Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Septentrio (discretiva)

Septentrio a Kauais visus.

Septentrio (-nis, m.) septem stellarum grex est, ab antiquitate plagam borealem (vel septentrionalem!) coniunctim in caelo denotans. Hae stellae, plostri figura ordinatae, nitidiorae sunt, quam aliae stellae in Ursae Maioris sidere, ubi iacent.

Terminus et moresRecensere

Ob partem in navigatione praeclaram, vocabula septentrio et septentriones indicant varias res: sidus, boream, plagam cardinalem borealem versus, et varia territoria.

Hemisphaerium australeRecensere

Hoc sidus ab hemisphaerio australi non visum est. Ibi plaga septentrionalis re vera plagae meridionali sensu stricto corresponderet. Quappropter, ut consternatio evitetur, mos est numquam meridiones ad plagam dicendam adhibere, et solis vocabulis auster et boreas aut septentrio uti.

BibliographiaRecensere

 
Septentrio in tabula stellari
 
Quomodo sidus polaris a stellis α et β Ursae Maioris indicatur
  • "Ursa Major" in Richard Hinckley Allen, Star-Names and Their Meanings (Novi Eboraci: Stechert, 1899; Dover Books, 1963) pp. 419-446