Aperire sectionem principem

Satrapes

procurator provinciae in imperiis Medorum Persarumque, tam Achaemenidarum quam Seleucidarum, Parthorum et Sassanidarum

Sătrăpes (-ae, m.), sătrăpa (-ae, m.) aut sătrăps (-is, m.) (Graece: Σατράπης, Lingua Persica antiqua: xšaθrapāvā, i.e. 'provinciae protector', Lingua Persica media: šahrab) fuit procurator provinciae in imperiis Medorum Persarumque, tam Achaemenidarum quam Seleucidarum, Parthorum et Sassanidarum. Satrapae potestas et regio cui satrapa praeest satrapīa aut satrapēa (Graece: Σατραπεία) appellatur.

Medio aevo latine scribentes satrapam dixerunt legatum et ducem et principem et regem (sc. imperatori subditum).[1]

NotaeRecensere

  1. Edwin Habel, Friedrich Gröbel: Mittellateinisches Glossar. Schöningh 1989. = UTB 1551. s. v. satrapa: "Statthalter, Häuptling, Vornehmer, Fürst, König".

Nexus interni

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • Klinkott, Hilmar (2005) Der Satrap. Ein achaimenidischer Amtsträger und seine Handlungsspielräume. Berolini: Verlag Antike. ISBN 978-3-938032-02-2 (Theodisce)