Asterismus in astronomia est stellarum in caelo visum specimen quod non est sidus. Plerumque asterismorum figurae sunt simplices. Sicut sidera, asterismi consistunt in stellis non finitimis, quae stellas in pluribus sideribus possunt amplecti. Exempli gratia, Triangulum Aestivum stellas in Vega (in Lyra), Deneb (in Cygno), et Altair (in Aquila) complectitur.

Brocchi's Cluster, asterismus conspicuus in sidere Vulpecula facile visus.
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!