Astrologia est ars quae informationem de rebus hominum et eorum circumiectorum ex siderum locis motibusque discere praetendit.[1][2][3][4][5] Ex millennio secundo a.C.n. saltem exercetur, exorta ex rationibus calendricis quae commutationes temporum anni praedicebant circulosque caelestes signa communicationum divinarum arbitrabantur.[6] Pariter ac augurium, quod animalibus loco stellarum utitur, genus divinationis videtur. Peritus huius traditionis astrologus dicitur.

Horoscopium erectum in diem 1 m. Ianuarii anni 2000 hora 12:01:00 a.m. Novi Eboraci in urbe.

Astrologi est spectare et ad punctum temporis, quo aliqua res vel homo natus est, et ad astrorum positiones aut praesentes aut futuras, ut ex eis iudicet aut temporis momentum idoneum seligat. Sunt alia artificia ad alios scopos conducentia, ut ad urbes condendas, proelia ineunda, negotiationes agendas, lites aut sequendas aut vitandas, matrimonia celebranda, sanitatem tuendam et multa alia. Hodie vero astrologi maxime de animis constitutis et de vita aptissime agenda versantur.

Usitatissima practicorum methodus consistit in erigendo et delineando horoscopio, quod caeli conspectum reddit, sicut illud dato loco dato tempore visum est. Cuius fundamentum est circulus signorum, in quo unicuique signo uncia circuli tributa est. In quem circulum planetarum positiones scribuntur non omissis sole et luna, quibus ut luminaribus magnis maior ceteris vis tribui moris est. Tum axes duae notantur, scilicet finitor linea transversa et medium coeli linea plus minus directa. Finitor et signum ascendens dicitur. Intra quadrantes iis axibus cardinalibus constitutas duodecim omnino ita dictae domus construuntur, quae licet impares sint, tamen quandam duodecim signorum similitudinem prae se ferunt.

Astrologia num scientia sit, peritorum minus interest, qui eam artem tantum dixerint.

-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
 
Cicero, orator Romanus, astrologiam vituperabat.

Astrologia Romam penetravit, quod illa alia terra praesertim Graeciam vicit. Propositum, autem, certe non beningne excipiebatur eadem ac aliae philosophia. Astrologi vel expulsi sunt Roma anno 139 a.C.n. Utrum astrologi autem identidem aut reverterunt aut numquam discesserunt. Ex octove ad tredecim constitutiones expulsendi pronuntiebantur de morte Iulii Caesaris (44 a.C.n.) ad Marcum Aurelium (180 p.C.n.).

Militia astrologia usa est, apud duces Gaium Marium et Lucium Cornelium Cinnam. Astrologia usurpata duci convalidando cum populo. Augustus suam genesem vulgavit et nummos gerentes suum lunae omen (Capricornum) cudit. Tiberius, qui erat successor Augusti, erat astrologus. Rhodi dum exsulavit astrologiam didicit. Magister Tiberii, qui nominabatur Thrasyllus, librum Pinax de astrologia scripsit. Igitur, putemus imperium Romanum astrologiam quidem complexum esse, sed dolum non toleravisse. Nam cum varii astrologi quendam obtinere requum narravissent, Tiberius ipse astrologos Roma expulit.

Romani imperatores quoque expulerunt astrologos ut astrologiam sibi coeceret. Nam astrologiam validum instrumentum abditae cognitionis petendae causa videbant. Astrologia autem numquam erat unicus aditus faciendorum gravium consiliorum, sicut in Babylonia.

De Claudio Ptolemaeo

recensere

Claudius Ptolemaeus hodierna hesperiae astrologiae pater videtur, cuius Tetrabiblos est gravissimus liber antiquus de astrologia. Quis adgnovit terram esse centrum caeli, sole, luna, aliisque astris circumeuntibus. Cum hypothesis eius confutata sit, astrologi locos et motus caeli theoria iam computant.

Etiam disciplinam planetarum et stellarum composuit. Item, omina zodiaci confecit. Liber omina zodiaci explicat. Quis mathematicas consecutiones saeculis, et gentibus non singulis hominibus, defixit. Aliud volumen Tetrabiblos locos et motus caeli afficientes tempestatem terrae confert.

Tandem, tertius liber astrologiam singulo cuidam homino explicat. Quisquam rogat quid suum omen declaret. Ptolemaeus suasit ut omen hominis defluat conceptu. Itaque, apud astrologum, hic dies formam lunae et motum astrorum definivit. Interim, cum dies conceptus sit valde difficilis definitu, dies ortus usurpata saepe. Apud opus huius astrologi, sol et Saturnus sunt patrii et luna et Venus sunt maternae. Quis defecit affirmare incessum aequinoctialis. Hoc erratum maximum uitium operis putatum est. Interim, etiam multis erratis, Tetrabiblos est valde concupiscibilis.

 
Isidorus Hispalensis, theologus mediaevalis, vaticinationes astrologicas reprehendebat.

Medium aevum

recensere

Isidorus Hispalensis, theologus Hispanicus, inter Etymologias saeculo septimo arguit astronomiam motus caelorum recte describere, astrologiae autem esse binas partes, alia motus solis, lunae, et stellarum secundum rationes scientiae describente, aliaque vaticinationes theologice false faciente.[7][8] Primus liber astrologicus in Europa prolatus erat Liber Planetis et Mundi Climatibus, qui inter annos 1010 et 1027 apparuit, auctore fortasse Gerbertus Aureliacense.[9]

Nexus interni

  1. astrology. Oxford University Press .
  2. astrology. Merriam-Webster Inc. .
  3. Bunnin, Nicholas; Yu, Jiyuan (2008). The Blackwell Dictionary of Western Philosophy. John Wiley & Sons. p. 57. ISBN 9780470997215 .
  4. Thagard, Paul R. (1978). "Why Astrology is a Pseudoscience". Proceedings of the Biennial Meeting of the Philosophy of Science Association 1: 223–34 .
  5. Jarry, Jonathan (9 Octobris 2020). How Astrology Escaped the Pull of Science. . Office for Science and Society (McGill University) .
  6. Koch-Westenholz, Ulla (1995). Mesopotamian astrology: an introduction to Babylonian and Assyrian celestial divination. Hafniae: Museum Tusculanum Press. pp. Foreword, 11. ISBN 978-87-7289-287-0 .
  7. Wood 1970: 5.
  8. Isidore of Seville (c. 600). Etymologiae. pp. L, 82, col. 170 
  9. Campion 1982: 44.

Bibliographia

recensere
  • Barton, Tamsyn. 1994. Ancient Astrology. Routledge. ISBN 978-0-415-11029-7.
  • Campion, Nicholas. 1982. An Introduction to the History of Astrology. ISCWA.
  • Campion, Nicholas. 2008. A History of Western Astrology. The Ancient World, 1. Londinii: Continuum. ISBN 9781441127372.
  • Holden, James Herschel. 2006. A History of Horoscopic Astrology. Ed. secunda. AFA. ISBN 978-0-86690-463-6.
  • Kay, Richard. 1994. Dante's Christian Astrology. Middle Ages Series. University of Pennsylvania Press.
  • Long, A. A. 2005. "6: Astrology: arguments pro and contra." In Science and Speculation: Studies in Hellenistic theory and practice, ed. Jonathan Barnes et J. Brunschwig, 165–91. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Parker, Derek, et Julia Parker. 1983. A history of astrology.' Deutsch. ISBN 978-0-233-97576-4.
  • Robbins, Frank E., ed. 1940. Ptolemy Tetrabiblos. Loeb Classical Library. Cantabrigiae: Harvard University Press. ISBN 978-0-674-99479-9.
  • Tester, S. J. 1999. A History of Western Astrology. Boydell & Brewer.
  • Veenstra, J. R. 1997. Magic and Divination at the Courts of Burgundy and France: Text and Context of Laurens Pignon's "Contre les Devineurs" (1411). Brill. ISBN 978-90-04-10925-4.
  • Wedel, Theodore Otto. 1920. The Medieval Attitude toward Astrology: Particularly in England. Portu Novo: Yale University Press. Archivum.
  • Wood, Chauncey. 1970. Chaucer and the Country of the Stars: Poetical Uses of Astrological Imagery. Princeton University Press. Archivum. ISBN 9780691061726. OCLC|o 1148223228.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad astrologiam spectant.