Bibliotheca historica (Diodorus)

(Redirectum de Bibliotheca historica)

Bibliotheca historica[1] (Graece Βιβλιοθήκη ἱστορική), opus a Diodoro Siculo medio saeculo 1 a.C.n. scriptum, partim servatur. Res gestas orbis terrarum narrat a mundo creato usque ad Bellum Gallicum incipiens. Magnum opus quadraginta libris constat e quibus quindecim (1-5 et 11-20 = 480-302 a.C.n.) integri supersunt, et nonnulla fragmenta de aliis quae praecipue in Excerptis Constantinianis et apud Photium invenienda sunt.

Manuscriptum ornatum primae versionis Latinae a Poggio Florentino elaboratae.

Quid sibi proposuerit Diodorus

recensere

Diodorus historiam universalem scribere voluit quae in unum opus colligeret omnia eventa quae a primis hominibus usque ad Bellum Gallicum (59/8 a.C.n.) - in regionibus quidem tum Graecis notis - multitudine librorum tradita essent. Historia universalis ei ceteris historiis potior videbatur quia synchroniam factorum lectori manifestiorem faceret et seriem eventorum uno velut tenore narratam intellectu faciliorem praeberet. Ipse titulus indicat Diodorum uno suo opere velut bibliothecam omnes rerum gestarum scriptores continentem lectoribus suis commodare in animo habuisse quo labor librorum multorum undique quarendorum vitaretur. Simul ita quam plurima exempla aut imitanda aut fugienda in unum coguntur e quibus lector oportunissima quaeque sibi eligeret. Quae praecipua historiae utilitas ei videbatur[2].

Dispositionem operis in praefatione[3] praenuntiat ipse ː libri I-VI traditiones mythicas Barbarorum et Graecorum narrant, libri VII-XVII res gestas inter Bellum Troianum et mortem Alexandri Magni, libri XVIII-XL res gestas ab Alexandro Magno mortuo usque ad Bellum Gallicum. De prima divisione rationem reddit dum negat illis remotis temporibus ante bellum Troianum actis chronologiam inveniri posse. Tamen in mythis cognoscendis magnam utilitatem percipi sibi persuasum habet. Per gentes igitur materiam mythologicam et geographicam disponit, primum Barbaros Aegyptios[4] et Assyrios[5], Medos et Persas[6], Indos[7] et Scythas[8] et Arabes[9]... ac postremo Graecos et Celtas. Post bellum Troianum contra temporum rationem sequitur et annalium more res gestas narrare per ordinem chronologicum instituit. Quod secundam divisionem post Alexandrum Magnum posuerit ad eius opinionem referendum est nullam historiam universalem adhuc ultra Macedones progressam esse[10]. Simul gesta Romanorum paulatim maioris momenti fiunt quam res gestae Graecorum. Ita ultimi libri amplissimam materiam coartant et brevius tempus comprehendunt ; ideo maiorem laborem Diodoro imponebant. Eo magis nobis desiderandi sunt.

Nec dubium quin Diodorus paene omnia ex prioribus historiis hauserit. Ut merus compilator a quibusdam nono decimo saeculo severe iudicatus est[11]. Nihilominus Diodorus fontes comparavit et elegit et nonnumquam opinionem suam protulit[12]. Itaque mitiora et aequiora iudicia apud recentiores criticos legeris. Etiamsi auctorem nihil novi adferentem contempseris, cum omnia opera historica Graeca post Xenophontem praeter quinque libros Polybii perierint, necesse est fateare thesaurum inaestimabilem nobis reliquisse Diodorum.

De fontibus

recensere

Diodorus satis saepe auctores e quibus aliquid hausit[13] nominavit, quod quidem laude dignum est quoniam plerique auctores antiqui fontes indicare neglegunt. At philologi moderni noni decimi et vicesimi saeculi illos locos Diodoreos temere excerpere coeperunt ut novis fragmentis reliquias illorum auctorum augerent. Revera ut ostenderunt illi indagatores qui rem accuratius inspexerunt nec lingua nec genus dicendi auctorum alienorum apud Diodorum agnoscenda sunt quia textus aliunde sumptos ita rescripsit ut narratio et lingua per totum opus uniformis fieret. Illa "fragmentatio" nimia igitur et periculosa plerisque doctis hodie videtur.

Nec tamen celandi sunt fontes e quibus praecipui vulgo existimantur ː Hecataeus Abderites ad Aegyptiaca, Ctesias ad Persica et Assyriaca[14], Agatharchides[15] ad incrementum Nili et sinum Arabicum, Megasthenes ad Indica, Timaeus ad Siciliam quae Diodoro maxime cordi erat[16], Herodotus, Thucydides, Xenophon, Ephorus quem ut exemplum historiae universalis laudabat et sequebatur, Theopompus, Clitarchus ad res gestas Alexandri Magni, Hieronymus Cardiensis ad res gestas Diadochorum, Polybius ad historiam Romanam, Posidonius Apamensis ad tempora recentiora et ethnographiam. In summa non male eligebat Diodorus.

Fontes Romani contra ignoti sunt[17] ː in libris servatis annalista aliquo incerto utebatur. Ipse ineunte opere scribebat se Latine perdidicisse atque multum tempus Romae in bibliothecis impendisse[18]. Quae ibi legerit in incerto manet.

Nec vitia tacenda sunt quae e continua excerptatione alienorum operum oriuntur ː exempli gratia libro primo de Ephoro historico male iudicat[19], scilicet quia iudicium Agatharchidis cum cetera dissertatione de Nilo crescente suo operi inseruit. Revera tamen eum admirabatur et velut ducem sequebatur ut ex libro quinto apparet[20]. Item eodem libro capite 61 labyrinthum prope lacum Meridem pharaonis cuiusdam Mendetis monumentum (secundum Hecataeum ?) facit et paulo post capite 66 monumentum secundum Herodotum[21] describit atque duodecim nomarchis tribuit qui pharaonibus expulsis imperium inter se diviserant. Nec istius duplicationis sibi conscius videtur. Inconstantia eiusdem generis apud Diodorum non raro inventa eius famae apud criticos modernos multum nocuit.

De chronologia

recensere

Iam in praefatione[22] chronologiam sibi maximae curae fore pollicetur Diodorus, quod quidem laudabile fuisse propositum non negaveris. Ante bellum Troianum fieri non poterat quia tempora incerta erant ita ut Diodorus nonnumquam longissime a veritate cum alias aberraverit tum etiam cum Thebas Aegyptiorum regni caput ante Memphim fuisse credidit[23]. A bello Troiano chronologiam Apollodori Atheniensis sequebatur[24] nec de effectu iudicare possumus quoniam illi libri perierunt. Cum ad historiam classicae Graeciae et Macedonum (libri XI-XX) pervenisset ad triplicem temporum rationem res gestas annuas referebat, ad olympiadas, ad archontes eponymos Athenienses, ad Fastos Romanos[25] hoc est ad annuorum consulum nomina, quamquam illi anni eodem die non incipiebant. Nec de studio Diodoreo in hac re queri licet, sed in optimo proposito efficiendo in multos errores incidit sive quia fontes diversis calendariis utebantur sive quia ipse in convertendis diebus aut in sutela partium rem confudit. Quod in primis apparet libro octavo decimo de rebus gestis diadochorum[26], qui liber septem tantum annos post Alexandri exitum (323-317 a.C.n.) comprehendit.

De lingua et genere dicendi

recensere

Photius optime genus dicendi Diodori descripsit dicens[27] 'eum stilo claro uti sine ornamento et historiae maxime idoneo, nec hyperatticismos aut locutiones antiquas adfectantem nec linguam admodum familiarem sed temperato et medio genere dicendi gaudentem'. Ornamenta rhetorica et orationes fictas fugiebat[28] ita ut, si verbis Ciceronianis uti velis, diceres ieiunum et subtilem fuisse. Raptim enim res percurrere debebat siquidem ingens inceptum absolvere cupiebat. Nonnulli moderni eius verba et syntaxim inscriptionibus coaevis similem esse iudicaverunt. Talia iudicia confirmat monographia nuper de hac re a Iona Palm publicata[29]. Notabilis insuper est frequens orationis obliquae usus, velut lectorem reminiscens se aliorum dicta semper referre[30].

De lectoribus et posteritate

recensere

Post Plinium - et ipsum magnum compilatorem - multi auctores Christiani Diodorum memorarunt quorum primi sunt Minucius Felix[31] et Tertullianus[32]. Eusebius Caesarensis, qui et ipse chronica quaedam universalia et christiana elucubravit, de celebritate Diodori apud eruditos Graecos nos certiores facit[33]. Non tantum eum ultra modum laudavit sed multa ex eius opere excerpsisse fatetur, in primis quae ad theologiam Aegyptiam spectant[34]. Tertio et quarto saeculo eius nomen legitur apud Lactantium, Athenaeum, Iulium Africanum. Apud eruditos Byzantinos quoque magna fama fruebatur ː Iohannes Malalas qui sexto saeculo historiam universalem composuit et Georgius Syncellius qui eadem fecit nono saeculo Diodoro utebantur. Nono et decimo saeculo Photius et Constantinus VII Bibliothecam excerpsere, necnon et anonymus quidam qui fragmenta varia in Excerpta Hoescheliana collegit e Daniele Hoeschel dicta qui ea anno 1603 primum publicavit. Et in Suda et apud Ioannem Tzetzen plures locos Diodoreos inveneris.

Nec Renascentia laudibus magis pepercit. Praeter multos interpretes haec sunt verba Henrici Stephani, qui optime de studiis Graecis meritus ab omnibus iudicatur, in prooemio editionis principis textus Graeci quam anno 1559 curavit ː "quantum solis lumen inter stellas tantum inter omnes quotquot ad nostra tempora pervenerunt historicos, si utilitatis potius quam voluptatis aurium habenda sit ratio, noster Diodorus eminere dici potest."

Longe aliter senserunt philologi noni decimi et vicesimi saeculi qui non ad utilitatem operis sed ad auctoris merita spectabant quae eis nisi nulla at certe tenuissima videbantur. Sutorem enim imperitum alienarum exuviarum existimabant fuisse qui nomen suum furtis imposuisset. Itaque eius erroribus et contradictionibus veniam dari oportere negabant. Ne a contumeliosis quidem verbis abstinebant cum de Diodoro opinabantur. Paucis abhinc decenniis exstitere tamen qui Diodori causam adversus detrectatores susciperent dum maiestatem eius incepti respiciunt et Diodorum non omnino a suo opere absentem fuisse ostendunt sed saepe opinionem propriam interposuisse et sacerdotes Aegyptios de theologia ipsum interrogasse. Sic transit gloria mundi...

De primis versionibus

recensere

Instigante papa Nicolao V Poggius Bracciolinus versionem Latinam quinque primorum librorum Bibliothecae historicae anno 1449 absolvit quae per manuscripta primum diffusa anno 1472 prelo typographico Bononiae mandata est. Iterum atque iterum usque ad sedecimum saeculum impressa est. Per hanc interpretationem igitur Diodorus innotuit, quae hodieque philologorum animos in se advertit ː non enim compertum habent utrum Poggius manuscripto hodie perdito usus sit necne. Itaque editores Diodori Siculi eius textum scrutari solent. Anno 1515 Angelus Cospus libros XVI-XVII Latine vertit. Anno 1548 Basileae apud Henricum Petri editio Latina in lucem prodiit quae duobus supradictis interpretibus libros XI-XIII "incerto interprete"[35] addebat ac simul auctores Latinos Daretem Phrygium et Dictyn Cretensem inter librum quintum et reliqua inserebat[36]. Interpretationem quandam Italianam e versione Poggii factam anno 1526 prelo mandarunt[37] necnon Germanam anno 1554[38].

Francogallice vertit libros XVIII-XX ex interpretatione Latina Iohannis Lascaris Claudius de Seyssel, Ludovico XII adhuc regnante[39]. Simili modo Antonius Macault tres primos libros vertit non e Graeco sed e Poggii versione[40]. Et anno 1554 Iacobus Amyot; qui in primis ob interpretationem e Graeco Plutarchi operum notus est, libros XI-XVII Gallice vertit[41]. Omnes illae interpretationes antequam textus Graecus prelo mandaretur impressae sunt. Pauci enim etiamtum Diodorum Graece legere poterant.

Postremo anno 1604 Laurentius Rhodomannus interpretationem Latinam omnium librorum servatorum texto Graeco ab Henrico Stephano elaborato iuxtaposuit[42]

  1. Hunc titulum primus memoravit Plinius Maior (Praefatio, 25).
  2. Propositum suum libro primo capitulis 3 et 4 explicat.
  3. I.4.6-7.
  4. Quibus totus primus liber dicatus est.
  5. II.1̈-31 Cf. Paul Krumbholz, "Diodors assyrische Geschichte", Rheinisches Museum 1886 ː 321-341.
  6. II.24-34. Cf. Pascale Giovannelli-Jouanna, Christine Maisonneuve ː "Diodore de Sicile" in Les Perses vus par les Grecs, Armand Colin, 2011 ː 119-152.
  7. II.35-45
  8. II.44-47.
  9. II.48-54 et III.42-48, qui loci praecipue ad geographiam pertinent.
  10. I.3.3
  11. In primis a Niebuhr et Mommsen Cf François Chamoux, "Un historien mal-aimé : Diodore de Sicile", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1990(3) ː 243-252
  12. E.g. I.29.5-6 et I.55.5-6 et II.32 etc. Cf. K.S. Sacks, "Diodorus and his sources ː conformity and creativity" in Simon Hornblower (cur.) Greek historiography, Oxford : Clarendon press, 1994 ː 213-232.
  13. Circiter quadraginta sunt in totum secundum Francois Chamoux, loc. laud.
  14. Carolus Jacoby, "Ktesias und Diodor, eine Quellenuntersuchung von Diodor B. II, c.1-34", Rheinisches Museum für Philologie, 1875(XXX) ː 555-615.
  15. Fragmenta illius auctoris cum texto Diodori comparata sunt in dissertatione hodie classica habita ab Helmutho Leopoldi, De Agatharchide Cnidio, Rostochii : Typis academicis Adlerianis, 1892. Vide etiam recentius ː Lise Irene Hau, "Diodorus’ use of Agatharchides’ description of Africa" in Histoire et Géographie Chez les Auteurs Grecs Boccard, 2019 ː 27-42
  16. Klaus Meister, Die sizilische Geschichte bei Diodor von den Anfängen bis zum Tod des Agathokles. Quellenuntersuchungen zu Buch IV- XXI, Monaci, 1967 Recensio critica. "Diodore d'Agyrion et l'Histoire de la Sicile", Dialogues d'histoire ancienne, 2012 Supplementum 6.
  17. Solus Fabius Pictor in fragmento libri septimi memoratur, qui Graece scripsit.
  18. Bibliotheca Historica I.4.2-4.
  19. I.39.13 dicit Ephorum saepe veritatem nihili facere.
  20. V.1.3.
  21. II.68.
  22. I.5
  23. Item libro secundo Niniva ante Babylonem condita longissime a veritate historica aberravit.
  24. I.5.1.
  25. Qui fasti fastis Capitolinis antiquiores erant.
  26. Paul Goukowsky, introductio ad editionem libri XVIII, Collection des Universités de France, 1978 ː XXIV-XXXVIII.
  27. Bibliotheca 70 ː Κέχρηται δὲ φράσει σαφεῖ τε καὶ ἀκόμψῳ καὶ ἱστορίᾳ μάλιστα πρεπούσῃ, καὶ μήτε τὰς (ὡς ἂν εἴποι τις) λίαν ὑπερηττικισμένας ἢ ἀρχαιοτρόπους διώκων συντάξεις, μήτε πρὸς τὴν καθωμιλημένην νεύων παντελῶς, ἀλλὰ τῷ μέσῳ τῶν λόγων χαρακτῆρι χαίρων, φεύγων τε τροπὰς καὶ τἄλλα, πλὴν τῶν παρ´ Ἕλλησι μυθολογουμένων θεῶν τε καὶ ἡρώων, ὅσα τὸ ποιητικὸν ἔθνος νέμεται.
  28. XII.53.4
  29. Vide bibliographiam.
  30. Hans Volkmann, "Die indirekte Erzählung bei Diodor", Rheinisches Museum für Philologie, 1955(98) ː 354-367
  31. Octavius 23.9
  32. De corona 7.4 etc.
  33. Praeparatio Evangelica I.6.9 ː ὁ Σικελιώτης Διόδωρος, γνωριμώτατος ἀνὴρ τοῖς Ἑλλήνων λογιωτάτοις, ὡς ἂν ὑπὸ μίαν συναγηoχὼς πραγματείαν ἅπασαν τὴν ἱστορικὴν βιβλιοθήκην.
  34. Praeparatio Evangelica II, Praef. ː καὶ Διόδωρος ὁ πρόσθεν ἡμῖν μνημονευθεὶς ἐκ πλειόνων τὰς ἱστορίας ἀναλεξάμενος καὶ ὡς ἔνι μάλιστα τὰ παρ' ἑκάστοις ἔθνεσιν ἀπηκριβωκώς, ἐπιφανὴς ἀνὴρ καὶ δόξαν οὐ μικρὰν παιδείας παρὰ πᾶσιν τοῖς φιλολόγοις κτησάμενος, ὁ δὴ καὶ πᾶσαν τὴν παλαιὰν συναγαγὼν ἱστορίαν συνάψας τε τὰ πρῶτα τοῖς ἑξῆς πράγμασιν, τὴν καταρχὴν τῆς ὅλης ἐποιήσατο πραγματείας ἀπὸ τῆς κατ' Αἰγυπτίους θεολογίας· ἀφ' ἧς ἡγοῦμαι κρεῖττον εἶναι ποιήσασθαι τὴν τῶν προκειμένων παράθεσιν
  35. Ad quintum decimum saeculum referendus est, quia manuscriptis iam tum divulgabatur.
  36. Diodori Siculi Bibliothecae historicae, hoc est, rerum antiquarum, à Graecis, Romanis, Barbaris, praecipuéque Philippo & Alexandro Macedoniae regibus gestarum libri XVII, summo studio partim longè emendatius quàm antea, partim nunc primùm in lucem editi. His adjecimus, Dictys Cretensis, et Daretis Phrygii De Trojano bello historiam, quo temporum ordo, ac series rerum, ut quaeque sunt gestae, conservaretur. Quid verò tota hac editione sit praestitum, & quo singula quaeque consilio digesta, ex praeliminari epistola facile licet intelligas. Accessit quoque rerum & verborum memorabilium, locupletissimus index.
  37. Diodoro Siculo Delle Antique historie fabulose nuovamente fatto vulgare & con diligentia stampato, Firenze, Impresso per il heredio di Philippo di Giunta, 1526
  38. Heydenweldt vnd irer Goetter anfangcklicher Ursprung durch was verwhaenungen den selben etwas vermeynter macht zügemessen vmb dero wille[n] sie von din alten verehert worden. Also das inen Stifft, Tempel, Bilder, Altär auffgericht ... Wie auch ettlich König, Keiser, Stät und Ständ die selben ... ausz viler glerten thewin Manner Schrifften ... zusamen getragen. Diodori des Siciliers vnder den Griechen berhuempsten Gschichtschreibers sechs Buecher. Basileae, apud Henricum Petri.
  39. L'histoire des successeurs de Alexandre le Grand extraicte de Diodore Sicilien : et quelque peu de vies escriptes par Plutharque, translatee par messire Claude de Seyssel conseillier et maistre des requestes du roy Loys roy de France douziesme de ce nom, Parisiis, Josse bade, 1530.
  40. Les Trois premiers livres de l'histoire de Diodore Sicilien,... translatez de latin en françoys par maistre Anthoine Macault,..., Paris, 1535.
  41. Sept livres des histoires de Diodore Sicilien, nouvellement traduyts de grec en françoys, Paris, Vascosan.
  42. Diod. Siculi bibliothecae historicae libri XV : ... His accesserunt eglogae seu fragmenta, ex libris quibusdam auctoris qui desiderantur. Omnia cum interpretatione latina ... studio et labore Laurentius Rhodomani, Hanoviae, typis Wechelianis.

Bibliographia

recensere
 
Bibliotheca historica a Petro Wesselingo edita, tomus secundus, 1746
Editiones et versiones
Philologica et critica
  • Delfino Ambaglio, La Biblioteca storica di Diodoro Siculo : problemi e metodo, Como, Edizioni New Press, 1995 Recensio critica
    • Diodoro Siculo : Biblioteca storica : commento storico : introduzione generale, Milano, Vita e Pensiero, 2008
    • Diodoro Siculo : Biblioteca storica : libro XIII : commento storico, Milano, Vita e Pensiero, 2008
  • Cinzia Bearzot, Franca Landucci (curantibus), Diodoro e l'altra Grecia, Mediolani, Vita e pensiero, 2005
  • Pierre Bertrac, "La tradition manuscrite de Diodore de Sicile : sur un ouvrage posthume de Richard Laqueur", Revue des Études Grecques, 1993 ː 195-213
  • Jan Boncquet, Diodorus Siculus (II, 1-34) over Mesopotamie. Een historische Kommentaar, Bruxelles, 1987 Recensio critica Altera recensio critica
  • Burton, Anne (1972). Diodorus Siculus. Book 1. A Commentary. Lugduni Batavorum: Brill  (Anglice) Apud Guglum librorum
  • Chamoux, François and Pierre Bertrac (1972). Diodorus Siculus. Bibliothèque historique. Vol 1. Introduction générale. Lutetiae: Les Belles Lettres  (Francogallice) Recensio critica
  • Aude Cohen, "Walter Spoerri (1927-2016) et les études sur Diodore de Sicile", Anabases, 2017 ː 59-68
  • Paul Goukowsky, "Clitarque seul? Remarques sur les sources du livre XVII de Diodore de Sicile" in Revue des études anciennes vol. 71 (1969) pp. 320-337
  • N. G. L. Hammond, Three Historians of Alexander the Great: the so-called Vulgate authors, Diodorus, Justin, Curtius. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1983 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Lise Irene Hau, Diodoros of Sicily : historiographical theory and practice in the Bibliotheke, Peeters, 2018
  • Richard Laqueur, Diodors Geschichtswerk : die Überlieferung von Buch I-V; P. Lang, 1992
  • Mito, storia, tradizione : Diodoro Siculo e la storiografia classica : atti del Convegno internazionale Catania-Agira 7-8 dicembre 1984, curante Emilio Galvagno. Catania, Ed. del Prisma, 1991
  • P. Krumbholz, "Wiederholungen bei Diodor", Rheinisches Museum 1889(44) ː 286-298
  • Jonas Palm, Über Sprache und Stil des Diodoros von Sizilien : Ein Beitrag zur Beleuchtung der hellenistischen Prosa, Lund, 1955 Recensio critica
  • Maximilianus Pavan, "Osservazioni su Diodoro, Polibio e la storiografia ellenistica", Aevum, 1987(61) ː 20-28
  • Sylvie Pittia, "Diodore et l'histoire de la Sicile républicaine", Dialogues d'histoire ancienne 2012(Supplementum 6) ː 171-226
  • Sacks, K. S. (1990). Diodorus Siculus and the First Century. Princetoniae: Princeton University Press  (Anglice)
  • Walter Spoerri, Späthellenistische Berichte über Welt, Kultur und Götter, Basileae, 1959
  • Gerhard Wirth, Diodor und das Ende des Hellenismus. Mutmaßungen zu einem fast unbekannten Historiker. Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften, Viennae, 1993
    • Katastrophe und Zukunftshoffnung. Mutmaßungen zur zweiten Hälfte von Diodors Bibliothek und ihren verlorenen Büchern. Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften, Viennae, 2007

Nexus externi

recensere