Polaris sive Alpha Ursae Minoris (α UMi) est stella binaria sideris Ursae Minoris. Nomen capit quod caelesti polo septentrionali proxima stat; per motum Terrae fit ut ceterae caeli stellae, cum orbes suos conficiant, circum hanc unam agi videantur. Noctu, Polaris viatoribus nautisque, quibus regionem septentrionalem indicat, maximo usui est.

Stella Polaris, conlocatio in Ursa Minore cum Ursa Maiore

Polaris haud omnibus temporibus polum septentrionalem significavit, nam per motum quendam axis Terrae (qui motus praecessio vocatur) turbinalem evenit, ut polus caelestis ipse in caelo moveatur. Multis autem saeculis praeteritis, Vega, sideris Lyrae clarissima stella, nova stella polaris erit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Data astronomica: "* alf UMi" apud SIMBAD.