De Architectura est opus solum nobis servatum auctoris Latini M. Vitruvii Pollionis, qui temporibus Augusti floruit Augustoque ipso librum suum dicavit. Opus libros decem continet, qui rationes architecturae disputant:

Manuscriptum operis De architectura Vitruviani. Charta pergamena anno fere 1390 scripta. Collectus Wolbert H. M. Vroom Amstelodamensis
I Virtutes architecti
II Materiae aedificandi earumque usus
III Templa generatim tractata atque aedes Ionicae
IV Ordines columnarum
V Aedificia publica
VI Domus et villae
VII Supellex
VIII Aedificatio in aqua
IX Horologia
X Tollenes et machinae belli

Vitruvii de architectura fundamenta sunt:

  1. firmitas → aedificium longe durandum est.
  2. utilitas → aedificium usui aptum faciendum est.
  3. venustas → aedificium pulchrum faciendum est.
Titulus operis M. Vitruvii Pollionis De architectura, Italiane a Caesare Caesariano versi, Comi anno 1521 primum editi (Institutum Getty Angelopolitanum)

E Vitruvio, ut rectus et confectus architectus sit, studendum est ius, geometria, medicina etc. Opus Vitruvii praesertim mensurarum proportiones tractat, quibus observatis symmetria sequatur. Mensurae rectae ex partibus corporis hominis sicut ex pede, cubito digitoque, efficiuntur. Hae proportiones deinde ad aedificandum accommodantur, sicut ad partes columnarum.

Fortuna operis recensere

Liber De architectura inscriptus post antiquitatem effectum magnum apud architectos habuit. Praesertim architecti renascentiae Vitruvianas aedificiorum perfectorum formas suas fecerunt easque ad nova aedificia aedificanda accommodaverunt. Praesertim grati fuerunt antiqui columnarum ordines. Libri legi possunt apud http://architectura.cesr.univ-tours.fr/Traite/Auteur/Vitruve.asp?param

Bibliographia recensere

Editiones et versiones
  • 1497: Hoc in volumine haec opera continentur. Cleonidae harmonicum introductorium, interprete Giorgio Valla Placentino; L. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem ... Venetiis: per Simonem Papiensem dictum Bivilaquam Textus apud Internet Archive
  • 1511: Ioannes Iocundus, ed., M. Vitruvius per Iocundum solito castigatior factus cum figuris et tabula ut iam legi et intellegi possit. Venetiis: Tacuino Textus apud Internet Archive alius
  • 1513: Vitruvius iterum et Frontinus a Iocundo revisi repurgatique quantum ex collatione licuit (Florentiae: sumptibus Philippi de Giunta) Textus
  • 1521: Caesar Caesarianus, interpr., Di Lucio Vitruvio Pollione De architectura libri decem, traducti de latino in vulgare, affigurati, commentati, et con mirando ordine insigniti. Nel amoena et delectevole Citate de Como: per Magistro Gotardus da Ponte Textus apud Internet Archive
  • 1522: M. Vitruvii De architectura libri decem, nuper maxima diligentia castigati atque excusi ... Florentiae: per haeredes Philippi Iuntae Textus apud Internet Archive
  • 1523: M. Vitruvii De architectura libri decem, summa diligentia recogniti atque excusi, cum nonnullis figuris nunquam antea impraessis; additis Iulii Frontini De aqueductibus libris. Lugduni: Guill. Huyon Textus apud Internet Archive
  • 1536: Gianbatista Caporali, interpr., Vetruvio. Architettura con il svo comento et figvre. In Perugia: nella stamparia del conte Iano Bigazzini Textus apud Internet Archive
  • 1543: Gualtherus H. Ryff, ed., M. Vitruvii viri suae professionis peritissimi De architectura libri decem ad Augustum Caesarem ... Argentorati, In officina Knoblochiana Textus apud Internet Archive
  • 1547: Jan Martin, interpr., Architecture ou Art de bien bastir de Marc Vitruve Pollion. Parisiis: Jacques Goujon Textus apud Internet Archive
  • 1552: Gulielmus Philander, ed., M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem ad Caesarem Augustum. Lugduni: apud Ioan. Tornaesium Textus apud Internet Archive
  • 1556: Daniel Barbaro, interpr., I dieci libri dell'architettura di M. Vitruvio. In Vinegia: per Francesco Marcolini Textus apud Internet Archive
  • 1899: Valentinus Rose, ed., Vitruvii De architectura libri decem. Lipsiae: Teubner Textus apud Internet Archive
  • 1912: F. Krohn, ed., Vitruvii de Architectura. Lipsiae: Teubner. [Textus] apud PHI.
  • 1931: Frank Granger, ed. et interpr., Vitruvius: On architecture. Londinii: Heinemann. 2 voll. (Loeb Classical Library)vol. 1 apud Internet Archive
  • 1985: Philippus Fleury (L. Callebat adiuvante), ed. interpr. et comment. Vitruve. De architectura. Livre X. Lutetiae: Les Belles Lettres, (Collection Budé).
  • 1990: Philippus Fleury, ed. interpr. et comment.Vitruve. De architectura. Livre I. Lutetiae: Les Belles Lettres, (Collection Budé).
  • 1999: Ingrid Rowland, interpr., Vitruvius: Ten Books on Architecture. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1999
Eruditio
  • Bodo Ebhardt, Die Zehn Bücher der Architektur des Vitruv und ihre Herausgegeber seit 1484, mit einem Verzeichnis der vorhandenen Ausgaben und Erläuterungen nach der Sammlung solcher im Besitz des Verfassers. Berolini: Burgverlag (1918) Textus
  • Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 287-292
  • Krimpen-Winckel, L. M., Ordinatio et dispositio: design and meaning in Pompeian private architecture Lugduni Batavorum: Leiden University, 2009

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad De Architecturam spectant.