Cenae Antonio a Cleopatra datae (41 a.C.n.)
Convivia a Cleopatra et Antonio inter se data anno 41 a.C.n. ad flumen Cydnum Ciliciae productius in "Vita Marci Antonii" Plutarchi describuntur, qui fortasse Historiis Q. Dellii usus est, brevius in Athenaei Deipnosophistis qui Socratis Rhodii Bellum Civile citat,[1] etiam brevius ab Appiano (Bella civilia 5.8.32), trbus tantum verbis a Dione Cassio (Historia Romana 48.24). Cleopatra ad Antonium ire statuit:
- Dellius ut formam eius inque dicendo facundiam et calliditatem perspexit, statim sentiens Antonium nihil gravius in istam mulierem statuturum, sed summo in honore secum habiturum ... hortatus est ut "probe adornata in Ciliciam iret"[2] ... Itaque [ Cleopatra ] multis donis paratis, eoque ornatu qualem ex magnis opibus et beato regno afferri erat consentaneum, plurimum autem spei in se ipsa suisque illecebris et praestigiis positum habens accessit (Plutarchus, "Vita Marci Antonii" 25: versio Th. Doehner).
Inde res quattuor dierum narrantur. Primo Cleopatra Tarsum advecta est:
- Multis vero ab ipso et amicis eius litteris acceptis quibus evocabatur, adeo Antonium ludibrio risuique habuit, ut Cydno amne subveheretur lembo cuius aurea puppis erat, velis passis purpureis, remis argenteis, qui ad tibiarum modos fistulis et citharis concinentes agerentur. Ipsa sub aurato recumbebat conopeo, eo modo ornata quo Venus pingitur, et utrimque pueri Amoribus quales pinguntur similes astabant, ventulum facientes. Ancillae pulchritudine praestantes Nereidum et Charitum habitu ad rudentes ac gubernacula sedebant; odoramenta varia mirae suavitatis fragrantiam ad ripam exhalabant ... Rumor passim increbruerat bona Asiae fortuna Venerem ad Liberum comessatum venire. Misit Antonius qui eam ad cenam vocarent, sed ipsa petebat ut ad se potius ille veniret, et Antonius, ut se facilem iam tum amicumque ostenderet, morem gessit (Plutarchus, "Vita Marci Antonii" 26).
Ergo Cleopatra symposium seu comissationem praebet:
- Ibi cum apparatum, qualis sermone explicari nequit, inveniret Antonius, maxime ad luminum multitudinem fertur, quae ita passim dependebant, aptissime inter se collocata et quadratorum et circulorum figuras positu suo exprimentia, ut inter pauca visu dignissimum atque pulcherrimum illud esset spectaculum (Plutarchus, "Vita Marci Antonii" 26).
- Socrates Rhodius libro tertio Belli Civilis Cleopatrae cenam exponens (quae in Aegypto regnavit ultima et Antonio Romanorum imperatori nupsit) sic ait: "Cleopatra in Cilicia obviam tum Antonio facta regium convivium apparavit, in quo aurea vasa omnia et gemmata fuerunt, singulari artificio elaborata, purpureisque et auro intextis aulaeis tecti parietes, triclinia duodecim, lectis strata. His adornatis ad cenam Antonium Cleopatra cum iis quos libuit accivit, eique, tantam magnificentiam non sine stupore demiranti, subridens dixit, illi donavisse omnia (Athenaeus, Deipnosophistae 147e: versio Dalechampii).
Altero die Cleopatra ad cenandum convitavit rursusque symposium obtulit:
- Postridie, rursum ad cenam invitato cum amicis et ordinum ductoribus, instructo splendidius epulo effecit ut priora exigua viderentur, iterumque dedit illi omnia, ac ducibus singulis lectum in quo accubuerant, et pocula ut in mensas divisa fuerant secum auferre permisit digressuris, si qui antecellerent dignitate, lecticas cum lecticariis baiulis, plurimis equos argenteis phaleris decoros, omnibus Aethiopicos pueros qui facibus praelucerent, repraesentavit (Athenaeus, Deipnosophistae 148a).
Tertio Antonius cenam praebuit:
- Postridie ipsam convivio accipiens, cum splendorem eius et elegantiam superare studeret, utroque inferior et in iis ipsis victus in quibus Cleopatram vincere voluerat, ultro coepit in sui apparatus rusticitatem et inelegantiam illudere. Cleopatra autem cum in iocis etiam Antonii magnam ruditatem militaremque inesse animadverteret, his quoque adversus eum usa est liberius iam atque confidentius (Plutarchus, "Vita Marci Antonii" 27).
Quarto Cleopatra invicem:
- Die post quarta talenti sumptu convehendas ea rosas curavit, et ad altitudinem cubiti consterni pavimentum curavit retium sinuosis maculis (Athenaeus, Deipnosophistae 148b).
Haud inter illas cenas ad flumen Cydnum Ciliciae celebratas, sed pro certo ante annum 32 a.C.n. quo Lucius Munatius Plancus Antonium relinquens Romam abiit, inserenda est historia a Plinio maiori in Naturali historia et Macrobio in Saturnaliis relata de unionibus Cleopatrae quarum unam in aceto dissolutam bibit.[3]
Auctores posteriores
recensereHas cenas crebriter evocaverunt auctores recentiores, inter quos Shakesperius qui Plutarchi "Vitam" a Thomasso North versam perlegit. In Antony and Cleopatra persona Cn. Domitii Ahenobarbi (Anglice Enobarbus) adventum reginae et primam cenam Antonio datam narrat:
- ... For her own person,
It beggar'd all description: she did lie
In her pavilion, cloth-of-gold of tissue,
O'er-picturing that Venus where we see
The fancy out-work nature: on each side her
Stood pretty dimpled boys, like smiling Cupids,
With divers-colour'd fans, whose wind did seem
To glow the delicate cheeks which they did cool,
And what they undid did ...
Upon her landing, Antony sent to her,
Invited her to supper: she replied
It should be better he became her guest;
Which she entreated: our courteous Antony,
Whom ne'er the word of "No" woman heard speak,
Being barber'd ten times o'er, goes to the feast,
And, for his ordinary, pays his heart
For what his eyes eat only (Shakesperius, Antony and Cleopatra 2.2.202-231)
In pellicula Cleopatra anno 1934 a Caecilio DeMille docta (in qua Claudette Colbert Cleopatram personat) cena prima, spectaculis mirabilibus repleta, in ipso lembo Cleopatrae praebetur.
Notae
recensere- ↑ Socrates Rhodius FGrHist 192 F 1 apud Athenaei Deipnosophistas 147e-148b
- ↑ Sicut Heram qui ita in montem Idam ivit (Ilias 14.162)
- ↑ Plinius, Naturalis historia 9.119-121; Macrobius, Saturnalia 3.17.14-17
Bibliographia
recensere- I. Becher, Das Bild der Kleopatra in der griechischen und lateinischen Literatur (Berolini, 1966) pp. 143-145
- H. Buchheim, Die Orientpolitik des Triumvirn M. Antonius (Heidelbergae, 1960) pp. 22-24
- Jean-Christophe Couvenhes, "Le basilikon symposion de Cléopâtre à Tarse et Antoine neos Dionysos à Athènes" in Catherine Grandjean, Anna Heller, Jocelyne Peigney, edd., A la table des rois: luxe et pouvoir dans l'oeuvre d'Athénée (Redonis: Presses Universitaires de Rennes, 2013. ISBN 978-2-7535-2888-8) pp. 229-250
- C. B. R. Pelling, ed. Plutarch: Life of Antony (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1988. ISBN 978-0-521-28418-9) pp. 183-192