Ephesus
Ephesus (-i, f.; Graece Ἔφεσος, Turcice Efes), fuit urbs olim Graeca in Ionia sita, hodie Turcica.
Historia
recensereHistoria archaia
recensereEtiamsi urbs imprimis temporibus Graecis magnitudine atque opulentia exstabat praecursores eorum illam iam aetate Chalcolithici (ca. 5000 a.C.n.) condidisse ex spoliis sub colle nomine Ayasoluk inventis scimus. Scripta Hetthaeorum cuiusdam oppidi nomine Apaša in regno Arzavano mentionem faciunt, quo nomine verisimiliter eundem locum designaverunt ac Graeci locum Ephesum nuncupantes. Studio recentiorum indagatorum patefactum est urbem probabiliter caput regni Arzavaeni fuisse.
Graeci
recensereSecundae partis secundi millenii spolia culturae Minoae et Mycenaeae reperta sunt. Decimo fere saeculo a.C.n., Graeci Ionici litora urbis frequentare coeperunt; in fabulis autem Androclus, regis Attici Codri filius, urbem condidisse traditur. Lydi et Carii indigeni prope urbem in partes septentrionales vivebant. Septimo saeculo a.C.n., Ephesus a Cimmeriis aggressus est. Eversa funditusque deleta esse an vi hostium restitisse ex fontibus non liquet. Urbe anno 560 a.C.n. a rege Croeso expugnata qui dicitur Synoecismus factus est, quo confusio complurium vicorum in unum denominatur, novaque colonia prope templum Artemis orta est.
Urbs sedes cultus deae Magnae Matris erat, quae in posteris saeculis assimilata est deae Artemidi, cuius magnum templum aderat, quod unum e Septem miraculis mundi habebatur.
Anno 334 a.C.n., Alexander Magnus cum exercitu urbem praeteriit. 296 a.C.n. Ephesus per decretum Lysimachi Diadochi in hodiernum locum mota atque brevi tempore in honorem uxoris eius Arsinoeia renominata est. Ex ferme eo tempore urbs tantummodo crevit, ut spatium 350 fere hectariorum occuparet. Cum inter annos 189 usque 133 a.C.n. ad Pergamenum regnum pertineret anno 133 a.C.n. in potestatem populi Romani redacta est.
Romani
recensereTemporibus Romanis Ephesus cum probabiliter non minus quam 200 000 incolae urbem inhabitaverunt una ex amplissimis urbibus imperii erat sedesque proconsulis Asiae. Eodem tempore multa monumenta largitione tam magistratus quam munificorum civium gratia exstructa sunt. Inter ea templa Vespasiani et Hadriani imperatori numerantur, qua cultui imperatorum divinatorum usui erant. Usque ad finem antiquitatis posterioris urbs magni momenti in orbe Romano erat.
Anno 431 ibi Concilium Ephesinum ab imperatore Theodosio II institutum habitum est. Paucis annis post quod dicitur concilium praedatorium factum est, cuius decreta iam anno 451 annullata sunt. Ecclesia Mariae dicata rite locus illius concilii existimatur.
Byzantini
recensereUrbs antiqua cum volventibus annis arenis obrueretur innavigabilis reddita est, quapropter ex opulentissima urbanitate in statum vici reminuta est. Anno 867 exercitus Paulicanorum duce Ioanne Chrysochere oppidum expugnavit. Anno 1090 iterum a Selgiucidas occupatum est, qui propepopu vicum nomine Ayasoluk (ab anno 1914 Selçuk dictum) condiderunt. Comnenis et Palaeologis imperatoribus oppidum munere propugnaculi tractuum circa Maeandrum flumen contra Turcos fungebatur. Alexius Philatropenus cum anno 1295 prospere contra Turcos pugnavisset in controversiam cum imperatore Constantinopolitano venit. Orta seditione fratrem imperatoris Theodorum cepit eumque Ephesum misit custoditu. Mox autem seditio suppressa est.
Anno 1304 imperium Byzantinum ultimum impetum servandae Ephesinae provinciae fecit. Cohors Catalanica cum Turcos apud Thyraeam vicisset tamen ab imperatore in Europam revocata est, ut seditionem contra eum factam debellaret. Paulo post urbs finaliter Turcis succumbit, incolae eius aut necati aut deportati sunt.
Ephesus est sedes archiepiscopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Incolae notabiles
recensere- Heraclitus philosohus
- Xenophon Ephesius scriptor (saeculo II)
Fontes
recensere- Strabo, Geographica XIV.1.21-25.
Nexus interni
Pinacotheca
recensere-
Templum Hadriani
-
Arcus templi Hadriani