Theopompus
Theopompus (Graece Θεόπομπος) etiam Theopompus Chius (natus circa annum 378/377 a.C.n. in insula Chio; mortuus inter 323 et 300 a.C.n. verisimiliter Alexandriae) fuit scriptor rerum gestarum et rhetor Graeciae antiquae. A tempore quo Thucydides cessaverat (411 a.C.n.) res gestas Graecorum primum conscripserat (Hellenica), mox rebus gestis Philippi II Macedonum regis praecipuam operam dedit et Philippica quinquaginta octo libris digesta absolvit hodie deperdita praeter fragmenta aut a Polybio aut ab Athenaeo aut a Plutarcho aut a grammaticis aut a Photio servata. Isocratis discipulus praeceptis rhetoricae historiam aptavit.
Obitus: 320 a.C.n.; Alexandria
Familia
De operibus
recensereMulti fragmenta in Aegypto ineunte vicesimo saeculo reperta et vulgo Hellenica Oxyrrhynchia dicta Theopompo tribuunt, multi rursus eius paternitatem recusant. Non dubium est quin Graeciae historiam teste Polybio susceperit atque usque ad annum 394 a.C.n. perduxerit sed Hellenica Oxyrrhynchia parum rhetorice scripta cum stilo Theopompi male congruunt[1]. Opus ad Philippum pertinens Philippica vulgo appellatur ad quod Hellenica sua interrumpens tamquam ad maius et utilius opus sese vertit.
De iudicio Polybii
recenserePolybius qui praecessorum vitia acriter reprehendere solebat Theopompo intemperantiam quandam in verbis eligendis obiciebat ut qui flagitiosis rumoribus colligendis in praecipuos personas historiae suae nonnumquam vehementer et contumeliose invehebatur. Argumentum procedente opera mutatum quoque vituperabat, quod relicta Graecia cuius historiam post Thucydidem narrandam susceperat ad biographiam Macedonum regis sese converterat.
Fontes
recensere- Polybius, Historiae VIII.9-11.
- Athenaeus, Deipnosophistae XIII.83
- Lucianus, De historia conscribenda 39
- Plutarchus, Vita Agesilai 10.10, 32.14, 33.1
Editiones fragmentorum
recensere- Fragmente der Historiker : FGrHist 115-116ː Theopomp von Chios ; übersetzt, eingeleitet und kommentiert von Barbara Gauger und Jörg-Dieter. Stuttgart, Anton Hiersemann, 2010.
- Elleniche, libro II : PSI 1304 Teopompo; a cura di Luciano Canfora e Rosa Otranto. Bari, 2013 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Teopompo di Chio : Filippiche (Fozio, Biblioteca, cod. 176) a cura di Gabriella Ottone ; testo critico e introduzione a cura di Antonio Luis Chavez Reino. Tivoli, Edizioni Tored, 2018
Plura legere si cupis
recensereBarbare
recensere- Eugène Cavaignac, "L'Histoire grecque de Théopompe", Revue des Études Grecques, 1912ː 129-157
- "Note sur l'histoire grecque de Théopompe", ibid. 1913ː 75-76 [N.B. de Hellenicis Oxyrhyncis'' agitur quae fortasse non Theopompo tribuenda sunt]
- Michael Attyah Flower, Theopompus of Chios: history and rhetoric in the fourth century B.C. Oxonii: Clarendon Press, 1994. ISBN 0-19-814079-7 Recensio critica
- Gabriella Ottone, "Entre biographie et anecdote. Les « mauvaises » mises en forme des notices biographiques dans les « vies » de Théopompe chez Photios et dans la Souda", Dialogues d'histoire ancienne, 2010, Suppl. 4-1ː 115-139
- Paul Pedech, Trois historiens méconnus : Théopompe, Duris, Phylarque, Parisiis, Les Belles Lettres, 1989
- Gordon Shrimpton, Theopompus the historian, McGill-Queen's University Press, 1991 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Latine
recensere- Dissertatio de Theopompo Chio historico quam ad summos in Philosophia honores obtinendos publico eruditorum examini submittit G. Josephus Aschbach, Francofurti ad Moenum, Broenner, 1823
- Theopompea. Dissertatio quam ad summos in philosophia honores ab amplissimo ordine philosophorum Argentoratensi rite impetrandos scripsit Carolus Buenger, Argentorati, 1874.
- Daniel Michel, De Theopompi et Ephori rerum inde ab ol. 92, 1 usque ad ol. 96, 3 gestarum narrationibus, Argentorati, 1877
- De Theopompi Chii vita et scriptis disseruit Aug. Jul. Edm. Pflugk. Berolini, Mylius, 1827
Nexus externi
recensere- ↑ Paul Cartledge, Agesilaos and the crisis of Sparta, 1986ː 67-70.