Aperire sectionem principem

Graecia archaica (circiter 700–500 a.C.n.)Recensere

  Si plus cognoscere vis, vide Graecia archaica

Graecia classica (500–336/323 a.C.n.)Recensere

Seditio Ionica, Persicum bellum et Foedus DeliumRecensere

  Si plus cognoscere vis, vide Persicum bellum

Cum Graeci Persas firme devicissent, Athenienses "Foedus Delium" (aerarium societatis enim in hac insula primum erat) creaverunt, ut Graeci bellum contra Perses efficientius gerant. Lacedaemones eorum "Societatem Peloponnesiam" sexto saeculo iam instituerant. Athenienses anno 467 a.C.n. pugna apud Eurymedontem Persas iterum vicerunt. Cimon, filius Miltiadis Marathoniae pugnae ducis, huius pugnae dux fuit.

Populus Atheniensis tamen Cimonem, quod esset "Lacedaemoniorum amicus", expulit (tale iudicium Athenis ostracismus sive exilium dicatum erat); qui sub annum 451 a.C.n. revocatus est et duobus Foederis Delii navibus Pericle adnuente civitates Cyprias ac Aegyptiacas, cum contra Persas rebellarent, adiuvit. Paulo post mortuus est.

Si proximo anno pax inter Athenienses Persasque facta sit, varie disputatur. Foedus Delium quidem non solutum est. Iam anno 454 aerarium Athenas translatum est. Foedus Delium iam quasi Imperium Athenaeum erat. Cum Samii anno 440 contra hoc imperium rebellavissent, seditio crudelissime suppressa est.

Bella PeloponnesiacaRecensere

  Si plus cognoscere vis, vide Bellum Peloponnesiacum

Iam anno 458 bellum inter Athenienses Lacedaemonesque — primum bellum Peloponnesiacum — ortum erat. Anno 457 Lacedaemonii Athenienses apud Tanagram devicerunt, sed proximo anno Athenienses victoria apud Oenophyta Boeotiae potiti sunt, quam tamen anno 447 pugna Coronensi iterum amiserunt. Anno 445 Athenienses Lacedaemonesque "Triginta Annorum Foedus" fecerunt.

Incrementum Athenarum potentiae Lacedaemonibus metum excitavit. Hunc metum (secundi) Belli Peloponnesiaci veram causam esse dixit Atheniensis Thucydides, qui historiam belli scripsit. Athenienses divites, audaces, potentes erant, sed intra duos annos pestilentia permultos (inter quos primum eorum Periclem) interfecit. Anno 425 tamen Pylii Sphacteriaeque Athenienses 120 Lacedaemonios ceperunt. Proximo anno, Delii Boeotiique Athenienses devicerunt ; anno 421, pacem sic dictam Niciae Athenienses Lacedaemoniique instituerunt.

Pax tamen non duravit. Anno 418, Mantineiae contra Athenienses Lacedaemonii se adhuc terra fortissimos esse demonstraverunt; deinde autem cives Athenarum se mari audacissimos esse demonstraverunt. Ad Siciliam navigaverunt et maximam urbium insulae Syracusas oppugnaverunt, sed anno 413 deleta est tota eorum classis. Nihilominus Athenienses cum ultima pecunia eorum naves plures construxerunt, Alcibiadeque duce anno 410 plures (inter alias apud Cycicum vicerunt. Deinde autem (407 ad 406) apud Notium classis Atheniensium devicta est (non Alcibiades sed praefectus suus Antiochus temere Lacedaemonios oppugnaverat, tamen Alcibiades missus est). Eodem anno autem iterum Athenae resurrexerunt sineque Alcibiade apud Arginusas vicerunt. Denique anno 405 Aegospotamis Lacedaemonii ultimam classem Atheniensium plane destruxerunt et Hellespontum ceperunt. Sine frumento, quod ex Ponto afferebatur, Athenienses superesse non poterant, et Lacedaemoniis se dederunt.

Graecia RomanaRecensere

  Si plus cognoscere vis, vide Graecia Romana

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Bengtson, Hermann. 2008. Historia de Grecia: Desde los comienzos hasta la época imperial romana. Matriti: Gredos. ISBN 9788424901523.
  • Bowersock, Glen W. 1985. The literature of the Empire. In The Cambridge History of Classical Literature, ed. P. E. Easterling et M. W. Bernard. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Bulloch, A. W. 1985. Hellenistic Poetry. In The Cambridge History of Classical Literature, ed. P. E. Easterling et M. W. Bernard. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Handley, E. W. 1985. Comedy. In The Cambridge History of Classical Literature, ed. P. E. Easterling et M. W. Bernard. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Hornblower, Simon. 2011. The Greek World: 479–323 BC. Ed. 4a. Abingdoniae: Routledge.
  • Kirk, G. S. 1985. Homer. In The Cambridge History of Classical Literature, ed. P. E. Easterling et M. W. Bernard. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • König, Jason. 2016. Literature in the Roman World. In A Companion to Greek Literature, ed. Martin Hose et David Schenker. John Wiley & Sons.
  • Martin, Thomas R. 2013. Ancient Greece: From Prehistoric to Hellenistic Times. Ed. 2a. Portu Novo: Yale University Press.
  • McGlew, James 2016. Literature in the Classical Age of Greece. In A Companion to Greek Literature, ed. Martin Hose et David Schenker. John Wiley & Sons.
  • Mori, Anatole. 2016. Literature in the Hellenistic World". In A Companion to Greek Literature, ed. Martin Hose et David Schenker. John Wiley & Sons.
  • Pasek, Steve. 2011. Griechenland und Ägypten im Kontexte der vorderorientalischen Großmächte: Die Kontakte zwischen dem Pharaonenreich und der Ägäis vom 7. bis zum 4. Jahrhundert vor Christus. Monaci. ISBN 9783899757446.
  • Power, Timothy. 2016. Literature in the Archaic Age. In A Companion to Greek Literature, ed. Martin Hose et David Schenker. John Wiley & Sons.