Seleucus I (Graece: Σέλευκος) (ca. 358281 a.C.n.), post mortem Nicator (Νικάτωρ, i.e. 'victor') agnominatus, fuit dux belli Alexandri Magni et Babyloniae satrapes, qui Alexandro mortuo maxima eius regni parte potivit et domum regnatricem Seleucidarum condidit. Una cum Antigene et Pithone Perdiccam, qui Alexandro mortuo regni moderator fuit, interfecit. Complures quoque urbes condidit, inter eas vel maximas Antiochiam ad Orontem et Seleuciam ad Tigrim.

Statua ahenea Romana Seleuci I Nicatoris (exemplum Graecum secuta)

Anno 281 Lysimachum, qui regnum Thraciae adsumpserat, in proelio apud Curupedium debellavit et interfecit. Mense Septembri eiusdem anni Seleucus ipse iussu Ptolemaei Cerauni iuxta Lysimachiam necatus est.

Bibliographia

recensere