Macedonia antiqua
Macedonia (Graece Μακεδονία) fuit monarchia antiqua in boreali Graeciae Archaicae et Classicae perimetro sita,[1] et deinde praevalens Graeciae Hellenisticae civitas.[2] In confinis regionibus Epiro ad occidentem, Paeoniae ad septentrionem, Thraciae ad orientem, et Thessaliae et Chalcidicae ad meridiem patuit. Saeculo quarto a.C.n. breviter facta est potentissima civitas mundi Occidentalis, cum Alexander Magnus rex et Macedones omni imperio Persarum et ultra potiti essent. Quod Aetatem Hellenisticam instituit.
Historia
recensereHistoria Macedonica antiqua nota est imprimis Philippo et Alexandro regnante, sed veterrimae famae de Macedonica historia ex scripto Herodoti (Historiae) oriuntur. Graeci Macedoniam partem Helladis non putabant atque regionem ipsam pastores incolebant, qui sublimem gradum Graecae artis assecuti non sunt. Macedoniae rex cum hereditario regimine regnabat, et putatur primus dux Perdiccam I fuisse. Temporibus Persico bello rex Macedoniae Mardonio, qui cum classe Athenas properabat, paruit et socius Imperii Persarum fuit. Proximo saeculo (IV ante Christum), Macedonia ob emendationem rerum publicarum et militarium amplificabatur, sed potestatem, quae regnum Darii III fregit, Philippus II aedificavit. Philippus II totam Graeciam superavit, et certamini Olympico ut primus incola Macedonicus interfuit. Sedem Macedoniae, Pellam philosophi, ut Aristoteles, tragici, ut Euripides adsequebantur. Philippo II necato (336 a.C.n.), regnum recepit Alexander Magnus, qui Imperium Persarum pugnavit aevumque Hellenisticum initiavit. Romanis autem regnantibus, Macedonia provincia Romana fuit.
Lege Βασιλεία τῶν Μακεδόνων ("Macedonia antiqua") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Notae
recensereBibliographia
recensere- Austin, M. M. 2006. The Hellenistic World from Alexander to the Roman Conquest: a selection of ancient sources in translation. Ed. 2a. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-7414-2300-6.
- Carney, Elizabeth Donnelly. 2000. Women and monarchy in Macedonia. Norman: University of Oklahoma Press
- Hornblower, Simon. (1983) 2002. The Greek World, 479–323 BC. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-16326-9.
- Hornblower, Simon. 2008. Greek Identity in the Archaic and Classical Periods. In Hellenisms: Culture, Identity, and Ethnicity from Antiquity to Modernity, ed. Katerina Zacharia, 37–58. Aldershot: Ashgate Publishing. ISBN 978-0-7546-6525-0.