Vide etiam paginam discretivam: Marcus Antonius (discretiva).

Marcus Antonius (Romae natus die 14 Ianuarii 83 a.C.n.; Alexandriae mortuus die 1 Augusti 30 a.C.n.), filius Marci Antonii Cretici et nepos Marci Antonii Oratoris, magistratus et imperator Romanus fuit. Suffragator magnus C. Iulii Caesaris erat. Caesare occiso, cum Octaviano et Lepido societatem iniit quae Triumviratus Secundus ab rerum gestarum scriptoribus nominatur. Clade Actiaca confecta, Antonius et uxor Cleopatra VII sibi mortem consciverunt.

Marcus Antonius (Musea Vaticana)
Denarius argenteus anni 32 a.C.n.
obverso Cleopatra: CLEOPA[TRAE•REGINAE•REGVM•]FILIORVM•REGVM•
reverso Antonius: ANTONI•ARMENIA•DEVICTA

Matrimonia et filii recensere

Antonius quinque uxores duxit, quorum nomina et proles sequuntur:

  1. Fadia liberti filia, e qua (si Ciceroni credimus) filios et filias genuit
  2. Antonia quam anno fere 47 a.C.n. ob adulterium reiecit
  3. Fulvia quae anno 40 a.C.n. mortua est
  4. Octavia minor Octaviani soror
  5. Cleopatra VII Aegypti regina

M. Antonii scripta recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Epistulae (Marcus Antonius) et De sua ebrietate.

Epistulas M. Antonii, hodie deperditas, octies citat Suetonius in opere De vita Caesarum. De Octaviani avo argentario et proavo restione scripsit; de avo maternali unguentario ac pistore; de agnomine "Thurino" Octaviano per contumeliam tributo; de fuga Octaviani a proelio iuxta Mutinam; de cena "duodecim deorum" ab Augusto data; de Scribonia dimissa; de festinatis Liviae nuptiis et uxore quadam consulari ab Octaviano stuprato; et de feminis in usu eius ab amicis selectis.[1] Plinius maior auctor est Antonium opus De sua ebrietate conscripsisse.[2]

Fontes de vita M. Antonii recensere

Notae recensere

  1. Suetonius, De vita Caesarum "Augustus" 2, 4, 7, 10, 69, 70.
  2. Plinius, Naturalis historia 14.147-148

Bibliographia recensere


Antecessores:
Gaius Caninius Rebilus et Gaius Trebonius
Consul
44 a.C.n.
cum
Gaio Iulio Caesare V post Idus Martias Publio Cornelio Dolabella
Successores:
Aulus Hirtius et C. Vibius Pansa Caetronianus

Nexus interni