Orator (Cicero)
Orator est opus rhetoricum anno 46 a.C.n. a Marco Tullio Cicerone conscriptum, quod praeter opera De inventione et De oratore rite inter maximi momenti tractatus oratorios illius numeratur. In operis argumento epistolae more conscripti Cicero non solum oratorem perfectum omnium ferme materierum rerumque peritum descripsit sed etiam quanta sit elocutionis in orando vis oratoria exponit.
Conspectus
recensereOpus quartas rite in parte dividitur:
- Prooemium (capitula 1–35)
- Argumentum (capitula 36–236)
- Epilogus (capitula 237–238)
Prooemium
recensereAmplo operis prooemio Cicero difficilem atque arduam esse oratoriam roganti Bruto de hac arte concedit (1–2). Deinde tam conspiciores sicut Demosthenem quam inferiores humilioresque hanc artem coluisse natura necesse esse ei ante oculos ponit. Tamen quem hoc volumine definire agressurus sit neque Graecum neque Latinum oratorem aemulare, sed quasi sui generis archetypum qualem Plato ideam nominaverit postulat (7–10). Suum praestans exemplum illum potius ad virtutem oratoriam consequendam etiam rebus philosophicis studere opus esse (11–19) demonstrat. Tria enim dicendi genera ediscere ante se paucis oratoribus Graecis, Latina voce sibi primum contiguisse (20–23). Suam cum artem velut praeconium Attici dissertionis modi exhibeat tamen oratores Graecos sicut Lysiam, Thucydidem veluti Xenophontem aemulare parum esse ad veram eloquentiam consequendam explicat (24–32).
Argumentum
recensereEpilogus
recensereNexus externi
recensere- Orator apud The Latin Library'