Triclinium
Triclinium fuit antiquitate lectus trium locorum ex lapide aut ligno factus, qui imprimis in Graecia antiqua et in Imperio Romano late diffusus erat. Ab eo etiam conclave, in quo hi lecti collocati erant, triclinium nominatum est.
Lectus
recensereSponda lecti lignei, quae culcitam ferebat, institis continebatur. In unoqoque loco pulvinus iacebat, in quem bracchio sinistro innitebatur. Pedes lecti interdum torno facti sunt, laminae metallicae et opera musiva lignea ornamenti esse solebant. Unus lectus spatium dedit tribus hominibus, qui in lecto iacentes sinistra innisi dextra cibum ac potus ceperunt manibus vel cochleari utentes.
Conclave vescendi
recensereRomae triclinium ex tribus lectis constabat, qui circa mensam collocati erant uno mensae latere libero. Ex quo liquet apud Romanos convivium novem hominum usitatum fuisse. Plutarchus ordinem sedendi tradit: Erant duo loci dignitatis domino ac hospiti honorario reservati, uxor et unus e filiis in lecto domini sedere potuerunt. Antiquiore autem tempore tantum viris in lectis sedere licebat, cum feminae in sellis cenae adessent.
Aliae lectorum formae
recenserePraeter triclinia Imperio Romano etiam lecti semicirculati (sive sigmatis forma) introducti sunt. Imagines cenarum in talibus lectis in Catacumbis Romanis inveniuntur. Loci honorarii in lectis extremis fuerunt.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Joachim Marquardt: Das Privatleben der Römer. 2. ed., Lipsiae 1886, p. 302 ss.