Arrhidaeus Alexandri filius (Graece Ἀρριδαῖος), Macedo qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, fuit usque ad annum fere 302 a.C.n. Antigoni Monophthalmi filiique Demetrii Poliorcetae sectator olimque Alexandri miles; eo enim anno ab urbe Eretria civis receptus est ut qui libertatem urbium Graecarum vindicaverit. Idem civitatem apud Ephesios anno circiter 316 a.C.n. nactus est.

Idem fortasse anno 323 a.C.n., Alexandro nuper mortuo, cadaver huius regis a Babylone iussu Perdiccae aliorumque Diadochorum conducere iussus est. Is satrapa Phrygiae Hellespontinae anno 321 a.C.n. creatus est, a quo munere eum deiicere voluit anni 319 a.C.n. Antigonus.

Bibliographia

recensere