inlustrare putabant,[3] sed etiam brevitatis causa metonymia usi sunt; nam expeditius est dicere:

Homerus caecus fuisse fertur.
Homerus etiam hodie legitur.
Optime institutum est, ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet.     (Quint. Inst. 1.8.5)

quam "... ut ab Iliade et Odyssea atque Aeneide et Georgicis lectio inciperet". Quod est exemplum metonymiae qualitativae. Sed metonymiae duo sunt genera.[4] Metonymia quantitativa, quae usitate synecdoche dicitur, hoc ostenditur exemplo:

Ac sine funibus / vix durare carinae / possint imperiosius / aequor?     (Hor. Carm. 1.14.6-9)

ubi carina pro nave dicitur. Quae figura etiam pars pro toto appellatur.

"O navis, referent in mare te novi fluctus" (Horatius, carm. 1.14.1-2).
Carina, navis pars, qua poëtae interdum totam navem designant.

De metonymia qualitativa

recensere

Hanc rem, quae nunc usitate metonymia dicitur, rhetores et grammatici antiqui aliis quoque vocabulis appellaverunt. In Rhetorica ad Herennium haec res denominatio dicitur.[5] Cicero autem verba immutata (i.e. metonymica) a verbis translatis (i.e. metaphoricis) distinguit.[6] Metonymia in quinque species dividi potest.[7]

Persona pro re (aut contra)

recensere

Vergilius, cum

Iam proximus ardet Ucalegon.     (Verg. Aen. 2.311)

canit, non hominem illum Troium sed domum eius flammis torreri dicit. Saepe per auctores opera designantur, ut fit, cum Homerum, Vergilum, Martialem legi dicimus. Frequenter autem deorum opera per deos ipsos referuntur, sicut per Cererem panis et fruges, per Liberum vinum, per Venerem amor et nomen bonum coitus:

Sine Cerere et Libero friget Venus.     (Ter. Eun. 732)

Item per Martem bellum, per Neptunum mare, per Vulcanum ignis:

Ibi varia victoria et velut aequo Marte pugnatum est.     (Liv. 2.6.10)
Receptus / terra Neptunus classes Aquilonibus arcet.     (Hor. AP 63-64)
Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant / aeripedes tauri.     (Ovid. Met. 7.104-105)

At contra per inventum inventor demonstratur, ut apud Plautum (frg. 159 Vinum precamur) Liber, inventor vini, per vinum notatur.

Id quod continet pro eo quod continetur

recensere

Id quod continet non solum vas quoddam est, ut in his:

Inger mi calices amariores.     (Cat. 26.2)
Poculo epoto extemplo sensit.     (Liv. 40.24.6; cf. Quint. 1.6.24)
Effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum.     (Gen. 24:20),

in quibus calix pro vino, poculum pro veneno stat, et pro aqua hydria dicitur, sed etiam locus sive sedes:

Ad Isthmicum spectaculum tota Graecia convenit.     (cf. Val.Max. Mem. 4.8.5)
Numina vicinorum / odit uterque locus.     (Iuv. 15.37)
Theatrum commovere.     (cf. Quint. 6.1.51)
Facinus magnum timido cordi credere.     (Plaut. Ps. 576),

in quibus Graecia pro Graecis, locus pro hominibus loci, theatrum pro spectatoribus, cor pro animo dicitur. Loco etiam institutum designari potest, et instituto locus:

A curia nulla me res divellet.     (Cic. Att. 1.20.3)
Sedere in senatu.     (Suet. Claud. 25.4)

Huc pertinet etiam materia pro re facta ex hac materia, sicut

Aes argentum aurumve publice signanto.     (Cic. Leg. 3.6)
Drusum ferro Metellum veneno sustulerat.     (Cic. N.D. 3.81)
Balearica plumbum / funda iacit.     (Ov. Met. 3.6)
(Frigus pluviaque) prohibentur pellibus manicatis.     (Col. 1.9)

in quibus aes argentum aurum per metonymiam nummum (aeneum, argenteum, aureum) designant, cum ferrum pro gladio, plumbum pro globo plumbeo, pellis pro veste coriacea dicantur. Haec etiam synecdoches loco numerari possunt.

Id quod efficit pro eo quod efficitur

recensere

Interdum effectus per causam designatur. In exemplum sumamus stilum, cuius sensus paulatim aucti sunt. Primo enim scribendi instrumentum, deinde scripturam (stilo effectam) significavit. Cicero in disputationibus, quae sunt de oratore adsignando, stilo utitur etiam pro eo quod stilo efficitur, sicut:

Stilus, optimus et praestantissimus dicendi effector ac magister.     (De or. 1.150)

Grammatici antiqui nonnulla adiectiva proferunt, quibus id quod facit ex eo ostenditur quod fit, sicut:

Desidiosa ars, quia desidiosos facit.     (Rhet.Her. 4.32.43)
Pallida mors.     (Hor. Carm. 1.4.13)
Pigra senecta.     (Tib. 1.10.40)

Contortior metonymiae species ea est quae metalepsis appellatur, sicut:

Post aliquot ... aristas.     (Verg. Buc. 1.70)

Hic aristae certe annos significant, sed sententia aegre intellegi potest, nisi medius quidam gradus subgeratur, quo id quod efficit (sc. aristae) pro eo quod fit (q.e. messis) ostendatur, et qui per metaphoram annum designet: aristae (per metonymiam → messis per metaphoram)annus.

At contra id quod fit pro eo est quod facit:

Qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque ceciderunt.     (Cic. Font. 12.15)

ubi sudor pro improbo qui sudorem ciet labore appellatur.

Abstractum pro concreto

recensere

Nomen Veneris, si originem respicias, deductum esse videtur a venere, nomine tertiae declinationis olim in -s- cadenti. Quae nomina neutrius generis esse solent et item abstracta. Sed postquam ad deam amoris personificandam adhibitum est, genus naturale adsumpsit, quo facto etiam nomen commune venus in femininum genus redactum est. Etiam auguri eiusdem modi mutatio personalis accidisse videtur.[8] Aliae divinae personificationes sunt, verbi gratia, Fama (Verg. Aen. 4.173 sq), Fors (Enn. apud Cic. De off. 1.12.38), Iustitia (Gell. Noct.Att. 14.4.3).

Sed alia quoque nomina abstracta paene personarum obtinent vicem, ut docet Cicero: "Quo item in genere et virtutes et vitia pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur: luxuries quam in domum inrupit, et quo avaritia penetravit, aut fides valuit, iustitia confecit" (Cic. De or. 3.168).

At nomina abstracta aliis quoque modis in metonymia facienda intersunt.[9] Nomine abstracto persona vocatur aut maledice:

Iste metus me macerat.     (Plaut. Mil. 1233)
Sed eccam ipsa egreditur, nostri fundi calamitas.     (Ter. Eun. 79)
Adhuc vivit haec pestis.     (Cic. Fam. 10.28.1)

aut benevole:

Uxor mea meaque amoenitas, quid tu agis?     (Plaut. Cas. 229)
Tulliola, deliciolae nostrae.     (Cic. Att. 1.8.3)
Desiderium meum.     (cf. Cat. 2.5)

Nominibus abstractis etiam hominum multitudo (i.e. sensus collectivus) ostenditur, sicut:

Cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis eo convenerant, ...     (Caes. Gall. 3.16.2)
Errabat multis in rebus antiquitas.     (Cic. Div. 2.33)
Huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum umquam immemorem fore.     (Verg. Buc. 1.70)
Te libenter vicinitas videbit.     (Cato Agr. 4)

ubi iuventus pro iuvenibus est, et item antiquitas pro antiquis, posteritas pro posteris, vicinitas pro vicinis.

Nonnumquam autem nomen abstractum pro re concreta ponitur, verbi gratia amictus, qui initio amiciendi actum significavit; aut unctio, quae primum unguendi actum designavit, deinde etiam 'unguentum'.

Symbolum pro re

recensere

Apud antiquos toga symbolum pacis fuit. Itaque per metonymiam dici potuit:

Vir omnibus belli ac togae dotibus eminens.     (Vell. 1.12.3)

Etiam nonnulla symbola auctoritatis apud antiquos fuerunt:

Qui ... detulerit fasces indigno, detrahet idem.     (Hor. Ep. 1.16.34)
Pulsus solio sceptrisque paternis.     (Verg. Aen. 10.852)
Gallia securibus subiecta perpetua premitur servitute.     Caes. B.G. 7.77 fin.

in quibus fasces praesertim consulatum, et solium, sceptrum, securis imperium designant.

Etiam nationes interdum rebus sibi peculiaribus notae sunt, ut Macedones praelonga hasta, quam sarisam vocabant, et Galli telo, quod materis aut matara appellatur. Quorum instrumentorum mentionem facit auctor Rhetoricae ad Herennium: "si quis Macedones appellarit hoc modo: Non tam cito sarisae Graeciae potitae sunt, aut idem Gallos significans: nec tam facile ex Italia materis Transalpina depulsa est."

Metonymia quantitativa

recensere

Metonymia quantitativa sive synecdoche suo loco tractatur. Hic satis est verbis Quintiliani (Inst. 8.6.19-21) uti, quia res gravissimas commemorat:

"Haec (sc. synecdoche) variare sermonem potest, ut ex uno pluris intellegamus, parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra, liberior poetis quam oratoribus. Nam prorsa, ut mucronem pro gladio et tectum pro domo recipiet, ita non puppem pro navi nec abietem pro tabellis, et rursus, ut pro gladio ferrum, ita non pro equo quadrupedem. Maxime autem in orando valebit numerorum illa libertas. Nam et Livius saepe sic dicit: Romanus proelio victor, cum Romanos vicisse significat, et contra Cicero ad Brutum populo inquit imposuimus et oratores visi sumus, cum de se tantum loqueretur. Quod genus non orationis modo ornatus sed etiam cotidiani sermonis usus recipit."

Itaque in synecdoche praesertim de his agitur:

  1. Pars pro toto et contra totum pro parte;
  2. Species pro genere et contra genus pro specie;
  3. Singularis pro plurali et contra pluralis pro singulari.
  1. Quint. Inst. 1.8.23 "Metonymia quae est nominis pro nomine positio".
  2. Beda 612,29.
  3. Cic. Orat. 92.
  4. Lausberg (2008: §568 et §572).
  5. Rhet.Her. 4.43 "Denominatio est quae ab rebus propinquis et finitimis trahit orationem qua possit intellegi res quae non suo vocabulo sit appellata."
  6. Cic. Orat. 92 "immutata, in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti."
  7. Hic distributionem a Henrico Lausberg factam (Lausberg 2008: §568) sequimur.
  8. Hofmann & Szantyr (1965: 745).
  9. De hac re v. Hofmann & Szantyr (1965: 745-753.

Bibliographia

recensere
  • Bonhomme, Marc (1987). Linguistique de la métonymie. Bern: Peter Lang.
  • Cruse, D.A. (1979). On the transitivity of the part-whole relation. Journal of Linguistics 15: 29-38.
  • Fass, Dan (1997). Processsing Metaphor and Metonymy. Stanford, CA: Ablex.
  • Gibbs, Raymond (1994). The Poetics of Mind: Figurative Thought, Language and Understanding. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Hofmann, Johann Baptist & Szantyr, Anton (1965) Lateinische Syntax und Stilistik. München: Beck. (Handbuch der Altertumswissenschaft, 2:2.)
  • Lausberg, Heinrich (2008) Handbuch der Literarischen Rhetorik: Eine Grundlegung der Literaturwissenschaft. Stuttgart: Franz Steiner Verlag.