Astronomia
Astronomia[1] (Graece ἀστήρ 'stella' + νόμος 'lex'), vel scientia sideralis,[1] est veterrima scientia naturalis, summa omnium disciplinarum exactarum quae universum extra planetam nostrum investigant. Haec scientia hodie a meteorologia et climatologia distinguitur, quae praesertim astrorum vis et effectus in caelum nostrum investigant, quamvis impetus ad stellas intellegendas primitus fuerat, ut agricolae tempus anni serendo, plantando, messem faciendo idoneum scirent.


Astronomia etiam distinguitur ab astrologia, arte quae futurum homini cuidam ab astris aliisque indiciis mundanis divinari conatur. At astrologia astronomiam complecti videtur, et astrologi sicut Claudius Ptolemaeus primum indagaverunt leges astronomicas quibus futuri loci planetarum, siderum, et caeterorum caelorum computarentur.
Physica et astronomia longe tam sibi annixae sunt ut primitus physica idem ac astronomia putari potuisset. Physici fuerunt qui theorias comminiscerunt, quibus motus corporum caelestium explicatur et calendaria accuratius faciantur, et novas rationes excogitaverunt stellas observandi per radiationes eorum. Galilaeus Galilaei anno 1609 telescopium invenit, quo planetas et lunas primum accuratius observaverit indicia reperiens eos montibus et vallibus praeditos similes esse tellure. Isaacus Newtonus magnopere astronomiam tunc anno 1687 protulit, cum leges motus Newtoni comperit, quibus motus omnes planetarum nostri systematis solaris adumussim mathematice calculati essent, secundum easdem leges quae res communes mundanaeque sequuntur. Anno 1921 Albertus Einstein calculationes astronomicas ad universum totum porrexit, nova fundamenta donans cosmologiae, cum relativitatis generalis theoriam reperit, universi expansionem ab Edwino Hubble observatam explicans.
Saeculo vicesimo nova astronomiae aetas coepit, cum anno 1969 astronautae ad lunam navigarent et homines primum mitteret ruchetas nomine Voyager praeter systema solare, ac multa alia automata ut systematis solaris planetae scrutentur. Hodie magna astronomiae pars origines, evolutionem et ingenia physica chemicaque corporum caelestium intellegere quaerit. Ad finem illum scientifici praesertim radiationem electromagneticam et radiationem particularum et exempla lapidum ex aliis corporibus caelestibus investigant.
Corpora caelestiaRecensere
Astronomia haec corpora caelestia investigat:
- Corpora ordinis solaris nostri:
- Sol
- Planetae
- Planetulae
- Satellites planetarum
- Asteroides
- Cometae
- Meteoritae
- Nebula
- Stellae (aut astra) extra ordinem solarem nostram
- Structurae ex his corporibus compositae:
Nexus interni
- Asterismus
- Astrologia
- Astrometria
- Astrophysica
- Catalogi rerum astronomicarum
- Classis spectralis
- Cosmologia
- Ephemeris (astronomia)
- Glossarium astronomiae
- Historia astronomiae
- Horologium Astronomicum Pragense
- Immanis diruptio
- Magnitudo
- Metaphysica
- Observatorium
- Plutoides
- Telescopium
- Theatrum planetarium
- Universum
NotaeRecensere
- ↑ 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. Verbum "scientia sideralis" in dictionario contrarie scripta est: "sideralis scientia".
BibliographiaRecensere
- Forbes, George. 1909. History of Astronomy. Londinii: Plain Label Books. ISBN 1603031596. Project Gutenberg. Google Books.
- Harpaz, Amos. 1994. Stellar Evolution. A. K. Peters, Ltd. ISBN 9781568810126. Google Books.
- Unsöld, A., et B. Baschek. 2001. The New Cosmos: An Introduction to Astronomy and Astrophysics. Springer. ISBN 3540678778.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad astronomiam spectant. |
- Flavius Aurelius Cassiodorus, Institutionum liber II, Capitulum VII: De astronomia
- Hyginus, De Astronomia
- Muḥammad al-Farghānī’, Muhamedis Alfragani Arabis Chronologica et astronomica elementa, 1590
- Tycho Brahe, Astronomiæ instauratæ mechanica. Nuremberg: Levinus Hulsius, 1602
Scientia · Astronomia · Biologia · Chemia · Geologia · Mathematica · Medicina · Physica