Alexander Magnus
Alexander (Graece Ἀλέξανδρος; natus 356 a.C.n.;[1] mortuus die 11 Iunii 323),[2] domo Argeadum ortus, fuit rex Macedonum. Anno aetatis suae vigesimo patri Philippo mortuo successit rex. Imperium Persarum (Anatoliam, Syriam, Aegyptum, Mesopotamiam, Persidem, Bactriam comprehendens) subegit; valoris causa necnon fortunae cognominatus est a Graecis ὁ μέγας Ἀλέξανδρος[3] et a Romanis Magnus Alexander.[4] Nullo in proelio ipse victus, imperium ad illud tempus amplissimum constituit, et propterea inter optimos atque felicissimos omni hominum aevo duces numeratur. Hoc imperium post Alexandri mortem a successoribus divisum est in regna vel quattuor vel plura, et illo tempore Hellenismus per omnem fere regionem Medii Orientis diffusus est.
Obitus: 10 Iunii 323 a.C.n.; Babylon
Patria: Macedonia
Familia
Coniunx: Roxana, Stateira, Parysatis II
Proles: Alexandros IV of Macedon, Heracles
Familia: Argead dynasty
Memoria
Iuventus
recensereAlexander, natus anno 356 a.C.n. (et secundum Macedones die sexto mensis Loüs eius anni),[5] fuit filius maior natu Philippi, iam regis Macedonum, uxorisque eius Olympiadis Molossae. Paedagogos habuit iam iuvenis Leonidam cognatum Olympiae et Lysimachum Acarnanem, annum autem tredecimum agens magistrum studiorum Aristotelem et "academiam" in oppido Mieza Emathiae institutam. Hic philosophiae, medicinae, litteris Graecis studuit, Iliadem artis militaris enchiridion esse opinans.[6] Eo tempore, Bucephalam equum Thessalicum, Philippo oblatum, Alexander ipse domuisse dicitur et usque ad mortem retinuisse.[7]
Anno 340 Philippo contra Byzantios bellum gerente, Alexander, securitatem regni Macedoniae in loco patris tuens, Maedos debellavit coloniamque ibi imposuit nomine Alexandrupolim.[8] Post duos annos cum patre contra Graecos apud Chaeroneam pugnavit et ipse primus aciem inimicorum rupit; ibi "Alexandri robur", cuius umbra eo die principi grata fuit, peregrinatoribus saeculo II p.C.n. indicatus est.[9]
Philippo anno 337 Cleopatram in matrimonium ducente, Attalus nymphae cognatus vota in ipsa cena nuptiali praetulit "Nunc quidem legitimi reges, non nothi, nascentur!"[10] Alexandrum causa matris necnon sua ipsa incensum obiurgationesque proferentem Philippus nudum gladium minatus est. Olympias in Epirum refugit, Alexander in Illyriam,[11] unde patre suadente sine mora reditus est. Mox autem filiam Pixodari Cari Aridaeo Alexandri fratre iuniore natu ut uxorem proposita, Alexander ipse, urgentibus Harpalo, Nearcho, Erigyio, Ptolemaeo amicis suis, eam ducere voluit; sed Philippus tale matrimonium vetavit. Pixodarus inconstantiam Macedonum vituperans amicitiam Philippi reiecit, qui valde iratus amicos Alexandri in exsilium misit.[12] Proximo anno Philippus, dum nuptias filiae Cleopatrae Aegis in urbe maxima pompa celebrat, a Pausania necatus est.[13]
De rebus gestis
recensereAlexander annum vicensimum agens regnum accepit. Pausania statim trucidato, rex Heromenem et Arrabaeum ut coniurationis Pausaniae conscios sine quaestione supplicio mortis damnavit;[14] fratrem ex alia matre Caranum consobrinumque Amyntam interemit;[15] Attalum, pro Philippo in Asia bellantem, interfici iussit.[16] Olympias eodem tempore Cleopatram, Philippi viduam, filiamque eius infantem crudeliter necavit, Alexandro vel nolente vel adnuente.[17]
Alexander primo regni anno civitatum Graecarum seditiones, e patris obitu ortas, demonstrationibus militaribus sine proelio sedavit; Graeci iuxta Corinthum congressi eum "ducem" (ἡγέμων hēgemōn) exercituum sociorum ad imperium Persarum debellandum elegerunt. Ibi autem de motu populorum Balcanicorum certior factus, ab Amphipoli exercitum ducens Thraces Triballosque domuit et ad Danubium flumen progressus cum Getis foedera concludit. Inde ad occidentem versus Illyrios debellavit. Athenienses, Thebanis et Lacedaemoniis coniuncti et libertatis avidiores quam regis amicitiae, cum ille in Illyria pugnaret et a quibusdam ibi mortuum esse diceretur, arma resumpserunt. Alexander mira celeritate in Graeciam properavit, Thebas funditus evertit (excepta una Pindari poëtae domo), populum in servitutem vendidit. Atheniensibus veniam concedit et Graeciam omnem Antipatro patris amico regendam committit.
Anno 334 Alexander Hellespontum transgressus, sepulchro Achillis iuxta Ilium adorato, iam Persarum imperio instabat. Itaque primus congressus factus est ad Granicum fluvium, ubi satraparum copias Memnonisque mercennarios Graecos prostravit. Deinde Sardibus, Epheso, Mileto aliisque urbibus Asiae sibi conciliatis iter perrexit ad Halicarnassum, quam cruento expugnavit impetu. Ibi Pixodaro rege expulso Adam reginam statuit, quae Alexandrum "filium" adoptavit.
Anno 333 Alexandrum vere ineunte Gordio profectum Darius rex Persarum ingenti exercitu conscripto, cui praeerat ipse, in planitie sub montibus Ciliciensibus sita exspectavit. Tamen hoste non invento alter alterum praeteriit, ut ad Isson conversa tandem acie dimicandum esset. Spatium autem montibus et mari intermissum angustius erat, quam ut rex regum multitudine uti posset. Cuius cornu dextero ad ripam maris, laevo ad montes imos collocato, Alexander, qui Parmenionem ducem a sinistra parte ad ripam consistere iusserat, cum fortissimo quoque equitum a latere dextro impetus faciendi consilium cepit. Itaque paulo post meridiem proelio a Macedone commisso, cum Parmenio impetus equitum Persarum vix sustineret, Alexander laevo hostium latere profligato mediam aciem a tergo aggressus est. Quin recta Darium petivit ipsum, qui hasta iam se feriri posse veritus equo concitato evolavit. Uxor, filia, mulieres una cum impedimentis Darii ab exercitu Macedonum captae sunt.
Inde urbem Tyrum, Dario fidelem, Alexander obsedit et destruxit atque mox Gazam. Statim in Aegyptum iter fecit, nuper a Persis in formam provinciae reductum; quam provinciam Mazaces satrapa ad defendendam impotens, militibus carentibus, Alexandro tradidit.[18] Ibi in urbes Heliopolim et Memphitem progressus est, ibique deo regio Apidi in temeno Phthae sacra obtulit, quam rem pharaones tantum usque adhuc fecerant, ludosque athleticos necnon musicos celebravit; ita se regem Aegyptium proclamavit.[19] Deinde oraculum Ammonis iuxta Sivam per loca deserta visitavit, ubi deum de regno et de origine suo quaesivit, responsaque accepit patrem iam plene vindicatum, orbem terrarum a se conquisitandum, seipsumque filium Iovis vel Ammonis esse.[20] Alexandro per Memphitem redito legati e templo Apollinis iuxta Didyma et a Sibylla Erythraea occurrerunt, qui eum stirpem Iovis esse confirmaverunt.[21] Nunquam se filium modo mortali Philippi esse negavit; satis autem constat Alexandrum iam ante expeditionem ad Sivam originem divinum ex Iove vel Ammone a se reclamandum statuisse.[22] Ad litus maris Mediterranei reversus, loco vici piscatorum Rhacotidis urbem Alexandriam condidit, quae, omnium aliorum hoc nomen gerentium, famosissima et populosissima fit. Ipse cursus murorum viarumque potiorum descripsit;[23] reliqua Dinocrates Rhodius architectus ordinavit.[24] Alexandria condita a posterioribus die 25 Tybi celebrata est.[25]
Ab Aegypto vere anni 331 regressus, in Mesopotamia die 1 Octobris 331 ad Gaugamelam (iuxta Arbelam sitam) proelium tertium contra Persas bono successu pugnavit regemque Darium rursus ad fugam pulsit. Iam metropoles et thesauros imperii Achaemenidarum possedit, Babylonem, Ecbatana, Susa, unde ad Persepolim progressus regum Persarum palatium incendi iussit (suadente, ut dicitur, meretrice Atheniensi Thaide). Mox Bessum (qui Dario III mortuo imperium gerere voluerat) interfecit et in Bactrianam et Sogdianam properavit, ubi urbem Alexandriam "Ultimam" condidit et Roxanam, Oxyartis satrapae filiam, in matrimonium duxit. Anno 326 in Indiam adgressus est usque ad Hyphasim flumen; apud Mallos in obsidione urbis graviter vulneratus est, moxque ad sanitatem reversus cenam apud eosdem celebravit. Inde, militibus expeditionem ulteriorem recusantibus, flumen Indum usque ad mare Indicum descendit et per Gedrosiam et Carmaniam ad Susa, Ecbatana et Babylonem reversus est. Inter sectatores Alexandri in expeditionem Persicam fuerunt Leonnatus, Peucestas et Polyperchon; inter satrapas imperii Alexandri fuit Menander; inter aulicos Hagnon Teius. Susis anno 324 a.C.n. ineunte nuptias fere nonaginta inter socios eius et mulieres Persas uno die celebravit.
Asia igitur subacta, terrarum orbe fere toto victoriis et fama sui nominis impleto, post convivium apud amicos celebratum Alexander mortuus est Babylone die 10 Iunii 323 filio e Roxana genito nondum nato. Sepulchrum eius, sive ad Aegas Macedoniae seu Sivas Aegypti a principio destinatum, ab hoc itinere deflectum est a Ptolemaeo socio et Aegypti satrapa, qui ad urbem Memphitem conduxit; unde postea ad Alexandriam pervenit. Successores Alexandri titulares fuerunt filius anno 322 natus, qui Alexander IV appellatur, una cum filio Philippi e Philinna genito, Philippo Arrhidaeo; qui ambo post aliquot annos interfecti sunt. Interdum socii Alexandri et duces exercituum Macedonum, sub nuncupatione "diadochorum" seu successorum cogniti, de imperio pugnabant; ultimo potestatem diviserunt et regna condiderunt, quorum praecipua sunt Aegyptus (rege Ptolemaeo), Syria (rege Seleuco), Thracia (rege Lysimacho) et Macedonia ubi breviter regnavit Cassander Antipatri filius.
De indole Alexandri
recensereDiscipulus summi philosophi Aristotelis, Alexander litterarum et artium studio semper fuit deditus: Homeri libros etiam in Asia legebat, et in arca aurea servabat. Sacra deorum templa frequenter visitabat, deorumque auxilium hostiis magnaque copia talentum aureorum expetebat. Divitias saepe neglexit. Nonnulli scriptores poetaeque antiquitatis dixerunt Alexandrum virtute vitiisque Philippum patrem superfuisse. Et Alexandro et Philippo fortitudo miranda est, ad hoc magnum ingenium in bello et in rebus civilibus.
De fama Alexandri
recensereStrabo geographus Graecus, dixit omnes homines qui de Alexandri vita scriberent mirabilia quam vera narrare maluisse; et re vera res gestae eius etiam viventis fabulosae fiunt.
Libri biographici et historici antiqui
recensereAlexandri socii et sectatores nonnulli de vita eius scripserunt. Primus omnium Callisthenes historicus De rebus Alexandri Magni componere coepit, suadente ut videtur Aristotele, sed iussu Alexandri ipsius anno 328 mortuus est; inter alios qui cum Alexandro iter fecerunt, Onesicritus Quomodo Alexander educatus sit scripsit et Clitarchus Historias Alexandri. E quibus operibus, hodie deperditis, res et veras et incredibiles historici posteriores citaverunt; iam Callisthenes mare in litore Ciliciae a pedibus Alexandri recedens descripsit; iam Onesicritus et Clitarchus Alexandri cum Thalestride Amazonum regina concubitum.
Sed nulla narratio a coaevali conscripta nobis servatus est. Olim exstabant Commentaria regis Ptolemaei quae praecipue de rebus militaribus disseruerunt, una cum opere De rebus Alexandri Magni, ad res geographicas explicandas perutili, ab Aristobulo scripto; olim memorabilia de aula Alexandri a Charete Mytilenaeo; olim et Navigatio Nearchi et Navigatio Indica Androsthenis Thasii; olim historiae generales eius temporis, inter quas Tertiae historiae Anaximenis Lampsaceni, Historiae Hieronymi Cardiani et Historiae Duridis Samii. Alii de ultimis diebus et de morte Alexandri scripserunt: legimus fragmenta operis Ephippi Olynthii De morte Alexandri et Hephaestionis, paginasque paucas ex Ephemeridibus Alexandri Magni quas (si famam accipimus) confecerant Eumenes Cardianus, Diodotus Erythraeus necnon Strattis Olynthius. Legimus et epistulas quasdam Alexandri aut veras aut suppositicias. Pauca, sed utilia, contribuunt tabulae cuneiformes Accadicae (ABC 8, BM 41080, S-H 330, S-H 322) quae annales et ephemerides praebent brevissimas de proelio apud Gaugamelam commisso et de morte Alexandri. Nonnulla decreta urbium Graecarum in inscriptionibus servantur quae ad res Alexandri Magni pertinent.[26]
Scriptis igitur anterioribus aut lacunose servatis aut omnino deperditis, ad narrationem vitae et rerum gestarum Alexandri legendam necesse est libris tardioris aetatis uti: inter quos numeranda sunt opera Diodori, Q. Curtii Rufi, Plutarchi et (omnium plenissimum) Arriani. Insuper additur epitomen quam historiarum Philippicarum Cn. Pompei Trogi (Latine aevo Augustano scriptarum) saeculo fere III confecit M. Iunianus Iustinus. Arrianus operibus Ptolemaei et Aristobuli se usum esse confitetur, aliis saepe collatis; ad libellum Indica scribendum usus est Nearcho. Diodorum et Curtium fontem unum secutos esse satis constat, aliis interiectis (fortasse eundem quo usus est Trogus, fortasse Trogum ipsum);[27] Plutarchus multos auctores citat sed saepius Callisthenem, Aristobulum, Charetem, Onesicritum, Clitarchum et Alexandri epistularium.[28] Aristobuli etiam citationes in Strabonis Geographia reperimus, Aristobuli necnon Charetis apud Athenaei Deipnosophistas.
- Narrationes hodie servatae
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica libri 16-17
- Quintus Curtius Rufus, Historiae
- Plutarchus, Vitae parallelae "Alexander et Iulius Caesar"
- Plutarchus, Moralia "De Alexandri Magni fortuna aut virtute"
- Arrianus, Anabasis Alexandri
- Arrianus, Indica
- Iustinus, Epitoma Historiarum Philippicarum Pompei Trogi
Historia traditionalis Alexandri
recensereVita fabulosa Alexandri Magni, cuius versiones posteriores permultae nobis cognoscuntur, primum saeculo fere III p.C.n. Graece conscripta est. Recensiones Graecae quinque nobis servantur, quarum antiquissima (interdum nuncupatione "Pseudo-Callisthenes", interdum "α" indicata) in uno, posteriores ("β", "γ", "δ", "λ") in pluribus libris manu scriptis exstant. E quibus versiones in aliis linguis mox factae sunt, Armenice, Syriace (e qua Arabice et Aethiopice), Hebraice, Russice necnon Latine. Versio Latina prima a Iulio Valerio confecta est, e qua mox recensiones mediaevales Francogallice, Anglice, Batavice et Theodisce scriptae sunt; e carmine Francogallico ab Alexandro Parisiensi facto nomen venit illorum versuum alexandrins, e syllabis duodecim structorum, quibus etiam hodie poëtae Francogallici utuntur. Versio Latina altera, a Leone archipresbytero titulo Nativitas et victoria Alexandri Magni confecta, non solum Latine sed et Theodisce et Suecice servatur. Recensio Latina anonyma eiusdem versionis, titulo Historia de preliis, progeniem numerosiorem reclamat, Theodisce, Francogallice, Anglice, Italiane, Bohemice, Polonice, Hungarice, Hebraice et Russice.
In traditionibus Islamicis, Alexander nomine prophetae "Ḏū al-Qarnain" agnoscitur, id est 'qui cornua duo geritur'; ita enim in nummis depingitur. Hic in capitulo Al-Kahf, Alcorani duodevicesimo, murum aedificat ut populos Gog et Magog excluderet (quod episodium et in recensionibus Pseudo-Callisthenis reperitur). Religioni Zoroastrianae haerentes "Alexandrum Romanum" (i.e. a stirpe Graeca ortus e regionibus Imperii Romani posterioris) "Aegypti incolam" (ab Aegypto enim Persidem aggressum) huius cultus destructorem fuisse adseverabant, qui libros a Zoroastro compositos, litteris aureis in mille et ducentis pellibus bovinis exscriptos, comburere iusserit; ita aevum Achaemenidarum, Zoroastrianismo propitium, exitum habuisse, aevumque peius, religione carente, incepisse. Talia in libris sacris reperitur, in lingua Persica media sub imperio Sassanidarum scriptis, et praecipue in Ardā Wirāz Nāmag et Tansar-nāma.[29] Eodem fere tempore, et fortasse e lectura versionis Syriacae operis "pseudo-Callistheni" attributi, oritur recensio Persica vitae et rerum gestarum Alexandri fabulosa, ubi explicatur Alexandrum fratrem ex eadem matre regis Darii III fuisse; imperatorem Romanum factum esse; Darium fratrem debellavisse, sed neptem Roxanam, Darii filiam, in matrimonium duxisse itaque religionem et traditionem Persarum continuavisse. Hanc historiam anno circiter 1011 Firdausī in carmine suo epico Šāhnāmah enarravit; similia et Nizāmī anno fere 1202 in Iskandar-nama, sed hic adseverat Alexandrum, post Roxanae matrimonium, ignes religionis Zoroastrianae exstinguisse et templa destruxisse, traditionibus duabus ita coniunctis.
Libri fabulosi per omnem Europam post litteras Latinas Graecasque renatas paullisper obliti sunt. Operi enim Q. Curtii Rufi iam melior fides attributa est; historiae insuper ab Arriano, Plutarcho et Diodoro conscriptae, denuo repertae, graduatim e prelo in editionibus Graecis, Latinis et vernacularibus prodierunt.
- Recensiones selectae
- Vita Alexandri Macedonis "α" (Pseudo-Callisthenes) (Graece)
- Vita Alexandri Macedonis "λ" (Pseudo-Methodius) (Neograece)
- Iulius Valerius, Res gestae Alexandri Macedonis (Latine)
- Leo archipresbyterus, Nativitas et victoria Alexandri Magni (Latine)
- Historia de preliis (Latine)
- Alexander Parisiensis, Li Romans d'Alixandre (Francogallice)
- Lambertus papa, Alexanderlied (Theodisce)
- Alexandreis (Bohemice)
- The Buik of Alexander (Scotice Teutonice)
Opera aliqua recentiora
recensere- Alexandreis, carmen epicum mediaevale a Gualtero de Castellione, saeculo XII scriptum
- Alexander, pellicula anno 2004 ab Olivario Stone docta
Notae
recensere- ↑ Vide C. Bennett, "Alexandria and the Moon: Addenda et Corrigenda" (apud academia.edu) pp. 3-5
- ↑ Vide Sachs-Hunger 322. Leo Depuydt, "The Time of Death of Alexander the Great: 11 June 323 B.C. (–322), ca. 4:00–5:00 PM”" in Die Welt des Orients vol. 28 (1997) pp. 117-135 JSTOR
- ↑ Plutarchus, "Vita Pyrrhi" 19.2.
- ↑ "Alexandrum magnum", Plautus, Mostellaria 775; "magnus ille Alexander", Cicero, Pro Archia 24.2; Livius, Ab Urbe condita 42.51, 45.7; "magni Alexandri", Tacitus, Annales 2.73. Recentius: "magnus Alexander" in Opere di Pietro Metastasio (Florentiae: Dal Gabinetto di Pallade, 1819), vol. 16, p. 14, ibi etiam "maximus Alexander" p. 8.
- ↑ Secundum Athenienses die sexto mensis Hecatombaeonis (Plutarchus, "Alexander" 2-3). Hunc diem possumus ad 20 Iulii 356 a.C.n. referre.
- ↑ Plutarchus, "Alexander" 5, 8.
- ↑ Plutarchus, "Alexander" 6; A. R. Anderson, "Bucephalas and his legend," American Journal of Philology 51 (1930): 1–21.
- ↑ Plutarchus, "Alexander" 9; Isocrates, Epistulae 4; Stephanus Byzantinus s.v. Ἀλεξάνδρειαι.
- ↑ Diodorus, Bibliotheca historica 16.86; Plutarchus, "Alexander" 9.
- ↑ Satyrus, "Vita Philippi" ab Athenaeo, Deipnosophistae 557b citata.
- ↑ Athenaeus, Deipnosophistae 557d-e, 560c; Plutarchus, "Alexander" 10; Iustinus 9.5.9. Secundum Arrianum (Anabasis Alexandri 3.6.5) nomen nymphae fuit Eurydice.
- ↑ Plutarchus, "Alexander" 10.
- ↑ E. Badian, "The Death of Philip II" in Phoenix vol. 17 (1963) p. 244 ff.
- ↑ Arrianus, Anabasis Alexandri 1.25.1; Iustinus 11.2.1, 12.6.14.
- ↑ Quintus Curtius 6.9.17; Iustinus 11.2.3, 12.6.14.
- ↑ Diodorus, Bibliotheca historica 17.2.3-6, 17.5.1; Plutarchus, "Demosthenes" 23.2.
- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae 8.7.7; Plutarchus, "Alexander" 10; Iustinus 9.7.12, 12.6.14.
- ↑ Arrianus, Anabasis Alexandri 3.1.1-3.
- ↑ Arrianus, Anabasis Alexandri 3.1.3-4; Pseudo-Callisthenes 1.34.1
- ↑ Callisthenes FGrHist 124 F 14 apud Strabo, Geographica 17.1.43; Diodorus, Bibliotheca historica 17.50-51; Plutarchus, "Vita Alexandri" 27
- ↑ Callisthenes FGrHist 124 F 14
- ↑ A. B. Bosworth, "Alexander and Ammon" in Greece and the Eastern Mediterranean in Ancient History and Prehistory: Festschrift für F. Schachermayr (Berolini, 1977) pp. 51-75; Günther Hölbl, A History of the Ptolemaic Empire (Londinii, 2001) pp. 11-12.
- ↑ Arrianus, Anabasis Alexandri 3.1.4-5; Pseudo-Callisthenes 1.31.5-1.32.6.
- ↑ Vitruvius, De architectura 2.praef.4.
- ↑ Pseudo-Callisthenes 1.32.7; calendario nostro dies 7 Aprilis 331 a.C.n..
- ↑ Vide Heisserer (1980).
- ↑ C. Bradford Welles, ed., Diodorus of Sicily. Vol. 8 (Cambridge, Mass.: Harvard University Press, 1963) pp. 6-18.
- ↑ J. R. Hamilton, Plutarch: Alexander. A commentary (Oxonii: Clarendon Press, 1969) pp. xlix-lxii
- ↑ Ardā Wirāz Nāmag 1.1-7; H. W. Bailey, Zoroastrian Problems in the Ninth-century Books (Oxonii, 1943) pp. 151-152; M. Boyce, The Letter of Tansar (Romae, 1968) pp. 36-37.
Bibliographia
recensere- Aliae encyclopaediae
- "Alexander III. cognomentô Magnus" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~.
- "Alexander the Great" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
- "Alexander III" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton vol. 1 pp. 119–122
- E. Badian, "Alexander der Große" in Der neue Pauly (Stutgardiae, 1996) vol. 1 coll. 468–474.
- Pierre Briant, "Alexander the Great" in Encyclopaedia Iranica interretiali. (Anglice)
- Julius Kaerst, "Alexandros (10)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 1 pars i (1893) coll. 1412-1434.
- F. W. Walbank, "Alexander the Great" in Encyclopaedia Britannica.
- Opera encyclopaedica
- Olivier Battistini, F. Bertocchini, edd., Alexandre le Grand: histoire et dictionnaire. Lutetiae: Robert Laffont, 2004. ISBN 2-221-09784-X.
- Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage. 2 voll. Monaci: Beck, 1926.
- Waldemar Heckel, Who's who in the age of Alexander the Great: prosopography of Alexander's empire. Wiley-Blackwell, 2006. ISBN 978-1-4051-1210-9 Paginae selectae.
- Opera generalia
- Pierre Briant, Alexandre le Grand. Lutetiae: PUF, 2002. ISBN 978-2-13-052532-5.
- Pierre Briant; tr. Amélie Kuhrt, Alexander the Great and his empire: a short introduction. Princeton: Princeton University Press, 2010. ISBN 978-0-691-14194-7.
- Paul Cartledge, Alexander the Great: the hunt for a new past. Londinii, 2004. ISBN 1-58567-565-2.
- Robin Lane Fox, Alexander the Great. Londinii: Allen Lane, 1973. ISBN 0-86007-707-1.
- Peter Green, Alexander of Macedon, 356-323 B.C.: a historical biography. Berkeley: University of California Press, 1992 (primum anno 1970 editum). ISBN 0-520-07166-2.
- J. R. Hamilton, Alexander the Great. Londinii: Hutchinson, 1973.
- Waldemar Heckel, Lawrence A. Tritle, edd., Alexander the Great: a new history. Cicestriae: Wiley-Blackwell, 2009
- Siegfried Lauffer, Alexander der Große. Monaci: DTV, 1978. ISBN 3-423-34066-5.
- Jona Lendering, Alexander de Grote: de ondergang van het Perzische rijk. Amstelodami: Athenaeum-Polak & Van Gennep, 2004. ISBN 90-253-3144-0 (utile ob fontes Orientales interdum adhibitos).
- Fritz Schachermeyr, Alexander der Grosse: das Problem seiner Persönlichkeit und seines Wirkens. Vindobonae, 1973.
- Jakob Seibert, Alexander der Grosse. Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft, 1972. ISBN 3-534-04492-4. Erträge der Forschung, 10.
- Ian Worthington, Alexander the Great. Londinii: Routledge, 2003. ISBN 0-415-29187-9.
- Symposia
- Ancient Macedonian Studies in Honor of Charles F. Edson. Thessalonicae: Institute for Balkan Studies, 1981
- W. L. Adams, E. N. Borza, edd., Philip II, Alexander the Great and the Macedonian Heritage. Vasingtoniae, 1982
- Claudia Antonetti, Paolo Biagi, edd., With Alexander in India and Central Asia. Oxoniae, 2017
- Ernst Badian, D. van Berchem, edd., Alexandre le Grand: image et réalité. Genavae, 1976 (Entretiens sur l'Antiquité classique, 22)
- B. Barr-Sharrar, E. N. Borza, edd., Macedonia and Greece in Late Classical and Early Hellenistic Times. Vasingtoniae, 1982
- Cinzia Bearzot, Franca Landucci Gattinoni, edd., Alexander's legacy: Atti del Convegno, Università Cattolica del Sacro Cuore, Milano 2015. Romae: L'Erma di Bretschneider, 2015
- A. B. Bosworth, E. J. Baynham, edd., Alexander the Great in fact and fiction. Oxonii: Oxford University Press, 2000; recensio huius operis
- Elizabeth Carney, Daniel Ogden, edd., Philip II and Alexander the Great: Father and Son, Lives and Afterlives. Novi Eboraci: Oxford University Press, 2010. ISBN 9780199738151 recensio huius operis
- V. Grieb, K. Nawotka, A. Wojciechowska, edd., Alexander the Great and Egypt. History, Art, Tradition ( Philippika. Altertumswissenschaftliche Abhandlungen no. 74), Wiesbaden, 2014
- Waldemar Heckel et al., edd., Alexander’s Empire: formulation to decay. Claremont: Regina Books, 2007
- Waldemar Heckel, Lawrence Tritle, edd., Crossroads of History: The Age of Alexander. Claremont: Regina Books, 2003
- K. R. Moore, ed., Brill's companion to the reception of Alexander the Great. Lugduni Batavorum: Brill, 2018
- Sabine Müller et al., edd., The History of the Argeads: New Perspectives. Wiesbaden, 2017
- Krzysztof Nawotka et al., edd., Alexander the Great and the East: History, Art, Tradition. Wiesbaden: Harrassowitz, 2016
- Krzysztof Nawotka et al., edd., The Historiography of Alexander the Great. Wiesbaden: Harrassowitz, 2018; Textus
- Frances Pownall et al., edd., The courts of Philip II and Alexander the Great. Berolini: De Gruyter, 2022
- Joseph Roisman, ed., Brill's Companion to Alexander the Great. Lugduni Batavorum: Brill, 2003. ISBN 90-04-12463-2.
- Robert Rollinger, Julian Degen, edd., The world of Alexander in perspective: contextualizing Arrian. Wiesbaden: Harrassowitz, 2022
- Marta Sordi, ed., Alessandro Magno tra storia e mito. Mediolani: Edizioni Universitarie Jaca, 1984
- Richard Stoneman, ed., A History of Alexander the Great in World Culture. Cambridge: Cambridge University Press, 2022 recensio huius operis
- Kai Trampedach, Alexander Meeus, edd., The Legitimation of Conquest: Monarchical Representation and the Art of Government in the Empire of Alexander the Great. Wiesbaden: Steiner, 2020
- T. Howe, S. Müller, edd., Folly and Violence in the Court of Alexander the Great and his Successors? Greco-Roman Perspectives. Bochum, 2016
- John Walsh, Elizabeth Baynham, edd., Alexander the Great and propaganda. Londinii: Routledge, 2021
- Pat Wheatley, Elizabeth Baynham, edd., East and west in the world empire of Alexander. Oxonii, 2015; recensio huius operis; alia recensio
- P. Wheatley, R. Hannah, edd., Alexander and his Successors: essays from the Antipodes (Claremont Californiae, 2012)
- W. Will, J. Heinrichs, edd., Zu Alexander d. Gr.: Festschrift G. Wirth. Amstelodami: Hakkert, 1987
- Opera specialia selecta
- Ernst Badian, "Alexander the Great and the Greeks of Asia" in E. Badian, ed., Ancient society and institutions: studies presented to Victor Ehrenberg (Oxonii, 1966) pp. 37–69; reimpressum in E. Badian, Collected papers on Alexander the Great (Londinii: Routledge, 2012) pp. 124-152
- Ernst Badian, "The deification of Alexander the Great" in Ancient Macedonian studies in honor of Charles F. Edson (Thessalonicae, 1981) pp. 27–71; reimpressum in E. Badian, Collected papers on Alexander the Great (Londinii: Routledge, 2012) pp. 244-281
- Margarete Bieber, "The portraits of Alexander the Great" in Proceedings of the American Philosophical Society (1949) pp. 373–426.
- Eugene N. Borza, "Ethnicity and cultural policy at Alexander’s court" in E. N. Borza, Makedonika (1995) pp. 149-158
- A. B. Bosworth, "Alexander, Euripides, and Dionysos: the motivation for apotheosis" in R. W. Wallace, E. M. Harris, edd., Transitions to Empire: essays in Greco-Roman history, 360–146 B.C. (Norman Oclahomae, 1996) pp. 140–166.
- A. B. Bosworth, Alexander and the East: the tragedy of triumph. Oxford: Clarendon Press, 1996
- Hugo Bretzl, Botanische Forschungen des Alexanderzuges. Lipsiae: Teubner, 1903 Textus apud archive.org
- Pierre Briant, "Colonisation hellénistique et populations indigènes. La phase d'installation" in Klio vol. 60 (1978) pp. 57–92.
- Elizabeth D. Carney, "The Politics of Polygamy: Olympias, Alexander and the Murder of Philip" in Historia vol. 41 (1992) pp. 169-189 JSTOR; reimpressum cum additamentis in E. D. Carney, King and court in ancient Macedonia (Swansea: Classical Press of Wales, 2015) pp. 167-190
- P. M. Fraser, Cities of Alexander the Great. Oxonii: Oxford University Press, 1996. ISBN 0-19-815006-7.
- E. A. Fredricksmeyer, "The Ancestral Rites of Alexander the Great" in Classical philology vol. 61 (1966) pp. 179-182
- E. A. Fredricksmeyer, "The Origin of Alexander's Royal Insignia" in Transactions of the American Philological Association vol. 127 (1997) pp. 97-109
- Johannes Hahn, ed., Alexander in Indien, 327–325 v. Chr. Stutgardiae, 2000
- A. J. Heisserer, Alexander the Great and the Greeks. Norman Oclahomae: University of Oklahoma Press, 1980.
- Frank M. Holt, Into the Land of Bones: Alexander the Great in Afghanistan. Berkeley: University of California Press, 2005.
- Etienne Lamotte, "Alexandre et le bouddhisme" in Bulletin de l'Ecole Française d'Extrême-Orient vol. 44 (1947/50) pp. 147–62.
- Georges Le Rider, Alexandre le Grand: monnaies, finances et politique. Lutetiae: Presses Universitaires Françaises, 2003. ISBN 978-2-13-052940-8.
- Eduard Neuffer, Das Kostüm Alexanders des Grossen (Dissertatio universitatis Giessensis, 1929)
- John Maxwell O'Brien, Alexander the Great: the invisible enemy. London: Routledge, 1994.
- Daniel Ogden, "Alexander's Sex Life" in Alice Heckel, Waldemar Heckel, Lawrence A. Tritle, edd., Alexander the Great: A New History. Oxonii: Wiley-Blackwell, 2009. ISBN 1-4051-3082-2
- Daniel Ogden, Polygamy, prostitutes and death: the Hellenistic dynasties (Londinii: Duckworth, 1999) pp. 41-52 et alibi
- Fritz Schachermeyr, Alexander in Babylon und die Reichsordnung nach seinem Tode (Sitzungsberichte der Oesterreichischen Akademie der Wissenschaften, philosophisch-historische Klasse vol. 268 pars 3). Vindobonae: Oesterreichische Akademie der Wissenschaften, 1970; exemplar mutuabile
- Tony Spawforth, "The court of Alexander the Great between Europe and Asia" in A. J. S. Spawforth, ed., The court and court society in ancient monarchies (Cantabrigiae, 2007) pp. 82-120
- Lawrence A. Tritle, "Alexander and the Greeks: artists and soldiers, friends and enemies" in Waldemar Heckel, Lawrence A. Tritle, edd., Alexander the Great: a new history (Cicestriae: Wiley-Blackwell, 2009) pp. 121-140
- Shane Wallace, "East and West: lines of communication between Alexander and the Greeks" in Hermathena no. 200/201 (2016) pp. 15-72 JSTOR
- De testamento et ultima consilia
- Brian Bosworth, "Ptolemy and the will of Alexander" in Alexander the Great in fact and fiction ed. A. B. Bosworth, E. J. Baynham (Oxoniae: Oxford University Press, 2000) pp. 207–241.
- W. Heckel, The Last Days and Testament of Alexander the Great. Stutgardiae, 1988 (Historia. Einzelschriften, 56).
- C. A. Robinson, "Alexander's Plans" in American Journal of Philology vol. 61 (1940) pp. 402–412.
- De fama et fortuna
- Silvia Barbantani, "Alexander’s Presence (and Absence) in Hellenistic Poetry" in Cinzia Bearzot, Franca Landucci Gattinoni, edd., Alexander's legacy: Atti del Convegno, Università Cattolica del Sacro Cuore, Milano 2015 (Romae: L'Erma di Bretschneider, 2015) pp. 1-24
- Claude Mossé, Alexandre, la destinée d'un mythe. Lutetiae: Payot, 2001
- Andrew Stewart, Faces of power: Alexander's image and Hellenistic politics. Berkeley: University of California Press, 1993. ISBN 0-520-06851-3.
- C. Bradford Welles, Alexander and the Hellenistic world. Toronto: Hakkert, 1970.
- De fontibus
- A. R. Bellinger, Essays on the coinage of Alexander the Great. Novi Eboraci, 1963.
- A. B. Bosworth, A Historical Commentary on Arrian's History of Alexander. Oxonii, 1980.
- A. B. Bosworth, From Arrian to Alexander: studies in historical interpretation. Oxonii, 1988.
- Lionel Pearson, The Lost Histories of Alexander the Great. Novi Eboraci, 1960.
- Paul Pedech, Historiens compagnons d'Alexandre. Lutetiae, 1984.
- De historia traditionali
- George Cary; D. J. A. Ross, ed., The medieval Alexander. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1956.
- P. Goukowsky, Essai sur les origines du mythe d'Alexandre. Nancei, 1978-81.
- William L. Hanaway, "Eskandar-nāma" in Encyclopaedia Iranica Online.
- Waldemar Heckel, The Last Days and Testament of Alexander the Great. Stutgardiae, 1988 (Historia. Einzelschriften, 56)
- Richard Jasnow, "The Greek Alexander Romance and Demotic Egyptian literature" in Journal of Near Eastern Studies vol. 56 (1997) pp. 95-103
- Peter Högemann, Alexander der Grosse und Arabien. Monaci, 1985.
- F. M. Kotwal, P. G. Kreyenbroek, "Alexander the Great ii: in Zoroastrian tradition" in Encyclopaedia Iranica Online
- R. Merkelbach, Die Quellen des griechischen Alexander-Romans. 2a ed. Monaci, 1977
- D. J. A. Ross, Alexander historiatus: a guide to medieval illustrated Alexander literature. Londinii: Warburg Institute, 1963
- Richard Stoneman, Alexander the Great: A Life in Legend. Portu Novo: Yale University Press, 2008. ISBN 978-0-300-11203-0
Nexus interni
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Grove Art |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Magnum spectant. |
Lege Ἀλέξανδρος ὁ Μέγας ("Alexander Magnus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
- Alexander apud livius.org
- Paginae de Alexandro apud Lysimachos.com
- Waldemar Heckel, "A Bibliography of Alexander the Great"
- Sabine Müller, "Alexander's India: terra incognita as propaganda"
- "The Elusive Tomb of Alexander the Great"